ACADEMIA ROSTOCHIENSI SEMESTRI HIBERNO A. MDCCCLX¿rosdok.uni-rostock.de/data/Preview-PuV/PDF/1861_WS_IL.pdfjusto earum usu conjuncta vultis. Quaecunque autem mens humana cogitât,
This document is posted to help you gain knowledge. Please leave a comment to let me know what you think about it! Share it to your friends and learn new things together.
Transcript
I N D E X
L E C T I O N U M IN
A C A D E M I A R O S T O C H I E N S I
S E M E S T R I H I B E R N O A. M D C C C L X ¿
A D L E X V I M . O C T O B R I S
P U B L I C E P R I V A T I M Q U E H A B E N D A R U M .
Laude vos, Commilitones, dignos esse arbitramur, quod reconditarum literarum studia cum justo earum usu conjuncta vultis. Quaecunque autem mens humana cogitât, ad vitam potissimum revocanda sunt, ñeque satis est arti studuisse, nisi quis hisce studiis recte uti sciverit. Nam ut ipsa religione, qua nihil est sanctius, caeterisque rebus omnibus, sic etiam Uteris foede abuti licet. Atque is demum recte et ratione Uteris uti censendus est, qui eas ubique ad mores et suos et aliorum emendandos retulerit secundum illud poetae: „didicisse fideliter artes Emollit mores nec sinit esse feros." Nempe initiis obstandum est ñeque com-mittendum ut sensim depravatus postremo graviter cadere possis. Nihil profecto vel optimis hominibus magis fugiendum est, qua m nimia animi securitas. (J âoxôtv ¿orávai fSXmétia /ir] néar¡\ (I Corinth. X, 12.)
Nunc ad Hyperidem, de quo primum anno superiore dicere coepi, reverter. Et fragmenta quidem orationum et A. Westermannus in historia eloqu. gr. p. 307 sqq. indica-vit et F. G. Kiesslingius cum Lycurgi reliquiis conjuncta edidit et H. Sauppius in „Oratori-bus Atticis" P. II p. 276—308 diligenter pertractavit. Ad haec paucorum vel singulorum verborum fragmenta nuper inexspectata felicitate quatuor orationes accesserunt, quae ab a. 1847 in Aegypto sub terra repertae sunt, prima Kara Jij/ioo&tvovs, qua Demosthenes in suspicionem acceptée ab Harpeio pecuniae adducitur. Multae sunt laciniae papyri laceri et tanquem disjecti oratoris membra, primum edita secundum ipsum papyrum ab A. C. Harris Lond. 1848, turn non solum edita, verum etiam ordinate, disposite, illustrate eb Ch. Babing-tono Lond. 1850, inprimis vero eb A. Boeckhio, viro summo in Diurn. litt. Halens. 1848 n. 223—227 p. 625 sqq. et ab H. Seuppio in „Oratoribus Atticis" P. II p. 347—352. Quenquam vix tertio pars hujus orationis superesse videtur et sic quoque multa sunt mane-buntque vel incerta vel plane obscura: temen triumviris quos supra dixi, haec laus debetur, quod nunc haud exigua oretionis pers et legi commodius et melius intclligi potest. Secunde oretione, quern habemus intègrent, Euxenippus a Polyeucti eccusetione, tertia, cujus dimidie fere pers eaque maxime posterior superest, Lycophro edversus Lycurgum defensi sunt. Utramque ab J. Ardenio et Ch. Babingtono non sine papyri imitatione Centabr. 1853 primum publice-tam denuo ediderunt et F. G. Schneidewinus Gotting. 1853 et J. Ceeser Marburg. 1857, secundam seorsum C. G. Cobetus in Mnemosyn. vol. II p. 310 sqq. 1853 atque C. G. Lin-der Upsal. 1856, quorum hie in Diar. stud, antiq. 1857 n. 65 et 66 locos aliquot retracta-vit, deniquc ejusdem versionetn gallicam cum adnotatione H. Caffteux edidit Velentienis 1860. De singulis utriusque locis judicarunt L. Kayser in Annal. Heidelberg. 1853 p. 641 sqq.,
d-aççiû, ott tà im' èptoit naçaXetnbpteva itfteis oi àxoiovtes nçoofrijoete. oit yàç iv toig Col. III. tvyovotv oi Xôyot çtj&rioovtai, àXX' iv aitoïç toig ptâçtvot ttâv ixeivots nençayptivmv.
à£iov S" iotiv inatve.iv tf)v ptiv nôXtv ypttôv tijs nçoatçioewg i'vexev to nçoeXio&at optota xai ëtt oepivôteça xai xaXXîw ttôv nçôteçov avtij nençay/tiviav, toits Si teteXevtt]-xôtas tt]s àvSoeîas tijs iv tth noXèpua to pi/rj xataiayyvai tàs ttiv nçoyôvtav àoetàs, tov Si otçattjyov Aewo&ivt] »V àptajôteça- tijs te yào nçoatçioeios eiorjytjttjs ttj nôXet iyi-veto xai tijs otçateias tjyeptwv tots noXhats xatiottj. neçt ptiv ovv tijs nôXetos 8tet;iivai tà xa&' ëxatnov ttïtv nçôteçov . . . . nâoav trjv 'EXXâSa . . . . ovr« ô wovos ô naotàv
In ordine theologico. D . O t t o C a r s t e n K r a b b e , P . P . O. , 1) privatim quiñis diebus h. X et
diebus Jovis et Veneris h. I X theologiam dogmaticam tradet: 2) privatim ternis diebus Lunae, Marlis et Mercurü, h. I X philosophise christianae historiara inde a Cartesio ad nostra usque témpora enarrabit; 5) publice in Seminarii sodalitio homileticas sodalium exercitationes die Saturni h. I X et h. X moderabitur.
P . F r i d e r i c u s A d o l p h u s P h i l i p p i , P . P . O. , h. t. Pecanus, 1) privatim quiñis diebus h. III epistolam ad Hebraeos interpretabitur; 2) privatim quiñis diebus h. I V Isagogen in X . Testamentum docebit; 5) publice conversatorium theologicum moderabitur binis horis definiendis.
Lic . J o a n n e s B a c h m a n n , P. P . O. , privatim: 4) introductionem hi st or i cam et criticam in V . Testamenti libros canónicos docebit, quiuquies p. h. hora X I I — I ; 2) Psalmos interpretabitur quiñis p. h. scholis hora X l — X I I ; publice: S. Ephraemi Syri selecta carmina explicabit bis p. h. horis definiendis.
P . A u g u s t u s G u i l i e l m u s P i e c k h o f f , P . P . O. . privatim: 1) historiae ecclesiasticae partem priorem sexies h. V I I I — I X ; 2) historiam dogmatum quiuquies h. X I I — I vel alia hora commoda, publice historiae doctrinae evangelicae partem alteram diebus Jovis et Veneris h. I I—HI enarrabit. In Seminario homiletico-catechetico exercitationes catecheticas moderabitur.
In ordine jurídico. P . F r i d e r i c u s B a s p e , P . P . O. , tradet principia juris criminalis com
munis et megapolitani, duce Heiner, quater h. X et sexies h. X I . P . O t t o M e j e r , P . P . O . , quinquies per hebd. h. XII jus publicum ger-
manicum docebit, h. X I de ordine judiciorum publicorum disseret. P . G e o r g i u s G u i l i e l m u s W e t z e l l , P . P . O. , h. t. Bector, 1) pandectas
senis diebus h. X I I et binis h. IV, nec non 2) jus hereditarium ter h. IV profitebitur, scholas matutinas quadrante horae, Scholas pomeridia-nas scmihora extensurus.
D . H e r m a n n u s A u g u s t u s S c h w a n e r t , P . P . O. , 1) historiam juris Romani docebit quinis per hebd. scholis h. X I ; 2) institutiones juris Romani tradet quinis scholis h. X I I ; 3) collegium quod vocant practicum eivile in-stituet binis horis commodis.
P . V i c t o r de M e i b o m , P. P . O., h. t. Pecan us, 1) jus privatum Ger-manicum quinis p. h. scholis h. H I ; 2) jus feudale ter hora I V ; 3) intro-ductionem in jus privatum Mecklenburgicum ter hora IV tradet.
In online medico.
P . C a r c h i s S t r e m p e l , P . P . O. , Academiae Senior, exercitationes practicas in clínico chirurgico et ophthalmiatrico moderari perget.
P . H e r m a n n u s S t a n n i u s , P . P . O . , h. t. Pecanus, docebit: 1) encyclo-paediam et methodologiam horis binis; 2) physiologiam horis senis; 3) pathologiam generalem horis ternis.
P . C a r o l u s R e r g m a n n , P . P . O. , 1) anatomes c. h. partem primam tradet senis p. hebd. dd. h. X I I ; 2) exercitationes anatómicas assistente Prosectore L . Gronau diriget.
P . G u s t a v u s V e i t , P . P . O. , 1) artem obstetriciam ternis p. h. scholis h. II—III docebit; 2) medicinan! forensem diebus Lunae, Martis et Jo vis h. II—III tradet; 3) exercitationes practicas in clinico obstetricio quo-tidie h. VIH—iX moderari perget.
P . T h e o d o r u s T h i e r f e l d e r , P . P . O . , 1) auatomen pathologicam docebit binis diebus h. I X ; 2) pathologiam et therapiam specialem qua-ternis diebus h. I X ; 3) exercitationes practicas in clinico medico senis diebus h. X moderabitur.
P . T h e o d o r u s A c k e r m a n n , P . P . £ . , privatim: 1) materiam medicam quaternis p. h. horis docebit; 2) policlinicum medico-chirurgicum qua-ternis p. h. horis moderabitur.
P . G u s t a v u s S i m o n , P . P . £ . , 1) chirurgiae generalis et specialis partem primam; 2) ophthalmiatricen docebit
P . J o a n n e s S c h r o e d e r tradet: 1) pathologiam et therapiam generalem; 2) medicinam forensem; 3) pathologiam et therapiam morborum psychi-corum. Examinatoria et repetitoria de quavis artis medicae parte cu-pientibus offert.
D. F r a n c i s c u s V o l c m a r u s F r i t z s c h e , P . P . O. , privatim 1) qiiatornis diebus h. X I Taciti librum de moribus Germaniae explicabit; 2) binis diebus h. X I Peinosthenis orationes Olyntbias interpretabitur; 5) trinis diebus b. V vel alia commodiore historiam literarum latinarum tradet. Horis consuetis exercitationes Seminarii philologici moderari perget, in quo Aristophanis Ranae et Plauti Pseudulus tractabuntur.
P . J o h a n n e s R o e p e r , P . P. O. , privatim docebit 1) zoologiam generalem, demonstrationibus in Museo académico illustrandam, senis diebus h. X I ; 2) plantas cellulares explicabit diebus Martis et Veneris h. X ; publice 5) familias quasdam regni vegetabilis paullo accuratius tractahit diebus Lunae et Jovis.
P . E d u a r d u s P a n i e l u s H e n r i c u s B e c k e r , P . P . O. , privatim 1) quin-quies p. h. agriculturam et rem pecuariam docebit h. I X : 2) de praedio rite administrando exponet quinis diebus h. HI .
P . L u d o vi cus R ä c h m a n n , P . P . O. , privatim 1) ter p. h. Sophoclis A n -tigonam interpretabitur; 2) ter p. h. Juvenalis et Persii sátiras explicabit. Privatissime quaternis diebus de topographia veteris Graeciae, duce Pau-sania, disseret.
P . H e r m a n n u s K a r s t e n , P . P . O. , docebit I) publice: astronomiam populärem bis p. h.; 2) privatim: geometriam analyticam quater* p. h.; 5) privatim mineralogiam quater p. h. horis definiendis. Privatissima offert collegia de qualibet matheseos vel physices parte.
P . F r a n c i s c u s S c h u l z e , P . P . O. , 1) chemiam organicam docebit, diebus Lunae, Martis et Veneris h. IV — V I ; 2) physices alteram partem (de calore, electricitate et magnetismo) docebit et experimentis illustrabit, diebus Mercurii et Jovis h. I V — V I ; 3) exercitationes chemicas modera-bitur, horis definiendis.
P . C a r o l u s R a r t s c h , P . P . O . , 1) privatim Eddam antiquiorem interpretabitur ter p. h.; 2) privatim Calderonis dramata selecta explicabit ternis p. h. scholis; 3) publice Seminarii philologiei teutonici exercitationes moderari perget.
P . G e o r g i u s V o i g t , P. P . O . , h. t. Pecanus, privatim: J) historiam regni Francogallici usque ad annum 1789 enarrabit senis p. h. scholis; 2) publice historiam Imperatorum a Carolo Magno usque ad exitum generis Staufici docebit bis p. h.; 3) Widukindi res gestas Saxonicas interpretabitur bis p. h.
P . F r i d e r i c u s F r a n u k e , P . P . E . , 1) publice quaternis p. h. diebus an-thropologiam psychicam s. psychologiam praecipiet; privatim 2) meta-physicam quinis, et 3) logicam itidem quinis p. h. diebus docebit.
D . G e o r g i u s N i c o l a u s B u s c h , P . P . £ . , privatim 1) quaternis diebus h. III—IV antiquitates Romanas illustrabit; 2) binis diebus h. III—IV Ciceronis de Oratore librum primum explicabit; 5) quaternis diebus h. IV—V de syntaxi linguae Graecae disseret. Praeterea exercitationes societatis philologicae privatae moderari perget.
D . E d u a r d u s S c h m i d t , P . P. E . , ad versa valetudine impeditus lectiones nullas habebit.
D . C a r o l us "Wein hol t z privatim 1) Logicam formalem ex compendii sui secunda parte (Rostochii 1854) docebit, comparatis Aristotelis et Hegeln' doctrinis; 2) de philosophorum principiis, tarn veterum quam recentiorum, historice et critice disseret.
D . J u l i u s R o b e r t 1) privatim quater p. h. de lingua Gallica Scholas practicas habebit; 2) privatim bis p. h. de scriptoribus gallicis recentiorum temporum accuratius disputabit; 5) de scriptoribus secundi Imperii Francogallorum disseret bis p. h. privatim; 4) historiam literarum franco-gallicarum tradet bis p h. publice.
D . F e r d i n a n d u s de R o d a cantum liturgicum in usum theologorum publice docebit.
D . S a l o m o G u s t a v u s L u d o vi c u s C o h e n 1) Scholas practicas habebit in eorum usum qui agriculturae Student; 2) de solea equorum férrea additis demonstrationibus practicis exponet; 3) privatim de equi specie externa, aetatis notis, cibo et curatione additis demonstrationibus practicis disseret.
B l b l i O t h e c a quotidie h.XII—I, festo et solis die excepto, III US eil m autem die Lunae h. II—IV commilitonibus nostris aliisque aperietur. Peregrinas linguas ut Anglicam discendi occasio data est. Sunt etiam magistri publice constituti, qui alias quasdam artes liberales profiteantur.