Zkouška z latiny ZK+ četba k domácí přípravě (letní semestr 2017/2018) M. Tullius Cicero: Tusculanae disputationes II, 11-13 Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius vis non idem potest apud omnes; tum valet multum, cum est idoneam complexa naturam. "Fortes" enim non modo "fortuna adiuvat", ut est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim fortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit, itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem num censes apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa, disputata, conscripta sunt? Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut eis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloria non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. Quod quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde canat is, qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio cuius magister esse vult,
19
Embed
ZKOUŠKA Z LATINY ZK+ · Web viewZkouška z latiny ZK+ četba k domácí přípravě (letní semestr 2017/2018) M. Tullius Cicero: Tusculanae disputationes II, 11-13Nam efficit hoc
This document is posted to help you gain knowledge. Please leave a comment to let me know what you think about it! Share it to your friends and learn new things together.
Transcript
Zkouška z latiny ZK+
četba k domácí přípravě
(letní semestr 2017/2018)
M. Tullius Cicero: Tusculanae disputationes II, 11-13
Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit,
cupiditatibus liberat, pellit timores. Sed haec eius vis non idem potest apud omnes; tum valet
multum, cum est idoneam complexa naturam. "Fortes" enim non modo "fortuna adiuvat", ut
est in vetere proverbio, sed multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis confirmat vim
fortitudinis. Te natura excelsum quendam videlicet et altum et humana despicientem genuit,
itaque facile in animo forti contra mortem habita insedit oratio. Sed haec eadem num censes
apud eos ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa, disputata, conscripta sunt?
Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita
constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem
vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? Videre licet alios tanta levitate et
iactatione, ut eis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloria non nullos, multos
libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio. Quod quidem mihi videtur esse
turpissimum. Ut enim, si grammaticum se professus quispiam barbare loquatur, aut si absurde
canat is, qui se haberi velit musicum, hoc turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur
scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc turpior est, quod in officio cuius
magister esse vult, labitur artemque vitae professus delinquit in vita.
Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne philosophiam falsa gloria exornes?
Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos
turpiter vivere?
Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt, qui
coluntur, falsumque illud Accii:
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae fruges, tamen ipsae suapte natura
enitent,
sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis
fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine
altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat
animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus
uberrimos ferant. Agamus igitur, ut coepimus.
Bula papeže Hadriána II. Gloria in altissimis
(post 14. 2. 869, zkráceno a upraveno)
Hadrianus episcopus et servus Dei Rostislao et Sventopulco et Kocelo.
Gloria in altissimis Deo et in terra pax, in hominibus bona voluntas.
Audivimus, […] quomodo expergefecit Dominus corda vestra, ut eum
quaereretis, et monstravit vobis non solum fide, verum etiam bonis operibus oportere
Deo servire […].
Non enim tantum apud hunc sacerdotalem thronum rogastis doctorem, sed etiam apud
pium imperatorem Michaelem. Et misit vobis beatum philosophum Constantinum cum fratre,
cum nobis potestas deesset. Illi vero cum cognovissent ad apostolicam sedem pertinere
vestras partes, contra canonem nihil fecerunt, sed ad nos venerunt, simul Sancti
Clementis reliquias ferentes. Nos autem re considerata statuimus mittere Methodium
[…] in partes vestras, virum perfectum intellectu et orthodoxum, ut vos edoceret (sicuti
rogastis), interpretans libros in linguam vestram, per totum ecclesiasticum ordinem pleniter,
etiam cum sancta missa, id est cum liturgia et baptismo, quemadmodum coepit philosophus
Constantinus divina gratia et cum invocatione Sancti Clementis. […] Hunc unum
servate morem, ut in missa primo legant evangelium Romane, dein Slovenice, ut
expleatur verbum Scripturae: Quia laudabunt dominum omnes gentes, atque alio loco:
Omnes loquentur linguis variis magnalia Dei, prout dedit illis sanctus spiritus respondere.
Si quis vero ex congregatis apud vos doctoribus ausus fuerit vituperare libros
linguae vestrae, sit excommunicatus, sed tantum in iudicium datus Ecclesiae, donec se
correxerit. Isti enim sunt lupi, non autem oves, quos convenit a fructibus eorum
cognoscere et cavere ab iis. Vos autem, filii carissimi, audite praecepta Dei, ut
inveniamini veri adoratores Dei cum omnibus Sanctis, amen.
Crescente fide (Enarratio mortis sancti Wenceslai; 2. polovina 10. století)
Tunc frater eius iunior nomine Bolezlaus, diabolica fraude deceptus, cum impiis
malignum iniit consilium contra predictum virum beatum Venezlaum, ut eum perderent. ...
In nocte illa ante auroram diei futuri, sicut et crebro, normali usu ibat ad matutinam.
Occcurit autem ei obviam frater suus. Ad quem dixit: „Heri valde bene ministrasti nobis et
habe multam gratiam a Domino.“ Ille quoque erepto ense de vagina et percutiens sancti viri
caput dixit: „Et sic hodie volo ministrare!“ Et vix sanguis emanavit, quia inpotens erat pre
pavore horribili. Tunc beatus Venezlaus facile potuit superare eum, sed noluit se ipsum
polluere. Ille vero malignus vociferabat dicens: „Eia, ubi estis, o mei. Adiuvate me!“ Tunc illi
omnes malivoli, accurentes de latebris cum gladiis et lanceis, multis vulneribus laniantes,
occiderunt eum. Cuius autem anima in illo campo certaminis huius vite liberata de ergastulo,
sanguine laureata migravit ad Dominum, quarta Kalendas Octobris.
Eiusque exanime corpus rapientes, in tumba tandem proicientes, sepelierunt humo et
eius innocentem sanguinem, qui aspersus erat in terram et in tabulis, aqua lavantes
absterserunt. Cumque alia die mane surrexissent, viderunt in eodem loco sanguinem effusum,
quem iterum aqua lavantes absterserunt. Cumque surrexissent tercia die, rursum viderunt
sanguinem effusum in loco predicto, quem tercia die laverunt.
Cosmas Decanus: Chronicon Bohemorum I, 34
Interea Ducis Boleslai domestici et familiares inimici, gens invisa, generatio mala,
Wrssovici, operabantur abominabile malum et antea retro seculis inauditum. Quorum primus
et quasi caput totius iniquitatis erat Kochan, vir sceleratissimus et omnium malorum hominum
pessimus. Hic et sui propinqui, homines iniqui, Ducis cum filio Iaromir venientes venationis
ad locum, qui dicitur Veliz, postquam referente fama perceperunt, quae facta sunt de Duce in
Polonia, „Quis iste est,“ inquiunt, „homuncio alga vilior, qui super nos debeat esse maior et
Dominus vocari? An non invenitur inter nos melior, qui et dignior sit dominari?“ Ah mala
mens, malus animus! Quod ruminant sobrii, palam faciunt ebrii. Nam iniquitas eorum, ut
incaluit, et assumpsit cornua mero, capiunt Dominum suum et crudeliter ligant, atque nudum
et resupinum per brachia et pedes ligneis clavis affigunt humi, et saltant, saltu ludentes
militari, saltantes in equis trans corpus sui Heri. Quod videns unus de conservis, nomine
Dovora, velociter currens in Pragam, quod factum fuerat, ducis nunciat amicis: et eadem hora
deducit eos ad turpe bravium sine mora.
Quos ubi viderunt iniquitatis operarii armatos super se repente irruere, diffugiunt ut
vespertiliones per silvarum latebras. At illi, ut invenerunt ducem male muscis laceratum,
seminecem, nam ut examen apum, sic ascendebat agmen muscarum super corpus nudum,
solventes eum et vehiculo ponentes deferunt Wissograd in urbem.
Servo autem Dovorae, omni laude digno Ducis amico, talis gratia redditur pro merito.
Nam voce preconica indicitur ubique per fora, ut quam ipse Dovora, tam eius proles postera,
sit inter nobiles et ingenuos in aeternum et ultra. Insuper dant ei et dignitatem venatoriam,
quae pertinet ad curtem Stebecznam, quam ex tunc et usque modo per generationes eius
possident nepotes.
Carolus IV.: Vita Caroli, cap. IV
Tempore illo misit pater meus in comitatum Luczemburgensem pro me. Ego autem
arripui iter per civitatem Metensem, per ducatum Lothringie, per Burgundiam et Sabaudiam
usque in civitatem Lausanensem super lacu. Deinde transivi montes Brige, et veni in
territorium Novariense, et abinde veni in parasceve in civitatem Papie, quam tenebat pater
meus.
In die autem pasche, scilicet tercia die postquam veneram, intoxicata fuit familia mea,
et ego divina me gracia protegente evasi, quia missa magna prolixe agebatur, et
communicaveram in eadem et nolui comedere ante missam. Cum autem irem ad prandium,
dictum fuit michi, quod familia mea subito in infirmitatem ceciderit, et specialiter illi, qui ante
prandium comederant. Ego autem sedens in mensa comedere nolui, et eramus omnes territi.
Et sic aspiciens, vidi hominem pulchrum et agilem, quem non cognovi, qui
deambulabat coram mensa fingens se mutum. De quo habita suspicione ipsum captivare feci.
Qui post multa tormenta tercia die locutus est, et confessus fuit, quod ipse in coquina cibariis
toxicum immiserat de iussu et procuracione Azzonis, Vicecomitis Mediolanensis. De illo
autem toxico fuerunt mortui: Johannes dominus [de] Berge, magister curie mee, Johannes de
Honkirin, Symon do Keyla, qui deserviebat mense mee, et quam plures alii. ...
Deinde ivi ad patrem meum in civitatem Parmensem, et eram intrans annum sextum
decimum. Pater autem meus commisit regimen omnium illorum et tuicionem mei domino
Ludovico de comitibus Sabaudie... Recedens de Parma ivit in Franciam, et tradidit filiam
suam secundogenitam, sororem meam, nomine Gutam Iohanni, filio primogenito Philippi,
regis Francie. Primogenitam autem Margaretam habebat Henricus, dux Bavarie.
Tempore illo, quo remanseram cum dicto domino Ludovico de Sabaudia in Italia,
fecerunt ligam secrete contra me et patrem meum Robertus, rex Apulie, Florentini, Vicecomes
Aczo, gubernator Mediolanensis, gubernator Veronensis, ... gubernator Mantuanus, ...
Ferariensis gubernator et diviserunt inter se occulte civitates, quas tenebam... Et sic omnes ...
irruerunt in nos. De ipsis nullum timorem pro tunc habebamus, quia pepigerant fedus
nobiscum et iuraverant nobis litterisque firmaverant patri ac nobis fideliter assistere. ... Et sic
omnes isti colligati fecerunt validissimam guerram ex omnibus partibus contra nos. Dominus
autem Ludovicus de Sabaudia predictus, commissarius noster et tutor, bene previdisset aliqua
pericula, sed non apposuit remedium, et nescio, quo motus spiritu, forte amore generi sui
Aczonis Vicecomitis supradicti, recessit de Parma, nos relinquens in angustia. Illi autem de
Rubeis, cives Parmenses ... assumpserunt factum meum fideliter et apposuerunt omne
consilium et auxilium, quod poterant, prout in sequenti pagina clarius describitur.
Privilegium fundationis Universitatis Carolinae
Karolus Dei gracia Romanorum … rex semper augustus et Boemie … rex. Ad
perpetuam rei memoriam.
Inter desiderabilia cordis nostri, et que cogitationi regali iugiter occurunt, animi
precipua reddimur anxietate solliciti, … qualiter regnum nostrum Boemie (quod pre ceteris
hereditariis aut eufortune acquisicionis honoribus et possesionibus prerogativa mentis
affeccione complectimur), cuius exaltacionem omni, qua possumus, diligencia procurantes
ipsius honori intendimus totis conatibus et saluti, sicut rerum victualium ad
dispensacionem divini nominis natura profluente tripudiat, sic ad nostre provisionis edictum
prudentum virorum copia nostris artificialiter temporibus decoretur; ut fideles nostri
regnicole, qui scienciarum fructus indesinenter esuriunt, per aliena mendicare suffragia
non coacti, paratam in regno sibi mensam propinacionis inveniant…
Sane ut tam salubris et laudabilis animi paret concepcio fructus dignos, in nostra
Pragensi metropolitica et amenissima civitate (quam terrene fertilitatis fecunditas et
plenitudine rerum amenitas localis reddunt utiliter tanto negocio congruentem)
instituendum, ordinandum et de novo creandum, consulta utique deliberacione previa,
duximus studium generale; in quo siquidem studio doctores, magistri et scolares erunt in
qualibet facultate, quibus bona magnifica promittimus; et eis, quos dignos viderimus, regalia
donaria conferemus; omnes et singulos doctores, magistros et scolares in profectione et
qualibet facultate, ac undecumque venerint, veniendo, morando et redeundo sub nostre
maiestatis speciali protectione et salvagardia retinentes; firmam singulis fiduciam oblaturi,
quod privilegia, immunitates et libertates omnes (quibus tam in Parisiensi, quam Bononiensi
studiis doctores et scolares auctoritate regia uti et gaudere sunt soliti), omnibus et
singulis illuc accedere volentibus, liberaliter impertimur et faciemus ab omnibus et
singulis inviolabiter observari…
In quorum omnium testimonium et ad certitudinem pleniorem presentes fieri et