Top Banner
Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 1 Alberti de Saxonia Sophismata Tabula Pars 1a Capitulum 1um 1. Omnis homo est omnis homo. 2. Omnis phoenix est. 3. Omne animal fuit in archa Noe. 4. Omnes apostoli dei sunt duodecim. 5. A est verum et B est verum, et non est nisi unum A et nisi unum B, et tamen qualitercumque B significat esse A significat esse, et e contra, et tamen A significat aliqualiter esse qualiter B non significat esse. Capitulum 2um 6. Omnis asinus hominis currit. 7. Omnis pater patris filii est pater. 8. Cujuslibet hominis asinus currit. 9. Omnis homo vel asinus currit. 10. Omnis propositio vel ejus contradictoria est vera. 11. Omnes homines sunt asini vel homines et asini sunt asini. 12. Omnia vera et falsa opponuntur. 13. Omnis homo et asinus currunt. 14. Omne animal et aliud ab eo sunt duo animalia. 15. Omne verum et deum esse differunt. 16. Omnia duo et tria sunt quinque. 17. Omnis homo et duo homines sunt tres homines. 18. Omnis homo et alius homo sunt. 19. Omne falsum si est impossibile non est verum. 20. Omne animal si est Socrates differt a Platone. 21. Omnis homo qui est albus currit. 22. Omne ens cujus quaelibet pars movetur movetur. 23. Omnis propositio copulativa cujus quaelibet pars est vera est vera. 24. Omnis chimaera quae currit movetur. Capitulum 3um 25. Animal est Socrates et asinus est illud. 26. Animal non est lapis et asinus est illud. 27. Animal est Socrates et Plato non est illud 28. Quoddam animal non est Socrates et Plato non est illud. 29. Aliquis homo est et quilibet homo est ille. 30. Aliquis homo est et nullus homo est ille. 31. Omnis homo habens equum equitat illum. 32. Omnis homo est animal et risibile est illud. 33. Aliquod enuntiabile est falsum et idem necessario est verum. 34. Omnis homo est animal et suus asinus currit. 35. Omnis homo videt se. 36. Omnis propositio est vera vel ejus contradictoria est vera. 37. Omnis propositio est vera vel ejus contradictoria est falsa. Capitulum 4um 38. Uterque istorum est uterque istorum. 39. Uterque istorum portat lapidem.
324

Alberti de Saxonia Sophismata - Overblogddata.over-blog.com › xxxyyy › 4 › 07 › 38 › 29 › Textes-Philo...123. Socrates incipit esse alter illorum. 124. Album incipit esse

Jan 30, 2021

Download

Documents

dariahiddleston
Welcome message from author
This document is posted to help you gain knowledge. Please leave a comment to let me know what you think about it! Share it to your friends and learn new things together.
Transcript
  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 1

    Alberti de Saxonia Sophismata

    Tabula Pars 1a Capitulum 1um 1. Omnis homo est omnis homo. 2. Omnis phoenix est. 3. Omne animal fuit in archa Noe. 4. Omnes apostoli dei sunt duodecim. 5. A est verum et B est verum, et non est nisi un um A et nisi unum B, et tamen qualitercumque B significat esse A significat esse, et e contra, et tamen A significat aliqualiter esse qualiter B non signific at esse. Capitulum 2um 6. Omnis asinus hominis currit. 7. Omnis pater patris filii est pater. 8. Cujuslibet hominis asinus currit. 9. Omnis homo vel asinus currit. 10. Omnis propositio vel ejus contradictoria est v era. 11. Omnes homines sunt asini vel homines et asini sunt asini. 12. Omnia vera et falsa opponuntur. 13. Omnis homo et asinus currunt. 14. Omne animal et aliud ab eo sunt duo animalia. 15. Omne verum et deum esse differunt. 16. Omnia duo et tria sunt quinque. 17. Omnis homo et duo homines sunt tres homines. 18. Omnis homo et alius homo sunt. 19. Omne falsum si est impossibile non est verum. 20. Omne animal si est Socrates differt a Platone. 21. Omnis homo qui est albus currit. 22. Omne ens cujus quaelibet pars movetur movetur. 23. Omnis propositio copulativa cujus quaelibet pa rs est vera est vera. 24. Omnis chimaera quae currit movetur. Capitulum 3um 25. Animal est Socrates et asinus est illud. 26. Animal non est lapis et asinus est illud. 27. Animal est Socrates et Plato non est illud 28. Quoddam animal non est Socrates et Plato non e st illud. 29. Aliquis homo est et quilibet homo est ille. 30. Aliquis homo est et nullus homo est ille. 31. Omnis homo habens equum equitat illum. 32. Omnis homo est animal et risibile est illud. 33. Aliquod enuntiabile est falsum et idem necessa rio est verum. 34. Omnis homo est animal et suus asinus currit. 35. Omnis homo videt se. 36. Omnis propositio est vera vel ejus contradicto ria est vera. 37. Omnis propositio est vera vel ejus contradicto ria est falsa. Capitulum 4um 38. Uterque istorum est uterque istorum. 39. Uterque istorum portat lapidem.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 2

    40. Uterque istorum scit arithmeticam. 41. Uterque istorum scit septem artes liberales. 42. Uterque istorum pugnat ut vincat se. 43. Ab utroque istorum enuntiatum est verum. 44. Uterque istorum est homo vel asinus. Capitulum 5um 45. Totus Socrates est minor Socrate. 46. Totus Socrates est pars Socratis. 47. Totus Brunellus est Socratis. 48. Tota disjunctiva est vera cujus altera pars es t vera. 49. Omne totum est majus sua parte. Capitulum 6um 50. Qualelibet currit. 51. Quodlibet qualelibet de quolibet tali scit ips um esse tale quale ipsum est. 52. Quotlibet entia sunt finita. Capitulum 7um 53. Infinita sunt finita. 54. Finita sunt infinita. 55. Infinita sunt infinita. 56. Infinitae unitates sunt in aliquo numero finit o. 57. Infinitis infinita sunt plura. 58. Infinita sunt plura infinitis. 59. In infinitum continuum potest esse divisum. 60. Continuum potest esse divisum in infinitum. 61. In infinitum Socrates erit albior Platone. 62. Infinitam albedinem habebit Socrates. 63. Infinitum pondus Socrates potest portare. Capitulum 8um 64. Quidquid audit Socrates, illud profert Plato. 65. Quidquid deus scivit adhuc scit. 66. Quotienscumque fuisti Parisius, totiens fuisti homo. 67. Qualecumque est aliquid si ipsum est album, ta le est aliquid si ipsum est nigrum.

    Pars 2a Capitulum 1um 1. Negatum esse animal est verum. 2. Tu non potes vere negare te non esse asinum. 3. *(manque) Capitulum 2um 4. Quod non est est. 5. Non aliquid est vel homo est asinus est propo sitio disjunctiva. 6. Non aliquid est vel tu es homo. 7. Non aliquid est et tu es asinus. 8. Non Socrates currit vel non currit. 9. Non aliquis homo currit si aliquis homo curri t. 10. Aliqua causa homo non est homo. 11. Omnis homo aliquod animal non est.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 3

    Capitulum 3um 12. Socrates videt non hominem. 13. Chimaera est non homo. 14. Nullus non homo est grammaticus. 15. Non homo est commune praedicabile de non homin e. 16. Nemo est commune praedicabile de omni homine. 17. Non homo est est convertibile cum hoc communi 'homo'. Capitulum 4um 18. Nihil est nihil. 19. Ex nihilo nihil fit. 20. Nihil et chimaera sunt fratres. 21. Nihil est si aliquid est. 22. Si nihil est, aliquid est. 23. Si tu scis quod nihil scis, tu nihil scis. 24. Nihil est verum nisi in hoc instanti. Capitulum 5um 25. Nullus homo est nullum animal. 26. Nullum caput habens est aliquod caput habens. 27. Nullo homine currente tu es asinus. 28. Neutrum oculum habendo tu potes videre. 29. Ad nullum hominem currere sequitur omnem homin em currere. 30. Ad omnem hominem currere sequitur omnem homine m currere. 31. Nullum hominem currere sequitur ad aliquem hom inem currere. 32. Nullus homo est si aliquis homo est. 33. Nullus potest scire quod aliquis potest scire. 34. Socrates potest scire quod deus non potest sci re. 35. Nullum animal dum dormit vigilat.

    Capitulum 6um 36. Tantum Socrates calefit. 37. Tantum unum est. 38. Tantum unus homo est homo. 39. Tantum animal est homo. 40. Tantum Socrates scit septem artes liberales. 41. Tantum alter istorum currit. 42. Tantum Socrates videt se. 43. Tantum verum opponitur falso. 44. Tantum calidum contrariatur frigido. 45. Socrates tantum est asinus. 46. Non tantum chimaera currit. 47. Socrates scit tantum tres homines currere. 48. Possibile est Socratem videre tantum omnem hom inem non videntem se. 49. Tantum pater est; ergo non tantum pater est. 50. Tantum homo currit; ergo tantum homo movetur. 51. Tantum homo currit; ergo tantum animal currit. 52. Tantum deum esse deum est verum. 53. Ad solum Socratem currere sequitur hominem cur rere. 54. Solus Socrates incipit currere. 55. * (manque) 56. Solus Socrates est albus vel niger. 57. Solus Socrates est albus et Plato est albior e o. 58. Solis tribus sola duo sunt pauciora. 59. Solum genitivum praecedit solus nominativus.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 4

    Capitulum 7um 60. Omnis homo videt omnem hominem praeter Socrate m. 61. Decem praeter quinque sunt quinque. 62. Quaelibet decem praeter quinque sunt quinque. 63. Omnis homo videt omnem hominem praeter se. 64. Omnis homo praeter Socratem excipitur. 65. Quodlibet enuntiabile prolatum praeter unum es t verum. 66. Omne enuntiabile praeter verum est falsum. 67. Socrates bis vidit omnem hominem praeter Plato nem. 68. Omne animal est irrationale praeter hominem. 69. * (manque) 70. Omnis homo praeter istos fert lapidem. 71. Nullus homo legit Parisius nisi ipse sit asinu s. Capitulum 8um 72. Si nullum tempus est, aliquod tempus est. 73. Si tu es ubique, tu non es ubique. 74. Si tu scis te esse lapidem, tu non scis te ess e lapidem. 75. Socrates dicit verum si solus Plato loquitur. 76. Si Socrates fingit se esse hypocritam, Socrate s non est hypocrita. 77. Si Socrates scit se errare, Socrates errat. 78. Si Socrates dicit verum, Socrates dicit falsum . 79. Si omnis substantia est ens, omne non ens est non substantia. 80. Si nullum A est B, omne non B est non A. 81. Si Socrates non est homo et non est non homo, Socrates non est. 82. Si omnis homo animal non est et omnis homo sub stantia non est, aliqua substantia animal non est. 83. Si omne quod non est A est B et nullum C est A , omne C est B. 84. Si animal est Socrates et homo est Socrates, h omo est animal. 85. Si omnis propositio est, omnis propositio est vera. 86. Si nulla substantia est, nullum ens est. 87. Si Socrates est si Plato est homo est asinus. 88. Si albedo inest homini, homo est albus. 89. Si A est B, non B est non A. 90. Si justitia est virtus, injustitia est vitium. 91. Si videns est sensatum, caecum est insensatum. 92. Si duplum est multiplex, subduplum est submult iplex. 93. Si album est coloratum, magis album est magis coloratum et maxime album et maxime coloratum. 94. Si aliqua propositio est falsior ista 'deus es t deus', tunc ista est falsa 'deus est deus'. 95. Si albedo addita corpori facit ipsum album, al bedo est alba. 96. Si A et B adduntur C et A reddit C magis bonum quam B reddat ipsum, A est magis bonum B. 97. Si aethiops est albus secundum dentes, aethiops est albus. Capitulum 9um 98. Socrates differt ab animali. 99. Omnis homo differt ab homine. 100. Socrates non differt nisi ab asino. 101. Nihil non idem animali est homo. 102. Socrates non est aliud quam homo et aliud quam animal. Capitulum 10um

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 5

    103. Socrates est fortior homine. 104. Animal quod est debilius musca est fortius omn i animali. 105. Sol est major quam aliqua stella. Capitulum 11um 106. Decem sunt generalissima. Capitulum 12um 107. Socrates est ita sapiens sicut aliquis homo. 108. Socrates est ita sapiens sicut omnis homo. 109. Socrates erit ita magnus sicut Plato erit magn us. Capitulum 13um 110. Materia caret forma. 111. Anima intellectiva quiescit. 112. Socrates ignorat aliquam propositionem. 113. Ignorato motu ignoratur natura. 114. Immediatae sunt partes continui. 115. * (manque) Capitulum 14um 116. Homo incipit esse albus quando nullus homo inc ipit esse albus. 117. Socrates incipit esse coloratus. 118. Deus incipit esse in A instanti. 119. Socrates incipit esse homo postquam fuit homo per viginti annos. 120. Socrates incipit esse si est et non fuit. 121. Socrates et Plato incipiunt esse. 122. Jam incipit esse omne quod est. 123. Socrates incipit esse alter illorum. 124. Album incipit esse Socrates. 125. Equum Platonis Socrates incipit equitare. 126. Socrates incipit scire omnem propositionem. 127. Socrates incipit scire tres propositiones. 128. Unam propositionem Socrates incipit scire. 129. Socrates incipit scire plura quam Plato. 130. Socrates incipit scire plura quam incipit scir e. 131. Quod est calidum incipiet esse frigidum. 132. Calidissimum incipit esse frigidum. 133. Cuilibet homini similis desinit esse Plato. 134. Socrates desinit esse similis Platoni. 135. A et B desinunt esse talia qualia ipsa sunt. 136. Socrates desinit esse albissimus hominum. 137. A desinit esse non desinendo esse. 138. Socrates est albior quam Plato incipit esse al bus. 139. Socrates est albior quam Plato immediate post hoc erit albus. 140. Socrates incipit esse albior quam Plato incipi t esse albus. 141. Socrates immediate post A erit senior quam Pla to immediate post A. 142. Socrates prius incepit habere esse quam incepi t habere fuisse. 143. A spatium incipit esse pertransitum. 144. A spatium incipiet esse pertransitum. 145. Socrates incipiet pertransivisse A spatium. 146. A corpus incipiet esse bipedale. 147. A et B sua medietas simul desinunt esse. 148. A simul incipiet esse album et nigrum. 149. A incipit esse super B.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 6

    DE SYNCATEGOREMATIBUS AFFIRMATIVIS

    DE SYNCATEGOREMATIBUS AFFIRMATIVIS ET DISTRIBUTIVIS PRO PARTIBUS SUBJECTIVIS QUAE ADDUNTUR TERMINO SIMPLICI

    Ob rogatum quorundam scholarium, deo favente, quaed am conscribam sophismata ex parte diversorum syncategorematum dif ficultatem habentia talem ordinem observantia. Primo tractabo sophismata diff icultatem habentia ex parte syncategorematum affirmativorum, secundo ex negativ orum vel [terminorum] includentium negationem, tertio ex parte copulae pr aeteriti vel futuri temporis determinatae aliquo isto/illo}rum modorum 'ne cessario', 'possibile' et cetera, quarto ex parte illorum/duorum modorum prop ositionem determinantium.

    Quantum ad primum, sciendum est quod sophismata dif ficultatem habentia ex parte syncategorematum affirmativorum sunt in multi plici differentia, secundum quod talium syncategorematum quaedam sunt quae non exigunt nisi unum unum verbum, sicut sunt ista 'omnis', 'quilibet' et cete ra, et quaedam sunt quae exigunt duo verba, sicut ista 'quotienscumque', 'ub icumque' [ubique] et cetera. Unde si diceretur 'quotienscumque Socrates bibit', exprimendo solum unum verbum, non esset propositio intelligibilis; sed si exprime rentur duo verba, sicut hic 'quotienscumque Socrates bibit, totiens comedit', e sset propositio intelligibilis. Et talia syncategoremata ab auctori bus vocantur 'geminata'.

    Syncategorematum autem primo modo dictorum quaedam sunt quae distribuunt indifferenter pro substantiis vel accidentibus, qua e/qui}dam autem pro accidentibus solum. Exemplum primi, ut 'omnis', 'ut erque', 'totus', et sic de aliis; exemplum secundi, ut 'qualiter', 'qualis', ' quantus' et sic de aliis.

    Syncategorematum autem distributivorum indifferente r pro substantiis et accidentibus quaedam sunt distributiva pro partibus subjectivis, ut 'omnis', 'quilibet' et cetera, quaedam pro partibus integral ibus, sicut 'totus'.

    Syncategorematum autem distributivorum pro partibus subjectivis quaedam sunt distributiva indifferenter pro omnibus, ut 'om nis', 'quilibet', quaedam pro duobus, ut 'uterque' [et cetera].

    Syncategoremata autem distributiva pro omnibus part ibus subjectivis aliquando adduntur termino simplici, ut 'omnis homo currit', aliquando termino composito, ut 'omnis propositio vel ejus contradict oria est vera'.

    Modo in principio hujus tractatus intendo declarare diversa sophismata secundum dictam diversitatem syncategorematum praed ictorum affirmativorum. Sunt primo sophismata difficultatem habentia ex parte sy ncategorematum affirmativorum et distributivorum pro omnibus partibus subjectivis in quantum adduntur termino simplici (et consequenter de aliis), sicut sunt ist a 'omnis homo est omnis homo', 'omnis phoenix est'. Et quia circa illa/ista sophismata consveverunt quattuor esse dubitationes, tractabo quattuor sophi smata principalia.

    Est ergo prima dubitatio utrum li 'omnis' possit it a bene addi praedicato sicut subjecto, gratia cujus tractabo istud/illud s ophisma 'omnis homo est omnis homo'. Secunda dubitatio, utrum li 'omnis' convenie nter addatur termino communi qui non habeat tria supposita, gratia cujus tractab o istud/illud sophisma 'omnis phoenix est'. Tertia dubitatio, utrum li 'omnis' po ssit distribuere terminum communem cui additur pro speciebus tantum, et non p ro individua, gratia cujus tractabo istud/illud sophisma 'omne animal fuit in archa Noe'. Quarta dubitatio,

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 7

    utrum li omnis aliquando teneatur collective et ali quando distributive, gratia cujus tractabo istud/illud sophisma 'omnes apostoli dei sunt duodecim'.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 8

    Sophisma 1um OMNIS HOMO EST OMNIS HOMO Sophisma primum est istud 'omnis homo est omnis h omo'.

    1. Probatur sophisma: quia idem praedicatur de se ipso; ergo est verum.

    Consequentia tenet eo quod nulla est verior proposi tio illa in qua praedicatur idem de se ipso. Consequentia patet, et antecedens similiter.

    2. Secundo sic arguitur: ille homo est ille homo et ille homo est ille homo... et sic de singulis; ergo omnis homo est omnis homo.

    3. Tertio sic arguitur: omnis homo et omnis homo sunt eadem; ergo omnis homo est omnis homo. Tenet consequentia a simili: nam be ne sequitur 'Socrates et Plato sunt idem; ergo Socrates est Plato'. Antecede ns probatur: nam illae duae propositiones 'omnis homo currit' et 'omnis homo di sputat' non differunt nisi per praedicata, sicut patet, quia si removerentur p raedicata, remanentia manerent eadem, scilicet ista omnis homo et omnis h omo; ergo omnis homo est omnis homo.

    4. Quarto sic arguitur: aliquis homo est omnis ho mo, et qua ratione aliquis eadem ratione omnis; ergo omnis homo est omnis homo . Consequentia est nota. Et antecedens probatur. Primo: quia aliquis homo est i lle homo ... et sic de singulis; ergo aliquis homo est omnis homo.

    Et confirmatur: quia omnis homo est aliquis homo et e converso; ergo aliquis homo est omnis homo. Consequentia tenet. Antecedens probatur: quia ille homo est aliquis homo et e converso, et non est homo quin si t aliquis homo et e converso; ergo omnis homo est aliquis homo et e converso; erg o aliquis homo est omnis homo.

    5. Quinto arguitur: haec est falsa 'non omnis hom o est omnis homo', quae est contradictoria sophismatis; ergo sophisma verum. Te net consequentia. Antecedens probatur: quia conclusio syllogismi ex oppositis es t falsa; talis autem est ista 'non omnis homo est omnis homo', quod patet sic arg uendo 'nullus homo est omnis homo et omnis homo est omnis homo; ergo non omnis h omo est omnis homo'.

    6. Sexto arguitur sic: si sophisma esset falsum, sequeretur quod ejus contradictorium esset verum, scilicet illud 'aliqui s homo non est omnis homo', quod est falsum: nam sit ille aliquis homo Socrates , tunc sic arguitur: 'Socrates non est omnis homo; ergo Socrates non est Socrates'. Consequentia tenet a toto in quantitate ad suam partem.

    1. In oppositum arguitur sic: 'omnis homo est omn is homo, Socrates est homo; ergo Socrates est omnis homo'; conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum;, non minor; ergo major, quae erat sophisma; ergo sop hisma est falsum.

    2. Secundo sic arguitur: contraria sophismatis es t vera, videlicet ista nullus homo est omnis homo'; ergo sophisma est falsum. Ten et consequentia ex quo contraria non possunt simul esse vera.

    Plura alia argumenta possunt fieri contra illud s ophisma, sed quia illa tangunt alias difficultates, quae tangentur postea, ideo de illis supersedeo.

    Circa hoc sophisma est primo videndum utrum hoc s yncategorema 'omnis' possit addi praedicato exsistenti termino communi proposit ionis affirmativae verae absque hoc quod fiat propositio falsa; secundo resp ondebitur ad sophisma.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 9

    Quantum ad primum, sciendum est quod tale praedic atum potest esse terminus communis actu habens plura individua, vel potest es se terminus communis actu habens unicum individuum, sicut est iste terminus ' sol' vel 'phoenix'.

    Secundo notandum est quod tale praedicatum potest accipi in numero singulari vel in numero plurali.

    Tunc sit prima conclusio: non est aliqua proposit io affirmativa vera cujus praedicatum distribuitur.

    Probatur: quia si aliqua esset talis, maxime esse t ista 'Socrates est omnis homo'; sed hoc non: quia praedicatum hujus proposit ionis est hoc totum 'omnis homo'; modo li 'omnis homo' non distribuitur, licet li 'homo' distribuatur. Et hoc voluit Aristotiles, in primo Peri Hermeneias, c um dixit quod nulla est affirmativa vera in qua universale universaliter su mptum praedicatur. Et notanter dicitur "affirmativa", quia non est inconv eniens de propositione negativa, ut 'nullus homo est asinus'. Unde praedic atum istius propositionis distribuitur; et ratio hujus est quia 'nullus', qui est signum universale negativum, distribuit tam terminum mediate quam imm ediate sequentem. Signum autem universale affirmativum distribuit solum term inum immediate sequentem.

    Secunda conclusio: bene stat quod aliqua est prop ositio cujus praedicato potest addi signum universale affirmativum, sed hoc facto amplius non remaneret praedicatum, sed bene pars praedicati.

    Patet de ista 'sol est sol': praedicato potest ad di signum universale, sic dicendo 'sol est omnis sol', sed tunc li 'sol' non est amplius praedicatum, sed hoc totum 'omnis sol'. Unde quando syncategorema po nitur a parte praedicati, fit pars praedicati, sed quando ponitur a parte subject i, tunc non est pars subjecti, neque subjectum.

    Tertia conclusio: propositio affirmativa de praed icato communi in singulari numero accepto, actu non habente nisi unum supposit um, ex additione hujus signi 'omnis' ad tale praedicatum non redditur falsa.

    Patet de ista 'sol est sol', quae est vera, et si dicatur 'sol est omnis sol', adhuc erit vera.

    Quarta conclusio: propositio affirmativa de praed icato communi in plurali numero accepto non habente nisi unum suppositum est falsa, sive praedicato addatur hoc signum universale 'omnis', sive non.

    Patet dicendo 'sol est soles': unde ipsa est fals a, ex eo quod supponit esse plures soles; eadem ratione haec est falsa 'sol est omnes soles'.

    Quinta conclusio: propositio affirmativa vera de praedicato communi in singulari numero accepto cujus sunt actu plura supp osita ex additione hujus signi universalis 'omnis' ad praedicatum redditur f alsa.

    Patet de ista 'homo est animal', quae est vera, s ed si dicatur 'homo est omne animal', illa est falsa.

    Sexta conclusio: propositio affirmativa vera de p raedicato communi habente plura supposita,in plurali numero accepto et subjec to similiter, non redditur falsa ex additione hujus signi 'omnis', vel 'omnes' , ad praedicatum.

    Patet de ista, quae est vera, 'apostoli sunt apost oli': si dicatur 'apostoli sunt omnes apostoli', non propter hoc redditur fals a, immo omnes apostoli sunt omnes apostoli, nam demonstratis duodecim apostolis ipsi sunt omnes apostoli.

    Quantum ad secundum, clare patet, ex conclusionib us jam positis, quod sophisma est falsum. Et confirmatur: nam sophisma, ex quo es t propositio universalis affirmativa, significat quod de quocumque verificat ur li 'homo' de eodem

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 10

    verificatur li 'omnis homo'; sed hoc est falsum, si c dicendo 'Socrates est homo; ergo Socrates est omnis homo'.

    Ex quo infero aliqua correlaria. Primum correlari um est quod possibile est quod 'A' et 'B' convertantur et tamen A non sit B. Nam si 'A' imponatur ad significandum tantum quantum haec oratio 'omnis hom o' et 'B' similiter, tunc 'A' et 'B' convertuntur, sicut illae orationes 'omnis h omo' et 'omnis homo', et tamen A non est B, sicut omnis homo non est omnis h omo.

    Secundum correlarium est quod A est aliquid et ta men nihil est A. Haec propositio patet: nam, stante dicta impositione, ha ec propositio 'A est aliquid' significat tantum quantum ista 'omnis homo est aliq uid', et ideo sicut haec est vera 'omnis homo est aliquid', haec est vera 'A est aliquid', et sicut haec est falsa 'aliquid est omnis homo', ita haec 'aliquid e st A'.

    Tertium correlarium est quod A est B et tamen B n on est A. Patet: nam si 'A' significet tantum quantum haec oratio 'omnis homo' et 'B' tantum quantum haec oratio 'aliquis homo', tunc haec est vera 'A est B' , sicut haec 'omnis homo est aliquis homo', et haec est falsa 'B est A', sicut h aec 'aliquis homo est omnis homo'.

    Quartum correlarium est quod A est aliquid et tam en A non est A. Nam significet 'A' tantum quantum ista oratio 'omnis ho mo', tunc haec est vera 'A est aliquid', sicut haec oratio 'omnis homo est ali quid', et haec est falsa 'A est A', sicut haec 'omnis homo est omnis homo'.

    Quintum correlarium est quod A videt B et tamen B non videtur ab A. Patet: nam significet 'A' tantum quantum haec oratio 'omnis ho mo' et 'B' significet tantum quantum 'aliquis homo', et cum hoc ponatur quod omn is homo videat se ipsum et nullum alium, tunc ista est vera 'A videt B', sicut ista 'omnis homo videt aliquem hominem', et haec est falsa 'B videtur ab A ', sicut haec 'aliquis homo videtur ab omni homine'.

    Ad rationes.

    1. Ad primam, negatur quod ibi sit praedicatio ej usdem de eodem, ex eo quod praedicatum sophismatis est 'omnis homo' et subject um est 'homo', sicut patet in prima et secunda conclusionibus primi articuli; mod o non est idem 'homo' et 'omnis homo'.

    2. Ad secundam conceditur antecedens et negatur c onsequentia. Quia in propositionibus singularibus inducentibus aliquam u niversalem debet esse consimile praedicatum praedicato propositionis univ ersalis quae inducitur, sicut patet dicendo 'Socrates currit, Plato currit ... et sic de aliis;' igitur omnis homo currit'; sed sic non est in proposito: nam cla rum est quod non est simile praedicatum in ista 'ille homo est ille homo ... et sic de singulis' et in ista 'omnis homo est omnis homo'. Propter hoc consequent ia non valet; sed bene ista valeret 'ille homo est omnis homo ... et sic de ali is; ergo omnis homo est omnis homo', quia in illa consequentia praedicatum propos itionum singularium inducentium est simile praedicato singularis induct ae.

    3. Ad tertiam, cum dicitur "omnis homo et omnis h omo sunt eadem", dicitur quod si illae duae orationes sumantur materialiter, tunc bene omnis homo et omnis homo sunt eadem, sicut probatur, sed tunc negatur c onsequentia 'ergo omnis homo est omnis homo'. Si autem praedictae orationes suma ntur significative, tunc negatur quod omnis homo et omnis homo sint eadem, e x eo quod Plato et omnis homo non sunt eadem, et sic de singulis; nec oppositum i stius est probatum.

    3. Ad quartam, conceditur consequentia et negatur antecedens. Cum dicitur "aliquis homo est ille homo et sic de aliis", negat ur consequentia et conceditur

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 11

    antecedens. Et ratio hujus est quia cum inducitur a parte praedicati, tunc subjecta in propositionibus inducentibus debent omn ino pro eodem supponere, sicut quando fit inductio a parte subjecti, praedic atum in inducentibus et inducta debet esse idem. Sed sic non est in proposi to: quando dicitur "aliquis homo est ille homo et aliquis homo est ille homo .. . et sic de aliis", li 'homo' non supponit pro eodem in prima et in secunda; ideo non sequitur 'aliquis homo est omnis homo', licet bene sequatur 'aliquis homo est ille homo et ille idem aliquis homo est ille homo ... et sic de singulis; ergo aliquis homo est omnis homo', sed tunc antecedens est falsum.

    Ad confirmationem, quando dicitur "omnis homo est aliquis homo et e converso; ergo aliquis homo est omnis homo", dico quod li 'e converso' potest denominare simplicem transpositionem terminorum, et sic bene s equitur 'omnis homo est aliquis homo et e converso; ergo aliquis homo est o mnis homo', sed tunc negatur antecedens. Secundo modo potest denominare debitam conversionem istius propositionis 'omnis homo est aliquis homo'; et sec undum hoc bene sequitur 'omnis homo est aliquis homo et e converso; ergo al iquis homo est homo', sed non sequitur 'omnis homo est aliquis homo et e converso ; ergo aliquis homo est omnis homo', quia ista 'omnis homo est aliquis homo' conv ertitur in istam 'aliquis homo est homo'. Ex hoc patet ad argumentum. Per ean dem distinctionem ejus quod est 'e converso' potest etiam solvi istud sophisma 'omnis homo est animal et e converso', et consimilia.

    5. Ad quintam, conceditur consequentia et negatur antecedens. Sed quando dicebatur "'non omnis homo est omnis homo' est conc lusio syllogismi ex oppositis; ergo illa est falsa et impossibilis", ne gatur tam consequentia quam antecedens. Et ratio primi est quia ista 'nulla chi maera est chimaera' bene potest esse conclusio syllogismi ex oppositis, et t amen nec est falsa nec impossibilis, immo est vera propositio, ex eo quod est propositio negativa cujus termini pro nullo supponunt. Quod autem possit esse conclusio syllogismi ex oppositis patet sic arguendo 'omnis chimaera est ho mo, nulla chimaera est homo; ergo nulla chimaera est chimaera', vel, arguendo in tertia figura, 'nullus homo est chimaera, omnis homo est chimaera; ergo nulla c himaera est chimaera'. Et quando dicitur quod conclusio syllogismi ex opposit is debet esse falsa, debet intelligi supposita constantia terminorum talis con clusionis, hoc est quod termini talis conclusionis pro aliquo supponant. Ra tio secundi est quia cum arguitur 'nullus homo est omnis homo, omnis homo es t omnis homo', in Felapton, non debet inferri 'ergo non omnis homo est omnis ho mo', ex eo quod conclusio tertiae figurae debet componi ex praedicatis praemi ssarum, et quia li 'omnis homo' est praedicatum utriusque praemissarum, oport et quod li 'omnis' homo fiat subjectum conclusionis et praedicatum similiter. Et hoc magis manifestum est in ista 'exsistens omnis homo non est omnis homo' quam in ista 'non omnis homo est omnis homo'.

    Ad sextam, conceditur consequentia et consequens. Et quando dicitur "ista est falsa 'aliquis homo non est omnis homo', negatur. E t quando dicitur "sit ille aliquis homo Socrates", admitto. Et cum dicitur "So crates non est omnis homo; ergo Socrates non est Socrates", negatur consequent ia, propter hoc quod ibi arguitur ab isto termino 'homo' ac si staret distri butive mobiliter ad istum terminum 'Socrates'; modo sic non est in dicta prop ositione, quia li 'homo' stat immobiliter, propter ista duo syncategoremata 'non' et 'omnis', per istam regulam 'quidquid mobilitat immobilitatum immobilit at mobilitatum' Bene tamen sequitur 'Socrates non est omnis homo; ergo Socrate s non est Socrates et Plato ... et sic de aliis', in quantum consequens est una propositio de copulato extremo. Ex hoc patet ad argumentum: nam hic non ar guitur a toto in quantitate ad suam partem, ex eo quod in toto in quantitate op ortet terminum communem teneri distributive mobiliter, qualiter non est hic 'Socrates non est omnis homo'.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 12

    Et haec sufficiant.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 13

    Sophisma 2um OMNIS PHOENIX EST Sophisma secundum est istud 'omnis phoenix est', supposito quod illud quod communiter dicitur sit verum, quod non est nisi una phoenix, licet sint plures successive.

    1. Tunc improbatur sophisma sic: quia ad hoc quod propositio affirmativa sit vera cujus subjectum distribuitur per hoc signum 'o mnis' requiritur quod ejus subjectum habeat ad minus tria supposita actu; sed hic non sic est; ergo sophisma falsum. Probatur minor eo quod li 'phoenix ' non habet nisi unum suppositum actu. Major patet per hoc quod dixerunt antiqui sophistae, quod hoc syncategorema 'omnis' exigit habere actu tria suppo sita, quod probaverunt auctoritate Philosophi, primo Caeli, dicentis 'omne et totum primo ponimus super tria'.

    2. Secundo arguitur: haec est vera 'aliqua phoeni x non est'; ergo sophisma falsum. Tenet consequentia eo quod est contradictor ium sophismatis. Antecedens probatur: 'aliqua phoenix est corrupta; ergo aliqua phoenix non est'. Probatur consequentia 'nullum corruptum est, aliqua phoenix est corrupta; ergo aliqua phoenix non est'. Et confirmatur: aliqua phoenix es t generandum; ergo aliqua phoenix non est. Antecedens patet. Et consequentia probatur: nullus generandum est, aliqua phoenix est generandum; ergo aliqua pho enix non est.

    3. In oppositum arguitur: contradictorium sophism atis est falsum; ergo sophisma est verum. Tenet consequentia. Et antecede ns probatur: nam contradictoria sophismatis est 'aliqua phoenix non est', et ista est falsa.

    4. Secundo arguitur: demonstrato phoenice, verum e st dicere 'ista est omnis phoenix', et si sic, omnis phoenix est ista phoenix , et si sic omnis phoenix est. Consequentiae sunt notae. Antecedens probatur: nam ista phoenix est phoenix, et non est aliqua phoenix quin illa sit is ta phoenix, ergo ista phoenix est omnis phoenix.

    Pro sophismate primo videndum est an ad hoc quod propositio sit vera cujus subjecto exsistenti termino communi additur hoc sig num universale 'omnis' exigatur illum terminum ad minus habere tria suppos ita; secundo respondendum est ad sophisma.

    Pro primo pono unicam conclusionem: quod hoc signu m 'omnis' non exigit tria appellata, id est ad hoc quod propositio sit vera c ujus subjecto additur hoc signum universale 'omnis' non oportet ejus subjectu m ad minus habere tria supposita in actu.

    Probatur: nam si sic esset, haec non esset vera ' omnis sol lucet'; sed hoc est falsum; igitur. Tenet consequentia eo quod ille ter minus 'sol' non habet nisi unum suppositum in actu. Falsitas consequentis pate t eo quod passio propria est vere praedicabilis de suo subjecto, ut patet primo Posteriorum; sed sic est in praedicta propositione, ut patet; ergo ... et ceter a.

    Secundo, si sic, sequeretur quod duae contradicto riae essent simul falsae; sed hoc est falsum; igitur. Probatur consequentia; quia tunc ista esset falsa 'omnis sol lucet', propter defectum trium suppositorum luc et'; sed ista 'aliquis sol non lucet' est falsa, ut clarum est, quia ibi negat ur propria passio de suo subjecto.

    Tertio probatur hoc sophisma: li 'nullus' non exi git tria appellata; ergo nec hoc signum 'omnis'. Antecedens probatur: quia haec est vera 'nulla phoenix est asinus'. Patet: quia est convertens unius verae; er go ipsa est vera. Quod convertatur in unam veram patet: quia in istam 'nul lum asinum est phoenix'. Consequentia prima probatur: quia 'omnis' et 'nullu s' sunt signa contraria, et

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 14

    contraria apta nata sunt esse circa idem; ergo si h oc signum 'nullus' habeat poni ad terminum communem non habentem actu tria su pposita, sequitur etiam, consimili modo, quod ita habeat poni hoc signum 'om nis'.

    Quarto probatur: quia haec est vera 'omnis phoeni x non est asinus'; ergo li 'omnis' non exigit tria appellata. Consequentia ten et. Et antecedens probatur: quia ejus contradictoria est falsa, scilicet 'aliqu a phoenix est asinus'.

    Dubitatur circa hanc conclusionem, propter duo.

    1. Primo, nam hoc signum 'omnis' denotat quod ter minus cui apponitur supponit pro pluribus suppositis; sed iste terminus 'phoenix ' non habet nisi unum suppositum; ergo illa de necessario est falsa.

    2. Secundo, si 'omnis' non exigeret tria appellat a, tunc convenienter adderetur terminis singularibus, quod est falsum.

    Ad argumenta dubii respondetur.

    1. Ad primum argumentum, dico quod hoc signum 'om nis' non denotat simpliciter terminum cui additur supponere pro pluribus, sed su b condicione, ut si sint vel essent plura pro quibus talis terminus esset imposi tus ad significandum. Et quia termino communi quantum ad modum suae impositionis non repugnat habere plura supposita, ideo hoc signum 'omnis' convenienter pot est ei addi, ad denotandum terminum communem supponere pro pluribus si plura e ssent pro quibus talis terminus est impositus ad significandum.

    2. Ad secundum, dico quod non est simile de termi no singulari et de termino communi, quia termino singulari, quantum ad modum s uae impositionis, repugnat supponere pro pluribus, et ideo non est inconvenien s signum universale non posse addi termino singulari et posse addi termino commun i non obstante quod non habeat nisi unum suppositum actu.

    Respondetur ad sophisma quod est verum, ut probatu m est post oppositum sophismatis. Et tunc solvuntur rationes improbantes ipsum.

    Ad rationes.

    1. Ad primam, cum dicitur "hoc signum 'omnis' exi git tria appellata actu", negatur. Et quando dicitur "per Philosophum, primo Caeli, omne et totum primo ponimus supra tria", dico quod Philosophus per hoc vult dicere quod hoc signum 'omnis' in plurali numero secundum communem modum l oquendi non potest addi pronominis demonstrativo nisi per illud pronomen de monstrentur tria individual ad minus. Unde secundum communem modum loquendi non dicimus 'omnes isti' demonstratis duobus tantum; tamen demonstratis trib us vel pluribus, bene dicimus 'omnes isti'. Sed ex hoc non sequitur quin hoc sign um 'omnis' in singulari numero possit addi termino communi non habente nisi unum suppositum.

    Ad secundam negatur antecedens. Et quando dicitur 'aliqua phoenix est corrupta; ergo aliqua phoenix non est', conceditur antecedens et negatur consequentia. Et ratio est quia in antecedente subj ectum supponit pro illo quod est vel fuit, propter hoc praedicatum 'corrupta', e x quo habet sic ampliare subjectum, quia est participium praeteriti temporis ; sic autem non ampliatur subjectum consequentis, propter defectum termini am pliativi. Et quando ulterius arguitur "nullum corruptum est; aliqua phoenix est corrupta; ergo aliqua phoenix non est', dico quod non debet inferri illa conclusi o 'aliqua phoenix non est', sed bene ista 'aliqua phoenix quae est vel fuit non est'; et ratio est quia subjectum minoris sic supponit.

    Ad confirmationem, 'aliqua phoenix est generandum ; ergo aliqua phoenix non est', conceditur antecedens et negatur consequentia . Et ratio hujus est quia subjectum antecedentis supponit pro illo quod est v el erit, virtute hujus

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 15

    praedicati 'generandum', quod est ampliativum subje cti ad supponendum pro illo quod est vel erit, cum sit participium futuri tempo ris; sic autem non supponit subjectum istius propositionis 'aliqua phoenix non est', propter defectum termini ampliativi. Et quando dicitur "nullum gener andum est, aliqua phoenix est generandum; ergo aliqua phoenix non est", dico quod illae praemissae non inferunt istam conclusionem 'aliqua phoenix non est ', sed bene istam 'aliqua phoenix quod est vel erit non est', et illa est ver a, propter rationem dictam in praecedenti solutione. Et haec de secundo sophismat e.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 16

    Sophisma 3um

    OMNE ANIMAL FUIT IN ARCHA NOE

    Sophisma tertium est istud 'omne animal fuit in arc ha Noe', supposito quod de qualibet specie animalis quoddam animal fuerit i n archa Noe.

    1. Tunc arguitur sic: homo fuit in archa Noe, leo f uit in archa Noe, et non est aliqua species animalis quin de illa aliquo d animal fuit in archa Noe.

    Istud argumentum petit hanc difficultatem?/dubitati onem: utrum hoc syncategorema 'omne', vel 'omnis', possit distribue re terminum genericum cui additur solum pro suis speciebus sic quod non pro s uis individuis.

    Alia possunt fieri argumenta, sed illa non competun t ad illam difficultatem, sed ad alias, pertinentes ad copulam futuri temporis.

    2. Arguitur sic: aliquando omne animal fuit in arch a Noe; ergo omne animal fuit in archa Noe. Consequentia videtur tenere a si mili, quia bene sequitur 'Socrates aliquando comedit; ergo Socrates comedit' . Antecedens patet: quia tempore Noe omne animal fuit in archa Noe.

    3. Secundo sic arguitur: haec, quae est de praeteri to, aliquando fuit vera 'omne animal fuit in archa Noe'; erg o adhuc ipsa est vera. Consequentia tenet eo quod propositio de praeterito vera est necessaria. Antecedens probatur: quia post diluvium, quod erat tempore Noe, antequam nascerentur alia animalia ab animalibus quae fuerun t in archa Noe, haec fuit vera 'omne animal fuit in archa Noe'.

    4. Tertio arguitur: haec de praesenti fuit vera 'om ne animal est in archa Noe'; ergo sua de praeterito videtur esse vera, qua e non videtur esse alia quam ista 'omne animal fuit in archa Noe'; ergo ... et c etera. Antecedens probatur: quia tempore quo erat diluvium haec de praesenti fu it vera 'omne animal est in archa Noe', saltem si fuisset formata; ergo ... et cetera.

    5. In oppositum arguitur: nec omne animal quod est fuit in archa Noe, nec omne animal quod fuit fuit in archa Noe; ergo falsu m est quod omne animal fuit in archa Noe. Tenet consequentia. Et antecedens pro batur quo ad primam partem sic: omne animal quod est fuit in archa Noe; Socrat es, qui heri generabatur, est animal quod est; ergo Socrates fuit in archa Noe; d iscursus est bonus, ut patet, et conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum; n on minor; ergo major, quae erat prima pars antecedentis. Secunda pars antecede ntis patet: omne animal quod fuit fuit in archa Noe; sed Adam fuit animal quod f uit; ergo Adam fuit in archa Noe; iterum discursus est bonus et conclusio falsa; ergo aliqua praemissarum; et non minor; ergo major.

    6. Secundo/tertio sic arguitur: contradictorium sop hismatis est verum; ergo sophisma est falsum. Antecedens probatur: quia haec est vera 'aliquod animal non fuit in archa Noe', quae est ejus contra dictoria; quod sit vera patet: quia nec tu nec ego fuimus in archa Noe, et tamen sumus animalia; ergo ... et cetera.

    Circa hoc sophisma, primo est videndum an hoc synca tegorema 'omne', vel 'omnis', possit distribuere terminus generalem cui additur [23451] pro speciebus solum, sic quod non pro omnibus suis individuis, si cut dixerunt quidam sophistae antiqui; secundo respondendum est ad sophisma.

    Quantum ad primum, sit prima conclusio: hoc signum 'omnis' non potest distribuere terminum generalem cui additur pro spec iebus tantum, sic quod non pro suis individuis. Nam si sic, sequeretur quod co ntraria essent simul vera;

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 17

    sed hoc est falsum, quia licet contingant simul ess e falsa, non tamen contingunt simul esse vera. Consequentia probatur: quia si de qualibet specie animalis aliquod animal est sanum et aliud aegrum, tunc haec est vera 'omne animal est sanum' si iste terminus 'animal' solum distribuatur et supponat pro speciebus; similiter etiam haec est vera 'omne animal est aegr um', propter eandem causam; sed si haec est vera 'omne animal est aegrum', haec est vera 'omne animal non est sanum', cum inter 'sanum' et 'non sanum' non si t dare medium +circa subjectum aptum natum ... et cetera+; sed si haec e st vera 'omne animal non est sanum', haec est vera 'nullum animal est sanum', si formatur (consequentia tenet per secundam regulam aequipollentiarum); sed ista ' nullum animal est sanum' est contraria isti 'omne animal est sanum', postquam se habent sicut universalis affirmativa et universalis negativa utroque termino participantes; igitur .... .

    Secundo arguitur ad idem: dato opposito conc lusionis, sequeretur quod possibile esset duo contradictoria esse; sed h oc est falsum. Probatur consequentia, retento casu prioris rationis: haec e sset vera 'omne animal est sanum', + similiter ista 'aliquod animal non es t sanum'+; similiter ista esset vera, retento casu sophismatis ', s cilicet 'omne animal fuit in archa Noe', et ista '[omne] aliquod animal non fuit in archa Noe'; sed tales contradicunt, postquam sunt utroque termino partici pantes, et una est universalis affirmativa et alia particularis negati va.

    Secunda conclusio est ista: quotiencumque hoc sy ncategorema 'omnis', vel sibi aequivalens, additur termino generali, dis tribuit ipsum tam pro speciebus quam pro individuis, nisi aliqui/od sit r estringens ipsum; et quando additur termino specifico distribuit ipsum pro omni bus suis individuis, postquam non habet infra se aliquam speciem.

    Probatur sic: nam cum hoc syncategorema 'omne', vel 'omnis', additur/addatur termino generali, clarum est quod i psum distribuit; vel ergo distribuit pro speciebus tantum, vel pro individuis tantum, vel pro speciebus et individuis simul; non primo modo, sicut dicit praec edens conclusio; nec secundo modo, quia non potest ipsum distribuere pro individ uis solum; ergo relinquitur quod ipsum distribuit pro speciebus et individuis s imul, et hoc dicit prima par conclusionis..

    Secunda pars conclusionis patet. Nam cum hoc syncat egorema 'omnis' additur termino specifico, distribuit ipsum pro illis quae sunt infra ipsum; sed illa non sunt species, sed individua solum; ergo sequitu r quod distribuit ipsum solum pro individuis. Et voco in proposito 'terminum spec ificum' speciem specialissimam.

    Ex hoc sequitur quod antiqui sophistae male dixerun t, in hoc quod hoc syncategorema 'omnis' distribui t aliquando terminum communem pro singulis generum, aliquando autem pro speciebus singulorum.

    Quantum ad secundum, dico quod sophisma est falsum. Probatur per secundam conclusionem: quia li 'animal' distribuitur pro omn ibus animalibus quae sunt vel/et fuerunt [et cetera]; et quia multa sunt vel fuerunt quae non fuerunt in archa Noe, ergo ... et cetera. Et propter hoc videt ur sophisma falsum.

    Ad rationes ante oppositum sophismatis. 1. Ad prima m, petentem dictam difficultatem, negatur [illa] consequentia. Et cum arguitur "homo fuit ..., leo fuit ... et cetera", dico quod sic arguendo committ itur fallacia consequentis, quia non sequitur, sed bene e contra sequitur. Unde propositio universalis non inducitur per indefinitas, ut in praedicta conseque ntia, sed per singulares ejus, sufficienter enumeratas. Et sic patet ad prim am rationem.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 18

    2-5. Et quia aliae quattuor non petunt dictam diffi cultatem, sed alias, pertinentes ad copulam praeteriti , de so lutione earum, causa brevitatis, supersedeo usque ad tractatum sophismat um difficultatem habentium pertinentem ad copulam praeteriti temporis.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 19

    Sophisma 4um

    OMNES APOSTOLI DEI SUNT DUODECIM

    Sophisma quartum est istud 'omnes apostoli dei sunt duodecim'.

    1. Et improbatur sic: contradictorium sophismatis e st verum; ergo sophisma est falsum. Tenet consequentia. Antecedens probatur : nam contradictorium sophismatis 'non omnes apostoli dei sunt duodecim', et hoc est verum. Probatur: aliqui apostoli dei non sunt duodecim, sicut [sunt] Petrus et Paulus; sed istae/illae 'aliqui apostoli dei non sunt duodecim' et 'non omnes apostoli dei sunt duodecim' aequivalent, per istam/illam regulam "negatio praeposita ..." et cetera, per primam regulam aequipollentiarum; modo si una in aequipollentibus est vera, alia est vera.

    2. Secundo sic arguitur: apostoli sunt tantum duo; ergo non videtur quod omnes apostoli dei sint duodecim. Antecedens probat ur: nam Petrus et Paulus sunt tantum duo, et Petrus et Paulus sunt apostoli dei; ergo apostoli dei sunt tantum duo; praemissae sunt verae et syllogismus est expos itorius.

    3. Tertio arguitur: apostoli sunt undecim et non plures; ergo non videntur esse duodecim. Tenet consequentia. Et ante cedens probatur: quia sunt undecim et unus; sed/licet unus non est plures; erg o sunt undecim et non plures.

    4. In oppositum arguitur: maximus numerus apostolor um dei est duodenarius; ergo omnes apostoli dei sunt duodecim. Consequentia tenet. Et antecedens [probatur seu] supponitur pro sophismate.

    5. Secundo sic: omnes apostoli dei nec sunt plures nec pauciores duodecim; et omnes apostoli sunt aliquot/d apostoli; ergo omnes apostoli sunt duodecim.

    Juxta istud sophisma, primo videndum est an hoc syn categorema'omnes', quod est pluralis numeri, aliquando possit teneri collec tive et aliquando distributive; secundo respondendum est ad sophisma.

    Quantum ad primum, sciendum est quod hoc syncategor ema'omnes' aliquando tenetur collective et aliquando distributive. Sed q uid denotet dum tenetur collective et dum tenetur distributive, de hoc dicu nt diversimode.

    Et dicunt aliqui quod quando tenetur distributive, tunc significat praedicatum propositionis cujus subjectum distribui t posse verificari de quolibet est verificabile subjectum in plurali nume ro tentum, non per se sumptum, sed cum ista/illa additione 'cum aliis' ve l 'cum alio'. Et secundum hoc illi/isti dicunt quod singulares istius proposition is 'omnes apostoli dei sunt duodecim' sunt istae/illae 'Petrus et Paulus cum al iis sunt duodecim', , et ibi debet dici quod illi cum aliis su nt duodecim.

    Unde illi/isti sic dicentes move[ru]nt unam quaesti onem contra se et solvunt eam. Quaestio est ista: si illae singulares essent singulares praedictae propositionis universalis, sequeretur quod aliqua p ropositio singularis cum sua universali significaret idem adaequate; modo hoc es t falsum.Probatur: nam ista 'Petrus et Paulus cum aliis sunt duodecim' signific at idem cum ista 'omnes apostoli dei sunt duodecim'. Illam dubitationem sol vunt illi dicentes universalem et ejus singulares idem adaequate signi ficare dum tamen differa/unt in modo significandi, qualiter esse dicunt in propo sito.

    Sed, breviter, opinio illorum videtur deficere in h oc quod dicunt singularem/s istius/illius propositionis 'omnes apo stoli dei sunt duodecim' esse istam/illam 'Petrus et Paulus cum aliis sunt duodec im', et non istam/illam 'Petrus et Paulus sunt duodecim'.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 20

    Quod arguo sic: istae/illae duae propositiones univ ersales differunt 'omnes apostoli cum aliis sunt duodecim' et 'omnes apostol i sunt duodecim'; ergo/immo singulares unius non sunt singulares alterius; sed ista 'Petrus et Paulus cum aliis sunt duodecim' est singularis istius 'omnes a postoli dei cum aliis sunt duodecim'; ergo non est singularis istius omnes apo stoli dei sunt duodecim', quod erat probandum.

    Secundo sic: nam ista 'Petrus et Paulus sunt duodec im' est singularis alicujus universalis, et non alterius quam istius ' omnes apostoli dei sunt duodecim; ergo ... et cetera.

    Dico ergo, aliter, quod quando tenetur distributive , li 'omnes' denotat praedicatum propositionis cujus subjectum est distr ibutum esse verificabile de subjecto in plurali numero retento et sine tali add itione 'cum aliis' vel 'cum alio'. Ideo dico singulares istius propositionis 'o mnes apostoli dei sunt duodecim' esse tales 'Petrus et Paulus sunt duodeci m, Petrus et Jacobus sunt duodecim', et sic de aliis.

    Sed ulterius dico quod quando li 'omnes' tenetur co llective, tunc propositio in qua est li 'omnes' est indefinita nisi aliud sig num distributivum addatur, et etiam li 'omnes' est pars subjecti, sicut 'omnes ap ostoli dei sunt duodecim', quae significat quod maximus numerus apostolorum de i est duodecim.

    Sed diceret aliquis "si talis esset indefinita 'omn es apostoli dei sunt duodecim' et si hoc aggregatum est subjectum, tunc tale aggregatum esset praedicabile de pluribus".

    Respondetur concedendo consequentiam. Unde si cras fierent duodecim apostoli, ita sicut modo sunt, et non plures nec pauciores, t unc ita sicut modo li 'omnes ' est verificabile de duodecim aposto lis, ita cras, sine nova impositione, verificabitur de duodecim apostolis. P atet conclusio: quia hoc aggregatum 'omnes apostoli ' verificabitur/ver ificantur de pluribus.

    Quantum ad secundum, sit haec prima conclusio: si l i 'omnes' teneatur distributive, sophisma est falsum. Probatur: quia t unc est una universalis cujus sunt multae singulares falsae. Secundo: omnes apost oli dei sunt duodecim; Petrus et Paulus sunt apostoli dei; ergo sunt duodecim. Di scursus est bonus et conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum; non minor; ergo major, quae fuit sophisma.

    Ista conclusio est contra illos qui dicunt singular es istius/illius 'omnes apostoli dei sunt duodecim' esse tales 'Petrus et P aulus cum aliis sunt duodecim'. Quia sic dicentes dicunt sophisma esse v erum, et tunc si li 'omnes' teneatur distributive, arguitur contra eos +ut supr a secunda conclusio+.

    Si li 'omnes teneatur collective, sophisma est verum. Patet: nam sic, secundum illa quae dicta sunt, sophisma est una ind efinita, et valet in significando tantum quantum ista 'maximus numerus a postolorum dei est duodenarius'.

    Ad rationes.

    1. Ad primam, dicitur concedendo consequentiam sed negando antecedens. Et cum dicitur in probatione antecedentis quod/quia haec p ropositio 'non omnes apostoli dei sunt duodecim' est contradictoria sophismatis, dico quod non si li 'omnes' capiatur in una distributive et in alia collective.

    Sed diceres "quae est contradictoria sophismatis ca piendo li 'omnes' collective?". Dico quod ista 'non omnes apostoli sunt duodecim', prout li 'omnes' caperetur collective; nec tunc ista/illa 'n on omnes apostoli dei sunt duodecim' aequipollet isti 'aliqui apostoli dei non sunt duodecim', sed/licet isti 'non est ita quod omnes apostoli sunt du odecim', et ista est falsa.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 21

    2. Ad secundam, conceditur antecedens. Et cum hoc, ulterius, stat quod omnes apostoli dei sunt duodecim; licet aliqui apo stoli sint/sunt tantum duo, tamen non [tantum] omnes apostoli sunt d uo.

    3. Ad tertiam, conceditur antecedens si intelligatu r tamquam una de copulato praedicato, ad istam/illam intellectionem quod omne s apostoli sunt undecim et aliquid quod non est plures. Et nego istam consequentiam, scilicet 'omnes apostoli sunt undecim et non plures; e rgo non omnes apostoli dei sunt duodecim'.

    Sed si dicta propositio intelligatur copulativa, ut sensus esset quod omnes apostoli dei sunt undecim et omnes n on sunt plures quam undecim, tunc negarem eam, quia esset una copulativa cujus a mbae partes essent falsae, et tunc bene concederem 'omnes apostoli sunt und ecim et non plures; ergo non omnes apostoli dei sunt duodecim'.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 22

    Sophisma 5um

    A EST VERUM ET B EST VERUM ET NON EST NISI UNUM A E T UNUM B ET TAMEN QUALITERCUMQUE B SIGNIFICAT ESSE A SIGNIFICAT ESSE ET E CONTRA ET TAMEN A SIGNIFICAT ALIQUALITER ESSE QUALITER B NON SIGNIFIC AT ESSE

    Sophisma quintum est istud 'A est verum et B est ve rum, et non est nisi unum A et nisi unum B, et tamen qualitercumque B si gnificat esse A significat esse, et e contra, et tamen A significat aliqualite r esse qualiter B non significat esse'.

    Probatur sophisma posito quod A sit haec propositio 'aliqualiter est qualiter B non significat esse'; et sit B ista prop ositio 'aliqualiter est qualiter B non significat esse'. Tunc B est verum: quia deum esse est aliqualiter, et deum esse B non significat esse; er go aliqualiter est qualiter B non significat esse; et sic B significat esse; ergo B est verum; et per ipsum B A est verum: quia qualitercumque B significat A sig nificat (ut patet in casu) et e contra, et tamen A significat aliqualiter esse qu aliter B non significat esse, quia significat quod aliqualiter est qualiter B non significat esse; ergo ... et cetera.

    Improbatur sophisma sic: quia si A significet aliqu aliter esse qualiter B non significat esse, ut dicit una pars sophismatis, ergo non qualitercumque B significat esse A significat esse, quod est opposit um alterius partis; ergo una pars sophismatis infert oppositum alterius, et sic sophisma est falsum.

    Respondeo ad ipsum sophisma concedendo argumentum a d hoc factum. Ad improbationem dicitur negando consequentiam.

    Per idem patet quod hoc sophisma est possibile 'ali qua propositio significat aliqualiter esse qualiter a nulla propos ition{e/um significatur esse'.

    Hoc patet posito quod 'B' sit nomen proprium hujus propositionis 'aliqualiter est qualiter a nulla propositione sign ificatur esse'. Et tunc posito quod illa/ista sit de facto sicut est possib ile, tunc est concedendum quod aliqua est propositio vera quae significat ali qualiter esse qualiter a nulla propositione significatur esse.

    Per idem est hoc sophisma concedendum 'scitur esse verum quod non scitur esse verum' posito quod haec sciatur 'omne verum qu od non scitur esse verum est'.

    Tunc haec est vera 'ergo verum est quod scitur sicu t illa significat', et illa significat esse verum quod non scitur esse ver um; ergo scitur esse verum quod non scitur esse verum.

    Et haec sufficiant de sophismate.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 23

    Capitulum 2um

    DE SYNCATEGOREMATIBUS AFFIRMATIVIS ET DISTRIBUTIVIS PRO PARTIBUS SUBJECTIVIS QUAE ADDUNTUR TERMINO COMPLEXO

    Nunc restat videre de sophismatibus difficultatem h abentibus eo quod hoc syncategorema 'omnis', vel aliquid omnino aequivale ns, additur termino complexo s ine interpositione alicujus conjunctionis vel orationis, sicut hic 'omnis asinu s hominis currit'. Secundo, quando additur termino complexo conjunctione copula tiva interposita, ut hic 'omnis homo et alius homo fuit'. Tertio quando addi tur termino complexo conjunctione disjunctiva interposita, ut hic 'omnis propositio vel ejus contradictoria est vera'. Quarto, quando additur te rmino complexo conjunctione condiciona{li/ta interposita, ut hic 'omne animal s i est rationale est homo'. Quinto, quando additur termino complexo relatione i nterposita, ut hic 'omnis homo qui est asinus currit'.

    Sophisma 6um

    OMNIS ASINUS HOMINIS CURRIT

    Sophisma sextum est istud 'omnis asinus hominis cur rit', posito casu quod omnis homo habeat duos asinos, et quod solius Socra tis omnis asinus currat, et quod cujuslibet alterius hominis omnis asinus non c urrat.

    1. Hoc posito, probatur sophisma: omnis asinus isti us hominis currit (demonstrando Socratem); ergo omnis asinus hominis currit. Antecedens patet ex casu. Consequens videtur tenere ab inferiori ad sup erius.

    2. Improbatur sophisma: quia omnis asinus hominis c urrit; omnis asinus Platonis est asinus hominis; ergo omnis asinus Plat onis currit. Discursus est bonus et conclusio est falsa; ergo aliqua praemissa rum; non minor; ergo major, quae erat sophisma.

    Istud sophisma habet difficultatem eo quod dubium e st utrum hoc totum 'asinus hominis' distribuatur vel solum una pars. E t ideo de hoc videndum est primo, secundo respondendum est ad sophisma.

    Quantum ad primum, sit prima conclusio quod in ista propositione 'omnis asinus hominis currit' non distribuitur solum li 'a sinus'. Patet hoc: nam si sic, sequeretur quod in bono discursu ex vero seque retur falsum; consequens est falsum. Et patet consequentia: nam posito quod omni s asinus qui est alicujus hominis currat et quod asini qui non sunt aliquorum hominum non currant, ut sunt asini silvestres, tunc sic arguitur: omnis asinus h ominis currit; sed asinus silvestris est asinus; ergo asinus silvestris curri t. Conclusio est falsa, et discursus est bonus, ex hoc quod solum li 'asinus' distribuitur, ex eo quod in discursu exsistente in prima figura, sicut est prae dictus, non plus debet praedicari in minore/i quam distribuitur in majore/ i, nec etiam minus; cum sic fiat in praedicto discursu, sequitur praedictum dis cursum esse bonum, et hoc si solum li 'asinus' distribuatur.

    Secunda conclusio: nec in praedicta propositione so lum li 'hominis' distribuitur. Probatur: nam si sic, sequeretur iter um quod ex veris sequeretur falsum in bono discursu, quod est falsum. Probatur consequentia: nam retento casu posito in principio sophismatis, arguitur sic: omnis asinus hominis currit; Plato est homo; ergo asinus Platonis [21] currit. C onclusio est falsa, per

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 24

    casum, et praemissae sunt verae; et discursus est b onus, et hoc si solum li 'hominis' distribuatur.

    Tertia conclusio est ista: in praedicta proposition e aggregatum ex li 'asinus' et li 'hominis' [4231] distribuitur. Proba tur: nam in dicta propositione aliquid distribuitur; sed non solum li 'asinus', sicut dicit prima conclusio, nec etiam solum li 'hominis', sicut dici t secunda conclusio; ergo relinquitur quod aggregatum distribuitur, sicut dic it tertia conclusio.

    Circa hoc sophisma, notanda est una regula: quotien scumque subjectum alicujus propositionis componitur ex recto et obliq uo, recto praecedente obliquum immediate, signum universale praepositum d istribuit aggregatum ex recto et obliquo, nec rectum solum nec obliquum solum, si cut est in sophismate proposito, et etiam in pluribus aliis consimilibus, sicut in ista 'omne individuum alicujus speciei est asinus', et in ista 'quaelibet singularis alicujus universalis est vera', et in ista 'quaelib et manus alicujus hominis est dextra', et in ista 'quaelibet pars tui est pars as ini', et in pluribus aliis consimilibus. Unde in omnibus illis/istis totum agg regatum distribuitur. Et ideo non sequitur 'omne individuum istius speciei', demo nstrando asinum, 'est asinus; ergo omne individuum alicujus speciei est asinus', eo quod arguitur ab inferiori ad superius distributum. Propter eandem causam non sequitur 'quaelibet singularis istius universalis est vera; ergo quaeli bet singularis alicujus universalis est vera'. Unde in omnibus illis/istis arguitur ab inferiori ad superius distributive, et tales consequentiae non v alent.

    Quantum ad secundum, dico quod sophisma est falsum. Probatur: nam, secundum quod dictum est in primo articulo, hoc agg regatum 'asinus hominis' distribuitur, et ideo significat quod de quocumque est verificabile li 'asinus hominis' [quod] de eodem est verificabile li 'curri t'; modo hoc est falsum, sicut patet ex casu.

    Ad rationem probantem ipsum sophisma, quando dicitu r "..." et cetera, negatur consequentia, ex eo quod in antecedente li 'hominis' non distribuitur, in consequente autem distribuitur; modo a non distr ibuto ad distributum non valet consequentia, sed [si] sic committitur fallac ia consequentis, eo quod non sequitur sic, sed bene e contra. Et quando dicitur valere consequentiam ab inferiori ad superius, concedo bene valere eam sine distributione (sed sic non est in proposito), quia bene sequitur 'homo currit; ergo animal currit'.

    Et haec de sophismate sexto.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 25

    Sophisma 7um

    OMNIS PATER PATRIS FILII EST PATER

    Sophisma septimum est istud 'omnis pater patris fil ii est pater', posito quod non sint nisi tres homines, scilicet Socrates, Plato et Cicero, et quod Socrates sit pater Platonis et Plato pater Ciceroni s, ita quod Cicero sit filius et non pater.

    1. Improbatur sophisma sic: omnis pater patris fili i est pater; sed Plato est pater; ergo Plato patris filii est pater. conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum; non minor; erg o major, quae est sophisma.

    2. Probatur sophisma sic: omnis pater patris est pa ter; sed omnis pater patris filii est pater patris; ergo omnis pater pat ris filii est pater. Secundo sic: Socrates est pater patris filii, et nullus ali us a Socrate est pater patris filii, ut patet per casum; ergo tantum Socrates est pater patris filii [pater] (ista consequentia tenet ab exponibilibus ad exposi tam); et tunc ultra, tantum Socrates est pater patris filii; ; ergo omnis pater patris filii est pater; et hoc est sophisma; ergo sophisma est verum.

    Ad sophisma respondeo. Et dico quod potest habere d uplicem intellectum. Uno modo, quod hoc aggregatum 'pater patris filii' sit subjectum, et tunc dico quod illo modo sophisma est verum, sicut bene proba nt duae rationes praedictae; et tunc est sensus quod omnis qui est pater patris filii est pater, et hoc est verum. Alio modo potest intelligi sophisma sic quod solum 'pater' sit subjectum et li 'patris filii' se teneat a parte praedicati, licet/sed +praecedunt+ copulam; et secundum hoc dico quod sophisma est fal sum, sicut probat prima ratio facta. Et tunc sensus sophismatis est quod omnis il le qui est pater est pater patris filii; modo hoc est falsum de Platone. Et se cundum istum intellectum debet fieri punctuatio et pausa inter li 'pater' et li 'patris filii', ita quod punctuetur sic 'omnis pater . patris filii est pate r'. Verum est tamen quod primus sensus sophismatis est magis proprium.

    Et haec de sophismate.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 26

    Sophisma 8um

    CUJUSLIBET HOMINIS ASINUS CURRIT

    Sophisma octavum est istud 'cujuslibet hominis asin us currit', posito quod quilibet homo habeat duos asinos quorum unus currat et alius non currat, et sit Brunellus unus de non currentibus.

    1. Improbatur sophisma primo sic: cujuslibet homini s asinus currit, Brunellus est hominis asinus [21]; ergo Brunellus c urrit. Discursus videtur esse bonus et conclusio est falsa; ergo aliqua praemissa rum; non minor; ergo major, quae est sophisma.

    2. Secundo modo sic arguitur: contradictorium sophi smatis est verum; ergo sophisma est falsum. Tenet consequentia. Et anteced ens probatur: nam contradictorium sophismatis est istud/illud 'alicuj us hominis asinus non currit', nam ista et sophisma se habent sicut parti cularis negativa et universalis affirmativa utroque termino participant es, et sic videntur esse contradictoriae. Sed quod ista sit vera 'alicujus h ominis asinus non currit' probatur expositorie sic: Brunellus non currit, Bru nellus est alicujus hominis asinus [312]; ergo alicujus hominis asinus currit'; syllogismus est expositorius, et praemissae sunt verae, per casum; ergo et conclusio.

    3. Tertio arguitur: cujuslibet hominis asinus curri t; ergo tantum currens est alicujus hominis asinus; consequens est falsum; ergo et antecedens. Consequentia patet per istam/illam regulam 'ab univ ersali ad exclusivam de terminis transpositis est bona consequentia'. Falsi tas consequentis probatur: nam si tantum currens est hominis asinus, tunc curr ens erit hominis asinus et nihil aliud a currente erit hominis asinus; modo ho c est falsum, quia Brunellus est aliud a currente et tamen Brunellus est hominis asinus [21].

    4. Probatur sophisma sic: Socratis asinus currit, e t Platonis asinus currit, et non est aliquis homo quin ipsius asinus currat; ergo cujuslibet hominis asinus currit. Consequentia est nota et ant ecedens patet ex casu.

    5. Secundo sic probatur: nam contradictorium sophis matis est 'alicujus hominis nullus asinus currit'; modo hoc est falsu/a m; ergo ... et cetera.

    Istud sophisma habet difficultatem ex eo quod dubiu m est an li 'hominis' solum distribuatur vel hoc aggregatum 'hominis asin us'. Et ideo primo videndum est de hoc, secundo respondendum est ad sophisma.

    Quantum ad primum, pono hanc conclusionem quod in s ophismate solum li 'hominis' distribuitur. Probatur: quia si non, iste syllogismus non erit bonus (quem dicit Aristotiles esse bonum, primo Priorum) 'cujuslibet hominis asinus currit; Socrates est homo; ergo Socratis asinus cur rit'. Consequentia tenet ex eo quod in hoc syllogismo in minori propositione no n ponitur li 'asinus', et tamen debet praedicari hoc totum 'hominis asinu s' si hoc totum fuisset distributum in majore/i; nam non fit aliquis syllog ismus in prima figura sicut est praedictum dum in minore/i plus praedicatur vel minus quam erat distributum in subjecto majoris. Sed contra diceret aliquis "si in sophismate solum li 'hominis' distribueretur, sequeretur quod iste syll ogismus esset bonus 'cujuslibet hominis asinus currit, capra est homini s; ergo capra asinus currit'; sed hoc est falsum: quia praemissis exsistentibus v eris esset conclusio falsa". Respondetur negando consequentiam. Quia non semper terminus in eodem casu debet praedicari in minore/i in quo erat distributus in m ajore; sed si distribueretur in subjecto majoris in genitivo casu, illud debet p raedicari in minore/i in recto/? casu. Illud patet primo Priorum, versus fin em, juxta istam conclusionem "incidit una dubitatio ..." et cetera.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 27

    Quaeritur consequenter, cum in ista propositione 'c ujuslibet hominis asinus currit' solum li 'hominis' distribuatur, utr um solummodo li 'hominis' sit subjectum propositionis vel hoc aggregatum 'hominis asinus'. Pro nunc mihi videtur quod sicut in praedicta propositione solum li 'hominis' distribuitur, ita li 'hominis' solum est subjectum, et non hoc ag gregatum 'hominis asinus'. Et ad hoc movet ista ratio: nam si hoc aggregatum 'hom inis asinus' in praedicta propositione esset subjectum, sequeretur quod esset aliqua universalis cujus nulla posset assignari singularis; modo hoc videtur esse inconveniens. Consequentia probatur: nam si esset aliqua singular is, videretur esse ista 'istius hominis asinus currit' vel ista 'Socratis a sinus currit' (sicut ipsi/e met concedunt qui sunt de illa opinione quod hoc ag gregatum 'hominis asinus' est subjectum in praedicta propositione); sed consequen s est falsum. Quod probatur dupliciter. Primo sic: illa propositio quae non est singularis non est singularis alicujus universalis; sed sic est de ist a 'istius hominis asinus currit' vel de ista/illa 'Socratis asinus currit'. Quod probatur: illa propositio non est singularis cujus subjectum aptum natum est univoce pro pluribus supponere; sed sic est de subjecto praedic tae propositionis: nam subjectum istius propositionis 'Socratis asinus cur rit' aptum natum est supponere tam pro Brunello quam pro Favello, posito quod uterque illorum/istorum asinorum sit Socratis asinus et unus illorum currat et alter non currat. Secundo sic probatur quod illae non sint singulares: quia s i sic, tunc iste syllogismus esset expositorius et bonus 'Socratis asinus currit , Socratis asinus non currit; ergo non currens currit'; sed hoc est falsum, ex eo quod dicti discursus conclusio est falsa, et praemissae sunt verae posit o sicut ponebatur in principio sophismatis, scilicet quod Socrates habea t unum asinum currentem et alium non currentem. Concludo ergo quod sicut in so phismate solum li 'hominis' distribuitur, ita solum li 'hominis' subjicitur', e t non hoc aggregatum 'hominis asinus'. Sed diceres contra "in praedicta propositi one ponitur li 'asinus'; ergo oportet quod sit pars praedicati, et hoc non, quia praecedit copulam, vel pars subjecti, et sic habetur intentum". Respondetur quo d est pars praedicati. Et dico quod non est inconveniens aliquando praecedere copulam; immo aliquando totum praedicatum praecedit copulam, sicut in ista propositione 'homo animal est'. Tunc dicendum est quod in praedicta propositi one solum li 'hominis' sit subjectum. Quae ergo secundum hoc est ejus singular is? Dico quod ista 'istius hominis est asinus currens' vel ista 'iste homo est cujus asinus currit'.

    Quantum ad secundum, dico quod sophisma est verum. Et hoc probant duae rationes factae post/ante oppositum.

    Ad rationes sophismatis. 1. Ad primam, nego discurs um, ex eo quod plus praedicatur in praedicato minoris quam subjicitur i n subjecto majoris et distribu{itur/ebatur. Unde si syllogismus deberet e sse alicujus modi primae figurae, deberet sic argui 'cujuslibet hominis asin us currit, Socrates est homo; ergo Socratis asinus currit'; et tunc discursus est bonus, quia non plus praedicatur in minore/i quam distribuitur in majore /i.

    2. Ad secundam, negatur antecedens. Et quando dicit ur "contradictorium sophismatis est 'alicujus hominis asinus non currit '", nego. Et quando probatur quod "illa/ista propositio et sophisma se habent si cut universalis affirmativa et particularis negativa utroque termino participan tes; ergo sunt contradictoriae", negatur consequentia: nam adhuc r equiritur quod terminus qui in una distribuitur in alia non distribuatur, et e contra; modo sic non est in praedictis duabus propositionibus: nam iste terminu s 'asinus' in neutra distribuitur. Et ideo si velim contradictorium isti us facere 'cujuslibet hominis asinus currit', oportet quod in secunda iste termin us 'asinus' distribuatur, postquam non erat/esset distributum in prima; et id eo contradictoria istius 'cujuslibet asinus currit' non erit 'alicuju s hominis asinus non currit',

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 28

    sed ista 'alicujus hominis nullus asinus currit'; m odo ista est falsa secundum casum sophismatis.

    3. Ad tertiam, negatur consequentia. Et ad regulam dico quod habet veritatem termino distributo exsistente in recto/? casu; non tamen habet veritatem termino distributo exsistente in obliquo casu.

    Et consimili modo solvitur 'cujuslibet contradictio nis altera pars est vera', 'cujuslibet contradictionis altera pars est falsa', 'cujuslibet hominis manus est dextra'.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 29

    Post haec, in hac parte sunt videnda sophismata in quibus additur hoc syncategorema 'omnis' termino complexo conjunctione disjunctiva interposita. De quorum numero sit istud primum sophisma.

    Sophisma 9um

    OMNIS HOMO VEL ASINUS CURRIT

    Sophisma nonum 'omnis homo vel asinus c urrit', posito casu quod nullus homo currat.

    1. Tunc probatur quod hoc sophisma sit falsum: quia ejus contrarium est verum; ergo sophisma est falsum. Consequentia est n ota, eo quod non est possibile contraria simul esse vera, licet possibil e sit ea simul esse falsa, in contingenti materia. Antecedens vero probatur: nam contrarium sophismatis est 'omnis homo vel asinus non currit'; et hoc est veru m: quia non est aliquis homo quin ipse vel asinus non currat, postquam nullus ho mo currit. Sed quod istae sint contrariae 'omnis homo vel asinus non currit' 'omnis homo vel asinus currit' patet, quia se habent sicut universalis aff irmativa et universalis negativa utroque termino participantes.

    Et confirmatur: nam contraria istius 'omnis homo ve l asinus currit' est ista 'nullus homo vel asinus currit'; sed ista 'omn is homo vel asinus non currit' aequipollet ei, per secundam regulam aequip ollentiarum.

    2. Secundo sic arguitur: contradictorium sophismati s est verum; ergo sophisma est falsum. Consequentia tenet. Et anteced ens probatur: nam haec est vera 'aliquis homo vel asinus non currit', et illa est contradictoria sophismatis, postquam est particularis negativa par ticipans utroque termino cum sophismate, quod est universalis affirmativa.

    3. Tertio sic: omnis homo vel asinus currit, omnis homo vel asinus quiescit; ergo quiescens currit. Discursus est bonu s, quia in Darapti arguitur; et conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum; n on minor; ergo major, quae est sophisma. Quod minor non sit falsa patet: quia non est aliquis quin ipse vel asinus quiescat, posito quod omnis homo qu iescat, licet / et tamen quod} aliquis asinus currat, sicut ponebatur in pri ncipio sophismatis.

    4. Probatur sophisma esse verum, et hoc sic: Socrat es est homo qui vel asinus currit, et Plato est homo qui vel asinus cur rit, et non est aliquis homo quin ipse vel asinus currat; ergo omnis homo vel as inus currit. Consequentia tenet. Et antecedens probatur, eo quod aliquis asin us currit, et ideo de quolibet verum est dicere quod ipsum vel asinus cur rit, postquam ad veritatem talis propositionis sufficit asinum currere.

    5. +Tertio+ arguitur sic: contradictorium sophismat is est falsum; ergo sophisma est verum. Consequentia tenet. Et antecede ns probatur: nam contradictorium sophismatis est 'aliquis homo et nu llus asinus currit', et ista est falsa per casum assumptum. Quod/quarum sit cont radictoria patet ex eo quod ista propositio 'aliquis homo et nullus asinus curr it' et sophisma se habent sicut universalis affirmativa et particularis negat iva utroque termino participantes, et terminus distributus in una non d istribuitur in alia, et e/et contra/cetera, quod requiritur ad hoc quod proposit iones contradicant, ut dictum est in sophismate praecedenti; et hoc est verum in terminis distribuibilibus propositionum universalium, quod [etiam] notabilite r dicitur propter terminos singulares, qui non sunt distribuibiles.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 30

    Istud sophisma, sicut praecedens, habet difficultat em eo quod dubium est an hoc totum 'homo vel asinus' distribuatur vel solum li 'homo'. Et de hoc primo dicam, et postea respondendum est ad sophisma .

    Quantum ad primum, sit prima conclusio quod solum l i 'homo' distribuitur, non li 'asinus'. Et causa est quia syncategorema di stributivum affirmativum distribuit solum terminum immediate, non mediate, s equentem; modo sic est quod li 'homo' immediate sequitur, et propter hoc distri buitur; sed iste terminus 'asinus' non immediate sequitur, ergo non distribui tur. Ulterius dubitatur utrum subjectum sophismatis sit solum li 'homo' vel hoc t otum 'homo vel asinus'. Dico quod li 'homo' est subjectum et 'asinus' se te net a parte praedicati. Unde si aliquis dicat quod hoc totum 'homo vel asinus' s it subjectum, peto de singularibus illius. Si dicatur quod ejus singulari s est ista 'iste homo vel asinus currit', probo quod non: quia ipsa non est s ingularis, postquam secundum talem modum dicendi ejus subjectum est hoc aggregat um 'homo vel asinus'. Quod probatur: subjectum est aptum natum supponere; unde demonstrato aliquo homine verum est dicere quod est homo vel asinus, semper d emonstrando hominem vel asinum. Concludo ergo quod subjectum sophismatis no n est hoc aggregatum 'homo vel asinus', sed li 'homo' solum; et li 'asinus' se tenet a parte praedicati. Et secundum hoc sophisma debet dici propositio de prae dicato disjuncto, et non de subjecto. Et secundum hoc sensus sophismatis est 'o mnis homo est qui vel asinus currit'. Et secundum hoc singulares ejus sunt istae 'iste homo est qui vel asinus currit', et sic de aliis. Et quia istae sunt verae secundum casum sophismatis, respondeo ad hoc sophisma quod ipsum e st verum. Et per hoc patet ad secundum articulum, et hoc probant rationes post op positum.

    Ad rationes.

    1. Ad primam, nego antecedens. Et quando dicitur "c ontradictorium sophismatis est 'omnis homo vel asinus currit ', nego, propter defectum unius condicionis requisitae ad propriam contrariet atem propositionem. Condicio est talis quod terminus qui non distribuitur in pri ma distribuatur in secunda; et ista condicio deficit hic, quia iste terminus 'a sinus' nec in prima nec in secunda distribuitur, ut patet in secunda. Sed dice ret aliquis "quae est ergo ejus contradictoria?". Dico quod ista 'nullus homo vel asinus currit'; et ista est falsa, quia significat quod nullus homo est qui vel asinus curri/at', et hoc est falsum. Quod autem ista sit contraria sophismat is patet ex eo quod ibi observantur omnes condiciones requisitae ad bonam c ontrarietatem propositionum. Sed diceret aliquis "ex quo ergo istae propositione s 'omnis homo vel asinus currit' et 'omnis homo vel asinus non currit' non s unt contrariae, quo modo ergo se habent?". Dico quod illae sunt invicem impe rtinentes, propter hoc quod una earum non sequitur ad alteram/aliam nec alteri repugnat. Ad confirmationem, quando dicitur "contraria sophismatis est 'nullus h omo vel asinus currit', concedo. Sed quando dicitur "haec aequipollet huic 'omnis homo vel asinus non currit'", nego. Et ad secundam regulam aequipollent iarum dico quod debet intelligi negatione postposita immediate termino di stributo, qualiter non fit in proposito, quia ista negatio 'non' non immediate se quitur istum terminum 'homo', qui in sophismate solum distribuitur, et inter nega tionem et terminum distributum manet iste terminus 'asinus' non distri butus. Et ideo, secundum illam regulam aequipollentiarum, bene concederem qu od ista propositio 'omnis homo non est qui vel asinus currit' aequipollet ist i 'nullus homo homo vel asinus currit' et isti 'nullus homo est qui vel asi nus currit'.

    2. Ad secundam, negatur antecedens. Et quando dicit ur "aliquis homo" ... et cetera, nego. Et quando dicitur "participat cum sophismate" ... et cetera, dico quod hoc non sufficit; sed cum hoc requiritur quod terminus in sophismate non distributus in sua contradictoria distribuatur, et secundum hoc

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 31

    contradictorium sophismatis est 'aliquis homo non e st qui vel asinus currit' vel +'aliquis homo non est vel asinus currens'+, et ist ae duae sunt falsae.

    3. Ad tertiam, nego quod discursus sit in Darapti, propter hoc quod conclusio non debite infertur: quia debet inferri t otale praedicatum majoris de totali praedicato minoris; modo sic non est, eo quo d in majore non praedicatur solum li 'currit' nec in minore praedicatur solum l i 'quiescit'. Unde dico quod praedicatum totale majoris est 'aliquid quod vel as inus currit', et totale praedicatum minoris est 'aliquid quod vel asinus qu iescit', quod patet resolvendo ipsas/ipsum; unde major resolvitur sic ' omnis homo est aliquid quod vel asinus currit' et minor sic 'omnis homo est ali quid quod vel asinus quiescit', ita quod hoc verbum 'est' est copula pri ncipalis in hujus modi propositionibus. Et secundum hoc deberet conclusio inferri 'omnis homo vel asinus currit, omnis homo vel asinus quiescit; ergo aliquid quod vel asinus quiescit est aliquid quod vel asinus currit'; et is ta conclusio est vera, nec repugnat secundum +istam proprietatem+.

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 32

    Sophisma 10um

    OMNIS PROPOSITIO VEL EJUS CONTRADICTORIA EST VERA

    Sophisma decimum est istud 'omnis propositio vel ej us contradictoria est vera'.

    1. Probatur primo quod sophisma sit falsum:, et hoc sic: omnis propositio vel ejus contradictoria est vera, sed nulla proposi tio falsa est vera; ergo nulla propositio falsa est propositio vel ejus cont radictoria; discursus est bonus, quia arguitur in Camestres; et conclusio est falsa; ergo aliqua praemissarum; non minor; ergo major, quae erat soph isma.

    2. Secundo sic arguitur: aliqua propositio est quae nec ejus contradictoria est vera; ergo non omnis propositio vel ejus contradictoria est vera. Consequentia tenet. Et antecedens probatur: n am formetur ista 'homo est asinus' et non formetur ejus contradictoria; tunc n ec ista 'homo est asinus' est vera, nec ejus contradictoria, quia ejus contradict oria non est, ergo non est vera.

    3. Tertio arguitur sic: omnis propositio vel ejus c ontradictoria est vera, sed omnis propositio falsa est propositio vel ejus contradictoria; ergo omnis propositio falsa est vera; conclusio est falsa; erg o aliqua praemissarum; non minor; ergo major, quae est sophisma.

    4. Quarto sic arguitur: omnis propositio vel ejus c ontradictoria est vera, et omnis propositio vel ejus contradictoria est fal sa; ergo aliquod falsum est verum; {discursus est bonus, quia arguitur in Darap ti,} et {conclusio est falsa} [321]; ergo aliqua praemissarum; ; et non minor; er go major, quae erat sophisma.

    5. Quinto sic arguitur: si omnis propositio vel eju s contradictoria est vera, tunc tantum verum est propositio vel ejus con tradictoria; sed hoc est falsum; ergo primum. Quod hoc sit falsum patet: qui a falsum bene est propositio vel ejus contradictoria, et tamen falsum est aliud a vero; ergo ... et cetera. Consequentia tenet, ab universali ad exclusi vam de terminis transpositis est bona consequentia.

    6. Probatur sophisma esse verum: quia quacumque pro positione demonstrata verum est dicere quod ipsa vel ejus contradictoria est vera, et non est aliqua propositio quin ipsa vel ejus contradictoria sit ve ra; ergo omnis propositio vel ejus contradictoria est vera.

    7. Secundo sic arguitur: omnis propositio est quae vel ejus contradictoria est vera; ergo omnis propositio vel ejus contradict oria est vera. Tenet consequentia eo quod idem intelligitur per unam et aliam. Et antecedens probatur ut praecedens.

    Ad istud sophisma antiqui sophistae solebant respon dere dicentes ipsum posse capi dupliciter, vel in sensu composito vel i n sensu diviso. In sensu composito dixerunt esse unam categoricam de disjunc to extremo; in sensu diviso dixerunt esse unam disjunctivam, vel saltem aequiva lentem disjunctivae in significando, ita quod sensus sophismatis in sensu diviso accepti sit talis 'omnis propositio est vera vel ejus contradictoria' . Ulterius dicunt quod sophisma captum in sensu composito debet distingui secundum quod hoc totum in sophismate 'propositio vel ejus contradictoria' pos set distribui, vel solum li 'propositio'. Ulterius dicunt quod si hoc totum 'pr opositio vel ejus contradictoria' distribua/etur, tunc sensus sophism atis est quod de quocumque est verificabile li 'propositio vel ejus contradict oria', [quod] de eodem sit

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 33

    verificabile li 'verum'. Sed si in sophismate solum distribuatur li 'propositio', dixerunt sensum sophismatis esse tale m quod de quocumque verificatur li 'propositio', de eodem supposito cum li 'vel ejus contradictoria' verificatur li 'verum', ita quod, secundum hoc, sen sus sophismatis esset 'omnis propositio est quae vel ejus contradictoria est ver a'. Modo, pro praesenti, nolo sequi sensum sophismatis divisum +scilicet utrum is tae sint verae, videlicet 'omnis propositio vel ejus contradictoria', quia ho c facit aliam difficultatem, descendentem ex suppositione hujus relativi 'ejus'. Ideo dimitto usque quo tractabo de sophismatibus difficultatem habentibus ex suppositione relativorum. Et quaero ad praesens utrum sophisma in sensu compo sito sit verum vel falsum.

    Et propter hoc ad illud dico quattuor. Primum est q uod subjectum propositionis non est nisi li 'propositio'. Secundu m est quod li 'omnis' non distribuit nisi li 'propositio'. Tertium est li 'vel ejus contradictoria' est pars praedicati. Quartum est quod sophisma est verum. Primum probatur. Quia vel solum li 'propositio' est subjectum, et sic hab etur propositum, vel hoc totum 'propositio vel ejus contradictoria'. Sed pro bo quod non: quia tunc esset aliqua universalis cujus non esset aliqua singulari s; modo hoc est inconveniens. Probatur consequentia: nam {si detur / signetur} , illa/ista videtur esse talis 'ista propositio vel ejus contradictoria vera '. Sed probo quod non: quia subjectum aptum natum est supponere pro pluribus. N am patet de ista propositione 'deus est': verum enim est dicere quod ista vel eju s contradictoria est vera, demonstrando per li 'ista' istam propositionem 'deu s est'; similiter ista 'non deus est' est ista propositio vel ejus contradictor ia; ecce qualiter li 'ista propositio vel ejus contradictoria', per li 'ista' demonstrando idem, praedicatur de pluribus et potest supponere pro plu ribus. Secundum probatur dupliciter. Primo ex eo quod hoc syncategorema 'omn is' non distribuit nisi terminum immediate sequentem se [21] nisi cum termi nus mediate sequens fuerit determinatio termini immediate sequentis. Quia si s it determinatio ejus, tunc totum aggregatum ex determinatione et determinabili distribuitur. Sed in sophismate proposito illud quod sequitur istud/illu d terminum 'propositio' non est determinatio, et ideo non distribuitur. Secundo , quia signum universale affirmativum positum a parte subjecti non distribui t nisi subjectum vel partem subjecti. Et ideo, quia solum li 'propositio' est s ubjectum, ut ante probatur, sequitur quod li 'propositio' solum d istribuitur. Tertium probatur ex eo quod li 'vel ejus contradictoria' non est sub jectum, nec pars subjecti, nec praedicatum; ergo relinquitur quod est pars pra edicati. Ex quo infero primo quod sensus sophismatis est iste 'omnis propositio est aliquid quod vel ejus contradictoria est verum'. Secundo infero quod soph isma debet dici propositio de disjuncto praedicato, et non de disjuncto subjecto. Quartum probatur. Quia de quocumque est verificabile li 'propositio', de eo est verificabile li 'aliquid quod vel ejus contradictorium est verum'.

    Ad rationes ante oppositum sophismatis. 1. Ad prima m, nego discursum. Quia si esset in aliqua figura, hoc esset in secunda; se d hoc non: quia idem non praedicatur in utraque in majore/i et in minore/i. Unde praedicatum majoris est hoc totum 'aliquid quod vel ejus contradictorium es t verum', sed praedicatum minoris est solum li 'verum'. Sed si aliquis vellet arguere in secunda figura, deberet sic arguere 'omnis propositio vel ejus cont radictoria est vera, nulla propositio falsa est aliquid quod vel ejus contradi ctorium est verum; ergo nulla propositio falsa est propositio; tunc discursus ess et bonus, sed minor esset falsa.

    2. Ad secundam, patet quod non procedit contra resp onsionem sophismatis. Quia in responsione sophismatis supposita est ista suppositio, sicut prius notatur, quod cujuslibet propositionis contrari um formatur. Et nisi hoc supponeretur, ista consequentia non valeret 'ista p ropositio 'deus est' est vera; ergo sua contradictoria est falsa'; quia supp osito quod ejus

  • Albert de Saxe, Sophismata (Transcription H. Hubien) 34

    contradictoria non formetur, antecedens est verum e t consequens falsum. Et aliter sophisma non esset concedendum nisi illud su pponeretur.

    3. Ad tertiam, nego discursum eo quod plus praedica tur in minore/i quam subjicitur in majore quam subjicitur in majore et d istribuitur/distribuebatur. Unde in minore/i praedicatur hoc totum 'propositio vel ejus contradictoria', sed in subjecto majoris solum subjicitur li 'propositio ', ut dictum est. Sed deberet sic argui 'omnis propositio vel ejus contradictoria est vera, omnis propositio falsa est propositio; ergo omnis propositio falsa e st quae vel ejus contradictoria est vera'.

    4. Ad quartam, nego discursum, ex eo quod quando ar guitur in tertia figura, conclusio debet esse composita ex praedicat is praemissarum; modo sic non est in praedicto discursu, eo quod praedicatum majo ris non est solum li 'vera', nec praedicatum minoris est solum li 'falsa', sed p raedicatur in prima li 'aliquid quod vel ejus praedicatum est verum', et i n secunda praedicatur 'aliquid quod vel ejus contradictorium est falsum'. Et tunc deberet sic argui 'omnis propositio vel ejus contradictoria est vera, omnis propositio vel ejus contradictoria est falsa; ergo aliquid quod vel eju s contradictorium est fal