Jose Antonio Rojas Carrera [email protected]VOCABULARIUM LATĪNUM VERBĪS ATQUE IMAGINIBUS EXPLICĀTUM Cap. XII (Nota bene: ↔ = contrarium, antonymum) VOCABULUM SŌLUM (AUT CUM IMAGINE) IMĀGO VERBĪS EXPLICĀTA frāter, frātris, m. Mārcus, Quīntus et Iūlia sunt līberī Iūliī et Aemiliae. Mārcus est frāter Quīntī. Quīntus frāter Mārcī est. Mārcus et Quīntus sunt frātrēs Iūliae. soror, sorōris, f. Iūlia, quae est fīlia Iūliī Aemiliaeque, soror est Mārcī et Quintī.
Capituli XII libri, cui index Familia Romana, vocabula Latine tantum atque imaginibus illustrata.
Welcome message from author
This document is posted to help you gain knowledge. Please leave a comment to let me know what you think about it! Share it to your friends and learn new things together.
scūtum et gladius et pīlum sunt arma mīlitis Rōmānī. XII, 34, 35
arcus, -ūs, m.
dea Diāna arcum manū tenet
sagitta, -ae, f.
arcum videō cum sagittā
pugnus, -ī, m.
“puerī pugnīs nōn armīs pugnant” XII, 39
hasta, -ae, f.
militēs pugnant gladiīs, pīlīs, hastīs XII, 39-40
pedes, peditis, m.
eques est mīles quī ex equō pugnat; quī pedibus pugnat pedēs est.XII, 43, 44
eques, equitis, m.
eques est mīles quī ex equō pugnat. XII, 43
pars, partis, f.
hic circulus octō partēs habet
altera pars poculi aquā plēna est, altera vacua est
fīnis, -is, m.
(↔initium, initiī, n.)
A, B, C ….. X, Y, Z
initium abecedāriī est littera A et fīnis est littera Z
patria, patriae, f.
(exempla:patria Mēdī est Graeciapatria Iūliī est Rōma)
patria est terra ubī nātus es1, ubī habitās. patria est terra pārentum, māiōrum2, quōrum linguam, mōrēs3, īnstitūta4, doctrīnās5que discis6. “ubī bene, ibī patria”…“Sōcratēs…sē esse mundānum7” dīcit. haec scrībit Cicerō in librō cuius titulus est Tusculānae Disputātiōnēs, V, 37.
1. ubī nātus es = ubī māter parit tē.2. māiōrum : māiōrēs sunt pārentes pārentum, eōrumque
pārentēs, et cēterī…3. mōrēs sunt modī quibus pārentēs, maiores, amīcī, fāmiliārēs,
et aliī hominēs quī in hāc terrā vivunt, in vītā agunt. 4. īnstitūta sunt ea quae in vitā publicā imperantur atque
aguntur.5. doctrīna est id quod parentes, magistri, aliique homines
dicunt pueris de vita, de mundo, de hominum moribus…6. discō, discere id est quod facit discipulus. magister docet et
discipulus discit. 7. mundānus,-a,-um est huius mundī, huius terrae.
hostis, hostis, m.(= inīmīcus)
Germānī hostēs Rōmānōrum sunt, ac bellum est inter Germanōs et Rōmānōs. XII, 76-77
bellum, bellī, n.
bellum est pugna inter exercitūs hostium
exercitus, -ūs, m.
exercitus est magnus numerus mīlitum quī contrā hostēs dūcitur
XII, 80, 81
dūx, dūcis, m.
quī exercitum dūcit dux exercitūs est. dux exercitui
imperat, exercitus ducī suō pāret, nam dux ab exercitū metuitur.
castra, -ōrum, n.
castra sunt mīlitum oppidum.XII, 94
passus, -ūs, m.
ūnus passus est quīnque pedēs XII, 96(quīnque pedēs = 1’48 m.)
fossa, fossae, f.
circum castra fossa et vāllum longum et altum est. XII, 100
vāllum, -ī, n.
quam altum est vāllum castrōrum XII, 101
equitātus, -ūs, m.
equitātus est numerus equitum (pars exercitūs)
multī equitēs sunt equitātus
impetus, -ūs, m.
impetum facere in hostem = hostem armīs petere; hostem armīs oppugnāre
metus, -ūs, m.
(=timor)
mīles fortis hostem nōn metuit,
sed sine metū impetum in hostem facit. XII, 119-120
versus, -ūs, m.
versus est līnea quam facimus cum scrībimuscap. XII 142 versūs habet
mīlia, -ium, n.
(=mille)
mīlia (+ gen.) = mille mille homines, duō mīlia hominum, tria mīlia
hominum, cet.
1.000 (M) = mille2.000 (MM) = duō mīlia
3.000 (MMM) = tria mīlia…
trīstis, trīste, adi.
(↔ laetus, -a, -um)puer trīstis est
armātus, -a, -um, adi.
mīles est vir armātus XII, 35
brevis, breve(↔longus, -a, -um)
_________________________________________ A__________ B
linea A longa est!linea B est brevis!
gravis, grave(↔levis, leve)
leve ut penna
grave ut plumbum
puer crassus gravior est quam puer tenuis
levis, leve(↔gravis, grave)
pagina codex
pagina levis est, sed codex est gravis
barbarus, -a, -um
apud antīquōs, barbarus is est quī neque Rōmānus neque Graecus est
Socrates Graecus est
Iūlius Caesar Rōmānus est
Vercingetorix neque Graecus neque Rōmānus est, sed barbarus
altus, -a, -um
Marcus puer altus est
Quintus quoque puer altus est
Quintus est tam altus quam Marcus
Iūlia nōn est altaMārcus et Quīntus altiōres sunt quam Iūlia
hic fluvius altus est
fluvius nōn est altus
lātus, -a, -um hic fluvius lātus est
hic fluvius lātus nōn est
fortis, forte, adi.
fortis est!
fortis etiam est quī nōn timet
fortēs sunt!
vester, vestra, vestrum, adi.
Iūlius Mārco, Quīnto et Iūliae pira dat.accipite haec pira! haec pira nōn mea, sed vestra sunt!
ferō, ferre(: portāre)
pedes, quī pedibus it multaque alia arma fert [=portat], gladium longum
et gravem ferre [=portāre] nōn potest; itaque gladius eius brevis et levis est.XII, 54-56