-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
1/26
Academia Vivarii novi , Romae
Ars Latine scribendi
ARTIS RHETORICAE ENCHIRIDIONsive Martiani Capellae (c. 500 p. C.
?) operis, quod De nuptiis Mercuri i et Phil ologiae inscribitur,
liber quintus ad
usum discipulorum in meliorem formam digestus plurimisque
exemplis exornatus atque auctus.
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
2/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
2
RERVM CONSPECTVS
DE RHETORICA (Mart. Cap. V, § 425-428) 3De historia
rhetoricae artis (§ 428-434) 3
Quae sit Rhetorica (§ 438) 4
De officio artis rhetoricae (§ 438-441) 4
De partibus officii artis rhetoricae (§ 442) 4
De partibus orationis rhetoricae (§ 544, 565-566) 4
DE FIGVRAE GENERE GRAVI, MEDIOCRI, EXILI SIVE ATTENVATO (Ad
Herr. 4, 11) 5
ADDENDA: DE OFFICIO ARTIS RHETORICAE (§439-441) 8
DE PARTIBVS OFFICII ARTIS RHETORICAE 9
DE INVENTIONE (§ 443-505) 9
DE DISPOSITIONE (§ 506-507) 16
¨ DE ELOCVTIONE (§ 508-537) 17
De figuris rhetoricis 17
De numeris oratoriis apud Ciceronem usitatissimis 22
De vitiis in elocutione vitandis (§ 514-518) 23
Excursus: De usu figurarum, rhytmi, clausularum media, quae
dicitur, aetate 25
DE MEMORIA (§ 538-539) 26
DE ACTIONE sive PRONVNTIATIONE (§ 540-543) 26
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
3/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
3
DE RHETORICA (Mart. Cap. V, § 425-428)
Interea sonuere tubae raucusque per aethram
cantus, et ignoto caelum clangore remugit.
Turbati expavere dei, vulgusque minorum
caelicolum trepidat, causarum et nescia cordahaerent, et veteris
renovantur crimina Phlegrae.
Tunc Amnes Faunique, Pales, Ephialta, Napeae
respectant proceres nulloque assurgere motu
cernunt attoniti vicibusque alterna profantes
mirantur placidam per pectora sacra quietem.
Tum primum posita Silvanus forte cupresso
percitus ac trepidans dextram tendebat
inermem, Deliacos poscens arcus atque Herculis arma.
Portuni trifidam suspirans flagitat hastam;
Gradivi frameam non ausus poscere, falcem
Saturni bello suetus disquirit agresti,diffidensque sui
respectat tela Tonantis.
Sed dum talibus perturbatur multa terrestrium plebs deorum,
ecce
quaedam sublimissimi corporis ac fiduciae grandioris, vultus
etiam
decore luculenta femina insignis ingreditur, cui galeatus vertex
ac
regali caput maiestate sertatum, arma in manibus, quibus se
vel
communire solita vel adversarios vulnerare, fulminea
quadam
coruscatione renidebant. Subarmalis autem vestis illi peplo
quodam
circa umeros involuto Latiariter tegebatur, quod omnium
figurarum
lumine variatum cunctorum schemata
praeferebat; pectus autem
exquisitissimis gemmarum coloribus balteatum.
Haec cum in progressu arma concusserat, velut fulgoreae nubis
fragore colliso
bombis dissultantibus fracta diceres crepitare tonitrua;
deniquecreditum, quod instar Iovis eadem posset etiam fulmina
iaculari. Nam
veluti potens rerum omnium regina et impellere quo
vellet et unde
vellet deducere et in lacrimas flectere et in rabiem
concitare et in
alios etiam vultus sensusque convertere tam urbes quam
exercitus
proeliantes, quaecumque poterat agmina populorum. Haec
etiam
senatum, rostra, iudicia domuisse in gente Romulea, Athenis
vero
curiam, gymnasia theatraque pro arbitrio reflexisse ac totam
funditus
Graeciam miscuisse ferebatur. Hac vero loquente qui vultus
vocisve
sonus, quantaque excellentia celsitudoque sermonis! Audire
operae
pretium etiam superis fuit tantae
inventionis ingenium, tam facundae
ubertatis eloquium, tam capacis memoriae
recordationisquethesaurum. Qualis disponendi ordo, quam
pronuntiandi congruens
modulatio, qui gestus in motu, quae profunditas in
conceptu! Denique
exilis in modicis, in mediocribus facilis, in elatione
flammatrix,
reddebatque cunctos in ambiguis dociles, in persuasione
cedentes,
in collisione discordes, in laudibus arrogantes.
De historia r hetori cae artis (§ 428-434)
At vero cum quid commotum publici nominis attestatione
clamaverat, fluctuare, permisceri, ardere omnia videbantur.
Hanc
igitur feminam auratae vocis et quasdam diadematum
gemmasregnorumque fundentem ingens illustrium virorum
sequebatur
agmen, inter quos proximi eidem duo diverso habitu
nationeque
praenitentes, quorum pallio circumactus alterque
trabeatus.
Diversus utrique oris sonus, licet alius etiam Athenis se
diceret Graia
didicisse ac promptus gymnasiorum studiis et reluctantibus
semper
Academiae altercationibus haberetur. Ambo tamen novi
profectique
paupertatis sinu, et cum alterum Quirinalis eques, alium
fabrilis
procrearet industria, ita praeclues linguae excellentia
floruerunt, ut
post curiarum fata immeritasque mortes virtute astra
conscenderent,immortalitate gloriae saecla superarent. De uno
tamen, quem
Athenarum populus ac palliata agmina sequebantur, haec
famaconvenerat, quod acerrimus idem et procellis indignantis
Oceani
fremituque violentior. Denique de illo versus huiusmodi
ferebatur:
δεινὸς ἀ νήρ:
τάχα κεν καὶ ἀ ναίτιον αἰτιόᾠιτο.Alter
vero, quem consularis purpura et coniurationis extinctae laurea
redimibat, mox ingressus curiam superum et in Iovis gratulatus
est se
venisse conspectum, clamare laetior coepit: ‘o nos beatos, o
rem
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
4/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
4
publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus
mei’ . Post hos
tamen in diversis agminibus oratores emeriti ac prae se
ferentes
insignium culmen meritaque linguarum. Aeschinen, Isocraten
Lysiamque conspiceres, tum in togatis agminibus
†Sosantios,Gracchos, Regulum, Plinium Frontonemque. Verum ante
cunctos
atque ipsam ducem omnium feminam senex quidam signum ac
praeviam virgam gestans lictoris Romulei praecedebat usu,
atque ineiusdem virgae culmine corax oris aurati venientis feminae
auspicio
praevolabat. Ille autem, qui gestabat virgulam, Tisias
dictus,
cunctisque vetustior atque elatior videbatur; nam et suos
minores
ceteros ipsam illam ducem respectans superpositum corvum
commune pignus filiamque memorabat.
Quae sit Rhetorica (§ 438) [...] Quippe sum ipsa
Rhetorica, quam alii artem virtutem alii dixere,alteri disciplinam;
artem vero idcirco, quia doceor, licet Plato huic
vocabulo refragetur; virtutem autem dicunt, qui mihi bene
dicendi
inesse scientiam compererunt; qui edisci vero dicendi
intimamrationem et percipi posse non nesciunt, fidenter me
asserunt
disciplinam.
De officio ar tis rhetoricae (§ 438-441)
Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum;
finis
persuadere id, quod est propositum, dictione. quae
quidem verba mei
Ciceronis attestor, cuius etiam exemplis me per omnes
insinuo
praeceptionis ductus consequenter usuram.
Materies autem duplexest, ubi et unde fiat oratio; ubi,
cum ipsius membra aggredior
quaestionis; unde, cum res inventae verbaque sociantur.
Quaestioipsa aut finita est aut infinita. Finita est, cum
nascitur de certo facto
demonstratque personam, ut in Rosciana quaeritur Ciceronis,
utrum
interfecerit patrem Roscius. Infinita illa est, quae
generaliter quaerit,
utrum sit aliquid appetendum, ut, an philosophandum sit, in
Hortensio disputatur. [...]
De parti bus off icii artis rhetoricae (§ 442)
Iam vero partes officii mei quinque esse non dubium; nam
estinventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.
[...] Inventio est
quaestionum argumentorumque sagax investigatrixque
comprehensio.
Dispositio est, quae ordinem rebus attribuit;
elocutio, quae arripit
verba vel propria vel translata, quaeque nova facit
veteraque
componit. Memoria firma rerum verborumque custodia
est; pronuntiatio vocis, motus gestusque pro rerum
verborumque
dignitate moderatio. [... sub eloc. de schematis, figuris,
clausulis]
De partibus oration is rhetoricae (§ 544,
565-566)
Iam nunc ordo admonet promissorum, ut partes orationis
excurram,
quas quidam subtilius duas, alii quinque, nonnulli plures
esse
dixerunt. qui autem duas asserunt, unam, qua docemus iudices,
aliam,
qua movemus, advertunt, et in docendo tam narrationem quam
confirmationem partis ascribunt: in movendo autem prooemium
et
epilogum nexuerunt, quia et initio praeparandus est et
commovendussententiam prolaturus auditor. Qui vero quinque dixere
partes,
rationalem ordinem persequuntur; nam est exordium, narratio,
propositio, argumentatio, peroratio.
... Sic adhuc asserenti innuit ipse Cyllenius, ut ad
germanarum
coetum nubentisque transiret obsequium. Quo conspecto
asserta
determinans ad Philologiae consessum fiducia promptiore
perrexit
eiusque verticem deosculata cum sonitu (nihil enim silens, ac
si
cuperet, faciebat) sororum se consortio societatique
permiscuit.
Tandem loquacis terminata paginaeasserta cursim, quae tamen
voluminis […]
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
5/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
5
DE FIGVRAE GENERE GRAVI, MEDIOCRI, EXILI
SIVE ATTENVATO (Ad Herr . 4, 11)
Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in
quibusomnis oratio non vitiosa consumitur: unam gravem, alteram
mediocrem, tertiam extenuatam vocamus.
1) Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi
et ornata
constructione.
2) Mediocris est, quae constat ex humiliore neque
tamen ex
infuma et pervulgatissima verborum dignitate.
3) Attenuata est, quae demissa est usque ad
usitatissimam puri
consuetudinem sermonis.
1) IN GRAVI consumetur oratio figurae genere,
si, quae cuiusque
rei poterunt ornatissima verba reperiri, sive propria sive
extranea,unam quamque rem adcommodabuntur; et si graves sententiae,
quae
in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et
si
exornationes sententiarum aut verborum, quae gravitatem
habebunt,
de quibus post dicemus, adhibebuntur. In hoc genere figurae erit
hoc
exemplum:
[12] ‘ Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam
possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam
cogitarit? Quod
maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio
dignum
supplicium potest inveniri? In iis, qui violassent
ingenuum,
matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut
postremo
necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic
truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non
reliquerunt. Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos
ex
alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt
adfines, uno
consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur.
O
feros animos! O crudeles cogitationes! O derelictos
homines ab
humanitate! Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt? Quo
pacto
hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus,
ovantes
inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis,
optimatibus
trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et
ingenuis
sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat
incendioconflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad
exitum
perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati
viderint
cinerem. Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei;
sed
neglegentius id fero, quia vos mei non egetis. Vester enim
vos
animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui
fortunas
omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea
civitate,
quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit
obruere.’
Exemplum Ciceronis (Cic. Mil. 37, 101-103;
peroratio): ‘ Hislacrimis non movetur Milo. Est quodam
incredibili robore animi. Exsilium ibi esse putat, ubi virtuti
non sit locus; mortem naturae
finem esse, non poenam. Sed hic ea mente qua natus est.
Quid vos,
iudices? quo tandem animo eritis? Memoriam Milonis
retinebitis,
ipsum eicietis? et erit dignior locus in terris ullus qui hanc
virtutem
excipiat, quam hic qui procreavit? Vos, vos appello, fortissimi
viri,
qui multum pro re publica sanguinem effudistis: vos in viri et
in civis
invicti appello periculo, centuriones, vosque milites: vobis non
modoinspectantibus, sed etiam armatis et huic iudicio
praesidentibus, haec
tanta virtus ex hac urbe expelletur, exterminabitur, proicietur?
O me
miserum! O me infelicem! Revocare tu me in patriam, Milo,
potuisti per hos: ego te in patria per eosdem retinere non
potero? Quid
respondebo liberis meis, qui te parentem alterum putant? Quid
tibi,
Quinte frater, qui nunc abes, consorti mecum temporum
illorum? Mene non potuisse Milonis salutem tueri per eosdem,
per quos
nostram ille servasset? At in qua causa non potuisse? quae est
grata
gentibus . . . non potuisse? eis qui maxime P. Clodi morte
acquierunt:
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
6/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
6
quo deprecante? Me. Quodnam ego concepi tantum scelus, aut
quod
in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis
exiti
indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? Omnes in me meosque
redundant ex fonte illo dolores. Quid me reducem esse voluistis?
an
ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus?
Nolite,
obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse, quam fuerit ille
ipse
discessus. Nam qui possum putare me restitutum esse, si
distrahar abhis, per quos restitutus sum?’
2) IN MEDIOCRI figura versabitur oratio, si haec, ut
ante dixi,
aliquantum demiserimus neque tamen ad infimum descenderimus,
sic:
‘Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui
pronobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et
industria conservare soliti sunt. Ii cum se et opes suas et
copiam
necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem
etomnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus
posset, scire existimare poterant. Ii, cum
deliberassent
nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti
bellum
suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum
in
officio manere intellegerent? Cum sibi non multitudinem
militum,non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto
esse
viderent? Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum
administrandum? Si cum finitumis de finibus bellum gererent,
si
totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen
omnibus
rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi
imperium
orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim
vi,
partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut
liberalitate a
populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis
viribus
conarentur. Quaeret aliquis: Quid? Fregellani non sua sponte
conati
sunt? Eo quidem isti minus facile conarentur, quod
illi
quemadmodum discessent videbant. Nam rerum inperiti, qui
unius
cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii
per
inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt,
quid
aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus
possunt
providere. Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma
sustulerunt?
Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut
imperium
populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus? Ergo
aliquid
fuisse necessum est. Quid aliud, nisi id, quod dico,
potest esse?’
Exemplum Ciceronis (Cic. Mil . 2, 5-6; exordium):
‘Quid enim nobisduobus, iudices, laboriosius, quid magis
sollicitum, magis exercitum
dici aut fingi potest, qui, spe amplissimorum praemiorum ad
rem publicam adducti, metu crudelissimorum suppliciorum carere
non
possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in
illis dum
taxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas,
quia
semper pro bonis contra improbos senserat; in iudicio
vero, et in eo
consilio in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri
iudicarent,
numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos,
ad
eius non modo salutem exstinguendam, sed etiam gloriam per
talisviros infringendam. Quamquam in hac causa, iudices, T.
Anni
tribunatu, rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad
huius
criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis
insidias
Miloni a Clodio factas, nec deprecaturi sumus ut crimen
hoc nobis
propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis,
nec
postulaturi, ut si mors P. Clodi salus vestra fuerit,
idcirco eam virtuti
Milonis potius quam populi Romani felicitati adsignetis.
Sed si illius
insidiae clariores hac luce fuerint, tum denique
obsecraboobtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem
nobis ut
relinquatur, ab inimicorum audacia telisque vitam ut impune
liceat
defendere.’
3) IN ADTENVATO figurae genere, id quod ad infumum
et
cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum:
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
7/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
7
‘ Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam
perfusus est,defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum
descenderet, ecce tibi
iste de traverso: "Heus", inquit, "adolescens, pueri tui modo
me
pulsarunt; satis facias oportet." Hic, qui id aetatis ab
ignoto praeter
consuetudinem appellatus esset, erubuit. Iste clarius eadem et
alia
dicere coepit. Hic: "Vix; tamen", inquit, "sine me considerare."
Tum
vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores
eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium
quidem, ut mihi
videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata.
Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc
pedagogi
lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum.
Ubi
enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret
nihil
habere, quod de existimatione perderet, omnia sine famae
detrimento facere posset?’
Exemplum Ciceronis (Cic. Mil. 10, 27-29;
narratio): ‘ Interim cum
sciret Clodius — neque enim erat difficile
scire — iter sollemne,legitimum, necessarium ante
diem XIII. Kalendas Februarias Miloni
esse Lanuvium ad flaminem prodendum, Roma subito ipse
profectus
pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est,
Miloni
insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem
turbulentam, in qua eius furor desideratus est, relinqueret,
quam nisi
obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam
reliquisset.
Milo autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est
dimissus,
domum venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se
uxor(ut fit) comparat, commoratus est; dein profectus id temporis
cum
iam Clodius, si quidem eo die Romani venturus erat, redire
potuisset.
Ob viam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda,
nullisimpedimentis; nullis Graecis comitibus, ut solebat; sine
uxore, quod
numquam fere: cum hic insidiator, qui iter illud ad caedem
faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda,
paenulatus,magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum
puerorumque
comitatu. Fit ob viam Clodio ante fundum eius hora fere
undecima,
aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt
de
loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem
hic
de raeda reiecta paenula desiluisset, seque acri animo
defenderet, illi
qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad
raedam, ut
a tergo Milonem adorirentur; partim, quod hunc iam
interfectum
putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant:
ex quibus qui
animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi
sunt,
partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino
succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio
audirent et re vera
putarent, fecerunt id servi Milonis — dicam
enim aperte, non
derivandi criminis causa, sed ut factum
est — nec imperante nec
sciente nec praesente domino, quod suos quisque servos in
tali re
facere voluisset.’
Cf. Quint. inst . 4, 2, 27-28: Plurimum tamen facit
illa callidissima
simplicitatis imitatio: ‘ Milo autem, cum in senatu fuisset
eo die quoad senatus est dimissus, domum venit, calceos et
vestimenta mutavit,
paulisper, dum se uxor, ut fit, comparat, commoratus
est ’. Quamnihil festinato, nihil praeparato fecisse
videtur Milo!
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
8/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
8
ADDENDA: DE OFFI CIO ARTIS RHETORICAE (§439-441)
Officium vero meum est dicere apposite ad persuadendum;
finis
persuadere id, quod est propositum, dictione.
Materies duplex est:
1)
ubi fiat oratio, cum ipsius membra aggredior quaestionis
2) unde fiat oratio, cum res inventae verbaque
sociantur.
Quaestio ipsa est:
1) finita, cum nascitur de certo facto demonstratque
personam,
ut in Rosciana quaeritur Ciceronis, utrum interfecerit
patrem
Roscius (Cic. S. Rosc.). In hac crebro assidueque colluctor,
atque eam Graecis placuit
ὑ π ό θεσιν nominari
2) Infinita, quae generaliter quaerit, utrum sit
aliquid
appetendum, ut, an philosophandum sit, in Hortensiodisputatur
(Cic. Hort . - periit);
In infinita vero universitatis astruendae sibi fiduciam
vindicante tunc
potius versor, cum otium ac disputationes aggredior, licet
plerumque
etiam pars ipsa, quae thesis dicitur, in causis mihi
elatius anhelanti
amentatas hastas crebro et pila plurimum valentia ministrarit.
an aliudin Scauriana succurrit, cum interposita disputatione
tractatur ex
quibus causis mors obveniat repentina, ac pro Milone similiter
an
mundus prudentia gubernetur?
Denique e meis sectatoribus quidam acri admodum ac
subtilissimaratione commoti nullam esse attestantur
hypothesin quaestionem:
nam cuncta, quae in defensione pro reis contraque eos in
accusationibus retractantur, ad generales quaestiones
poterunt
applicari.
Exemplum Ciceronis, Cic. Mil . 4, 9-11 (exordium):
‘ Atqui sitempus est ullum iure hominis necandi, quae multa
sunt, certe illud
est non modo iustum, verum etiam necessarium, cum vi vis
inlata
defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi tribunus militaris
in
exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris, interfectus ab eo
est,
cui vim adferebat. Facere enim probus adulescens periculose
quam
perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir
scelere solutum periculo liberavit. Insidiatori vero et
latroni quae potest inferri
iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos
habere
certe non liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur
haec,
iudices, non scri pta, sed nata lex; quam non
didicimus, accepimus,
legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus,
expressimus;
ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus,
— ut, si
vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut
latronum aut
inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae
salutis.Silent enim leges inter arma; nec se exspectari iubent, cum
ei qui
exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta
repetenda.
Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex
potestatemdefendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo
hominis
occidendi causa vetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui
sui
defendendi causa telo esset usus non hominis occidendi causa
habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc maneat in causa,
iudices, non enim dubito quin probaturus sim vobis
defensionem
meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis,
insidiatorem iure
interfici posse.’
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
9/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
9
DE PARTIBVS OFFICII ARTIS RHETORICAE
DE INVENTIONE (§ 443-505)
Inventionem certum est esse potissimam, cuius opus est
causaequaestiones excutere et argumenta probatu idonea
reperire.
Quaestiones sive status (§ 443-444):
1) principales: sunt status, ex quibus nascitur causa,
quas Tulliusconstitutiones appellat: ‘utrum Clodium iure
occiderit Milo’.
a) an sit, coniectura est, ut an patrem occiderit
Roscius;
b) quid sit, finis, ut an minuerit Cornelius
maiestatem;
c) quale sit, qualitas, ut an Saturninus iure necatus
sit.
2) incidentes: dum tractatur causa, nascuntur: ‘uter utri
insidias
compararit’.
Status inveniuntur (§ 445):
1) per intentionem: ‘Occidisti patrem.’
2) per depulsionem: ‘Non occidi.’
Facile est videre, quid obiecto crimini respondeatur ;
illud facile non
est, quid debeat intendi: utrum factum, ut: ‘Hominem
occidisti’ , an
nomen facti, ut: ‘Homicidium fecisti’ .
Et licet videatur idem esse, tamen in superiore
obiectione si negabitur,
coniectura erit, cum dixerit: ‘Non occidi’ ; in hoc
ubi nomen reiintenditur, potest et finis videri, ut si dicat: ‘Non
feci homicidium’ ,
nam quaerendum erit fiatne homicidium, quicumque homo, an
tantum
innocens, occiditur.
Quod si non factum obicias, sed criminis nomen, negatione
diversae
partis non erit manifestum, qui status existat. nescias
enim quid negat,
qui ita negat: ‘Non feci homicidium’ ,
1) utrum quia nullum hominem iugularit,
2) an quia tyranni interfectio homicidium non vocetur.
Est igitur intendendum ipsum illud, quod factum est,
1) ut, si id negaverit adversarius, habeas
coniecturam,
2) si eo concesso nomen criminis excluserit ,
intellegas finem.
Quod si concesso facto factique vocabulo licuisse sibi vel
oportuisse
facere dixerit, qualitas in causa versatur (§
446):
1) de re: utrum Miloni facere licuisset;
2) de actione: an servo vel addicto tribunos liceat
appellare
Qui causam cognoscit, propositum habet efficere aliquid, id
est
1) aut damnare aliquem
2) aut absolvere.
Auditoris autem sunt genera tria (§ 447-448):
1) unum eius, qui secundum aequitatem aliquid statuit, et
is est
perpense iudex;
2) aliud eius, qui honestate vel utilitate incerta dubius
alienae
sententiae persuasionem inexplicabilis
deliberator exspectat:
3) tertium genus eius est, qui facti honestatem vel
turpitudinemlibera aestimatione perpendit: hunc aestimatorem
convenit
nominari.
Haec igitur sunt tria causarum genera, quae hypothesi
continentur,id est (§448)
1) iudiciale quod tam praeteriti quam futuri
nonnumquam
temporis invenitur. Sed in praeterito tantum facto coniectura,
ex
futuro qualitas frequenter enascitur.
- finis: accusatio/defensio,
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
10/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
10
- controversia: de iusto/iniusto,
- ambigit cognitor in rebus alienis.
2) deliberativum quod futuri tantum temporis continet
quaestionem, ut si deliberet Cato, an se debeat, ne
victoremaspiciat Caesarem, trucidare.
- finis: suasio/dissuasio.
- controversia: de utili/inutili, de honesto/turpi
- non minus quisque ambigit de suis quam etiam de rebus
externis.
3)
demonstrativum vel laudativum etiam genus quod
in
praeteritis factis omne consistit, sed a iudiciali genere
fine
discernitur: nam aliud est absolvere innocentem aequitatis
imperio, aliud laudibus prosequi gloriosum insignium
contemplatione meritorum.
- finis: laus / vituperatio,
- controversia: de honesto/turpi,
- aestimator auscultat utrum vera congruaque memorentur.
- Sit itaque talis intentio (‘Hominem occidisti’),
depulsio (‘Non
occidi’): quaestio ex his oritur an occiderit , in quo
statu erit coniectura.
- Sed cum intentioni ius facti opposuerit reus, fit qualitas, ut
a Milone
non factum negatur, sed de facti iure contentio est:
occidisse enim se
fatebatur Clodium, sed id iure fecisse.
- Quod si intentioni non ius facti, sed negatio
nominis opponatur,
quamvis negatio depulsionis vice dicatur, tamen non faciet
coniecturam, quia non factum, sed nomen facti destruitur.
Qualitas est (§ 453-454)
1) de re, cum eius facti, quod in iudicium venit, ratio
causavetractatur,
2)
vel cum quid fieri oporteat disceptatur, ut an iure
Clodium
Milo iugularit, vel an domus Tullio restituenda fuerit.
Qualitas (§ 454-458)
1) iuridicalis, praeteriti temporis, in qua
qualitate naturae asserta
versantur.
A) absoluta, quae factum ipsum sui natura et iure
defendit;
B) assumptiva: quae, cum in facto ipso nihil probabile
reperiat, confugit ad ipsam causam eamque iustam allegat,ut, cum
Milo non posset dicere hominem licuisse iugulare,
causam occidendi astruxit insidias Clodianas. Illinc
assumptivae nomen accepit, quia, cum absolute factum
tueri non possit, confugit ad causas.
Partes habet quattuor:
a)
relationem, cum de facto confessio culpam in eum,
qui pertulit, refert , ut in Clodium Milo, Orestes in
matrem, Horatius in sororem, qui idcirco a se
perhibuit iugulatam, quia eius provocatus iniuria in
facinus sit coactus; b) remotionem, cum obiectum
crimen in alterum vel in
aliud ab eo, qui percellitur, removetur : in alium, ut
Tiberius Gracchus in Mancinum, qui auctor faciendi
foederis fuit, quod tam senatus quam populus
improbarat. ... in aliud autem removet, si morbo
tardatus in infortunium suum causam removeat
tarditatis.
Removetur vero
- aut ipsum factum, si ad alterius attinuisse dicatur
potestatem,- aut causa, si alterius vitio quid
accidisse dicatur.
c) comparationem, cum factum iure defenditur, ut ex
eo aliquid commodi sequeretur... ut Verris illa
responsio: ‘ Magno’ inquit ‘decumas vendidi’
(Cic.Verr . 2, 3, 40), quod factum compensat utilitate
beneficii.
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
11/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
11
d) concessionem sive qualitatem venialem quae
consistit ex:
a. purgatione, cum confesso facinore animum
voluntatemque purgamus, ab animo separamus:
- imprudentiā, cum a voto scientiaque
nostra aliquid demovemus ut qui invenando iaculum intorsit in
beluam et
hominem delitescentem retibus interemit:
quae pars error edicitur, atque ei subduntur
ignoratio, vinolentia, oblivio, fatuitas,
dementia ceteraque, quae errorem
admittentis excusant,
- casū cum aliquis culpam eventus exonerat
ut qui cum victimis ad diem sacrum non
occurrerit fluminis incrementis,
- necessitate quā commisit, qui praeceptoducis
insontem hominem iugulavit
b. deprecatione quae nihil causationis associat,
sed in exorandi humilitatem precesque suspirat,
misericordiam respirat.
Tamen ita qualitas plerumque censenda est, ut alii quoque
status huic generi posse accidere non negentur.
2) negotialis, futuri temporis, in qua qualitate legis
aut
consuetudinis asserta versantur.
De quaestionibus incidentibus (§ 459-466):
- Ceteras quaestiones , quas status dicunt
incidentes . Non semper
accidit, ut causae rationem formet primae vocis ingestio;
plerumqueenim secunda vim intentionis incutiet, ut in hoc:
‘V iro forti
praemium, quod volet; qui fortiter fecit, petit praemium
nuptias uxoris
alienae’ . In quo qui petit praemium, quia nullum putat e
diverso, nihil
intendit, sed maritus contradictor intendit, licet secundo loco
videatur
assurgere; cui per depulsionem vir fortis obstabit, tanquam
petitionem
praemii quod poposcerat accusanti, praemium iustum esse
contendens,tanquam si factum aliquod iure tueretur.
- Item quaestiones legales, quae tanquam status
causis incidunt
(quaestiones incidentes), non eadem regula percensentur, quippe
quae
in secunda conflictatione prorumpunt.
confl ictati o est
a.
prima de qualitate;
b.
secunda etiam de quaestionibus incidentibus.
- Intentio et depulsio statum constitutionemque signarit,
si coniectura
fuerit, iudicationi praebebit pariter rationem ; neque enim
est quod
possit ponderari iudicio nisi ipsa negatio (‘Non
occidi.’).
- in qualitate vero vel fine alio loco, quam status
apparet, necesse est
confessi depulsio facti habeat rationem , quam item
accusator infirmet;
et velut secundaria quaestio procreatur per rationem
impugnationemquerationis.
- > possunt in quavis causa et omnes status existere et
multae rationes
infirmationesque numerosae perindeque iudicationum semina
copiosa,
cum unum videlicet factum multiplici ratione defenditur, ut
Tullius pro
Milone, quod insidiatorem et quod hostem publicae quietis
occiderit . In
his igitur ille status potius apparebit, quem orator pro
utilitate
defensionis assumpserit.
- Tuncque velut rationales alii status emergent, ac si ad
probationes
scriptura profertur, hinc iudicatio legalis orietur, cuius
sunt species
quinque:
1)
una est, cum scripto aliquid plurave ambigua continentur,
quae
a Graecis ἀμφιβολία memoratur, ut ex communione nominis
res plerumque confunditur, ut est illud: ‘Quidam Taurum
legavit,
quo nomine servum habuerat admodum pretiosum. Verum illi
heres taurum, hoc est bovem dedit, quia fecit nomen
amphibolum quaestionem’ . item ex nominum distinctione
per
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
12/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
12
syllabam, ut qui habuit propinquos duos, unum Lesium nomine,
aliumque Milesium, heredemque constituens sic locutus est:
‘HERES ESTOMILESIVS’ ; qua distinctionis ambage
certamen
exortum, dum ‘heres esto mi’ distinguit, qui Lesius
dicebatur,alius vero continua nominis iugitate Milesium dicit
heredem.
2)
scriptionalis est quaestionis, quae ex verbis et sententia
scriptionis emergit, ut in hoc: ‘ Peregrinus murum ne
ascendat’.Quidam obsessa civitate conscendit hostemque deiecit;
arguitur.
Hic reus legis sententia, verbis nititur accusator.
3)
cum contrariae leges utrimquesecus colliduntur, ut in illo:
‘M as
templum Cereris ne ingrediatur’. Item: ‘Qui parentibus
opem
non tulerit, puniatur’. In templo Cereris vapulanti matri
ingressus opem filius tulit; accusatur. Facit hic conflictum
diversitas legum, quarum interpretatio colliditur, ut cui
potius
auscultandum fuisset appareat.
4) de scripto quaestio est, quae dicitur syllogismus
(sive
ratiocinatio), cum ex eo, quod scriptum est, aliud quoque,
quodnon scriptum est, argumentatione colligimus, ut in hoc:
‘E xulem
intra fines deprehensum liceat occidere’. Quidam inventum
exulem verberavit; accusatur. A defensore colligitur, quod
minus permisso sit, fieri licuisse. Huic insunt modi
quattuor:
a) a simili: a simili ita ut, quia patris interfector
culleo
insuitur, haec poena manere debeat matricidam;
b) a consequenti: tyrannicidae praemium, qui
suasittyranno deponere dominatum, petit; colligit par esse
meritum, quia reddidit libertatem;
c)
a maiore ad minus: si deprehensum exulem
permittituriugulare, licet etiam verberare.
d) a contrario: si vir fortis meretur praemium,
desertor
dignus est poena
5)
finitiva quaestio, de scripti ambiguitate demanans, cum
aliquod
verbum in lege vel testamento dubium est et definitione
clarescit, ut: ‘N octe cum telo deprehensum liceat
occidere.
quendam cum fuste nocte deprehensum magistratus occidit;
reus est caedis. lege se quidem tuetur, sed telum quid
sitinquirit’.
Quod quaestionis genus hoc a principalibus statibus differt,
quia
non de facto, unde orta accusatio est, sed de scripti tantum
definitione disquiritur. Ab his igitur legalibus
status principales
sunt discreti, et hi incidentes dicuntur, illos
autem, a quibus causa
nascitur, vel constitutiones vel status rectius appellantur.
In genere deliberativo: Qui inhonestum vel inutile illud,
quod
dissuadet, ostendit, pro certo ipsum videtur accusare
negotium .
Persuasor vero partes arripit
defensoris, et negotii tractatum
qualibet obiectione contrarietatis absolvit. Ex quo et
dissuasor
intendere et persuasor depellere memorandi, ac sic
conflictione
partium facta status poterit apparere, ut in tali causa:
crebro ad
muros exercitu fugiente deliberat imperator, utrum diruat
muros.Dissuasor primum id honestum esse negat; qui non oportere
muros
exscindi cum dicit, nonne videtur, si fecerit, accusare?
Deinde
graviter et seditiose id exercitum perpessurum, in quo
coniectura
fiet de commotionis eventu. Ac mox si dicat victoriam non
vocandam, si praesidium civitatis exscinditur, finis
accessit;definiendum quippe, qualis status moenium victoriam
faciat
celebrari. Tunc si dissuasor addat, sine consilio senatus id
fieri non
debere, praescriptio etiam videtur accedere. Certum est igitur
et
intentionem dissuasori iure signari, et deliberativis
cunctos
status promptius apparere. Sciendum tamen, ne dissuasor
velut
sententiam dicens prohibeat tanquam iudex, cum eius officium
hoc
sit, ne faciat persuadere, inhonestae rei vel inutilis
ratione
monstrata.
In genere demonstrativo: Iam nunc in demonstrativo
quemadmodum status emergat non est facile memoratu, idcirco
quia
non statim laudem vituperatio consectatur, ut, quisquis
laudabilis
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
13/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
13
non est, vituperabilis habeatur vel contra, qui vituperatione
caruerit,
laudibus fastigetur, ut si laudandus ex eo quis dicatur,
quia
homicidium non commisit. Est ergo medium nomen,
quodprivationem placuit memorari, propterea quia, qui
laude privatur,
non confestim vituperationi permittitur vel contra. Sic tamen
status
demonstrativi generis apparet, cum laudatorem
vituperatoremque
constitues et vituperatori accusatoris intentionem,
laudatoridefensoris partes adiunxeris. Aut illud subtilius
conformatur, ut
auditor inter laudem vituperationemque libratus
velut adversarii
loco ponatur. Non enim ante laudandum quem, quam
laudabilem
demonstraris: nam illi talis intentio est, ut laudabilem
nondum
credat; adversum quam intentionem laudatori certamen est vel
vituperatori, licet in superiori astructione quidam conflictus
evidens
approbetur, ut cum alius quempiam laudat et alter accusat,
ut
Catonem Tullius laudans et duobus voluminibus Caesar
accusans.
Ex quo colligitur omnia causarum genera statibus
percensenda.
Natura causae continetur (§ 469)
1) simplici quaestione, cum unum quid in tota actione
disquiritur,
ut: Clodium Milone iure necaverit . Illud vero, quod
per
iudicationem posteriore loco disquiritur, uter utri insidias
compararit , non est singulare, sed iunctum ex duplici
coniecturased incidens quaestio genus causae facere non potest.
2) duplici quaestione: duplex tum ex rebus fit, ut
pro Caelio de
auro et de veneno, tum collatione, ut pro Roscio, filius ne
patrem an inimici iugulaverint;
3)
multiplici quaestione quae ex pluribus quaestionibus
consistit,ut repetundarum omnes Verrinae, et pro Scauro de
Bostaris
nece, de Arinis uxore et de decimis tribus exquiritur.
Ductus causae inspiciendus est, qui est agendi per totam
causam tenor
sub aliqua figura servatus, qui colore hōc separantur, quod
color in una
tantum parte, ductus in tota causa servatur. Sunt
autem ductus quinque
(§ 470-471):
1) simplex est, cum non aliud est in agentis
consilio, aliud in
verbis, ut si bene meritum laudes ac noxium accuses;
2) subtilis, cum aliud vult animus, aliud agit oratio, ut:
‘ quidam
abdicat filium, quod amicos non habeat’ , hic non vere
abdicat,sed ut amicos habeat, terret;
3)
figuratus est, cum aperte quid dicere prohibet
verecundia
propter obscena, et significatione alia atque integumentis
vestita
monstratur;
4)
obliquus est, cum metus impedit aliquid dicere libere, et
per
quosdam fandi cuniculos obicienda monstramus, ut in hoc:
‘Tyrannus, qui sub abolitione tyrannidem posuerat, fortiter
fecit. Ppetit praemii nomine armorum arcisque
custodiam.
Magistratus contra dicunt’ ;
5)
mixtus autem ex utroque componitur, cum et pudor et
metusimpedit libertatem, ut: ‘T yrannus, qui duos filios
habuit, quorum
uni uxor, in qua infamis fuit, cuius maritus se suspendit,
cogit
alterum filium eam ducere; contradicit’ . Hic nec incestum
libere
nec tyrannidem potest obicere. Hi sunt ductus artificiose
tractandi et per totam orationem subtiliter diffundendi.
Ductus reperitur ex causativo litis, hoc est ex re,
quae controversiam
facit, quae aut praeteriti temporis est, ut
1) an Aiacem Ulixes occiderit , quae ductum simplicem
tenet,
2)
aut, si praesentis vel futuri temporis fuerit, omnes
ductusadmittet.
Ergo ductus de consilio nascitur, consilium ex causativo litis
exoritur.
causativum est, quod facit dubitationem, ut in illo tyranni
causativum
litis est, quod tyrannus custodiam et arcis postulat et armorum.
Ductum
servatum testatur prima Philippica (Cic. Phil . 1),
quae mira subtilitatedominatum Antonii latenter insimulat, ut omnia
dicens nihil aspere
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
14/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
14
dixisse videatur. His omnibus conquisitis argumenta videnda
sunt,
quibus ad quaestionis ambiguum fides valeat adhiberi.
Fides tribus fit modis (§ 473):
1) conciliando, illa prior ethica, conciliatione licet in
tota causa uti
conveniat, tamen in principiis uberius insistendum2)
docendo, sequens apodictica, docere autem prae ceteris debet
ipsa narratio, quamvis diluendis quaestionibus obiciendisque
criminibus non dissimilis operetur astructio
3) permovendo, tertia pathetica, in commovendo maxime
vigeredebet epilogus
Argumenta sunt (§ 474-497)
1) a coniugatis, cum uno nomine proposito principali per
eius
derivationem casu aut tempore commutato aliquid approbamus,
ut ‘ si pietas virtus est, quod pie factum est,
laudari oportet ’ .
2)
a genere, cum quod in toto valet ad speciem quoque
deducitur,
ut, si varium et mutabile quiddam est femina, Dido etiam
varia
mutabilisque videatur possitque ex amore in odium commutari.
hac ratione illud Ciceronis astruitur: ‘N am cum omnium
provinciarum sociorumque rationem diligenter habere
debetis,
tum praecipue Siciliae, iudices’ (Cic. Verr . 2,
2, 1).
3) a orma vel specie, ut fidem generali faciat quaestioni,
ut Cicero
in Philippicis: ‘E st quod tam proprie dici possit
actum eius, qui
togatus in re publica cum potestate imperioque versatus sit,
quam l ex?’ (Cic. Phil . 1, 18)
actum enim genus est, quod abspecie, id est lege lata a Caesare,
comprobatum est;
4) a simili, quod item confirmat a similibus: ‘Quaere
acta
Gracchi: leges Semproniae proferentur. Quaere Sullae;
Corneliae (Cic. Phil . 1, 18). a simili per se:
‘U t Helena
Troianis, sic civibus belli semen tu fuisti’ (cf.
Cic. Phil . 2, 55).
item: ‘Ut saepe homines aegri morbo gravi, cum aestu
febriqueiactantur ...’ (Cic. Cat . 1, 31) et
cetera.
5) a differenti, quae res inter se diversas, non adversas
ostendit,
cuius Cicero ponit exemplum in Verrem: ‘S ed tum idem
fecisseerit existimandus, si eodem consilio fecisti’
(Cic. Verr . 2, 3,
214). hoc et in personis ostenditur et in rebus et in tempore et
in
locis et aliis,
6)
a contrario, vitae mors quae ex quibus †Ter entius sic nam
siillum obiurges, vitae qui auxilium tulit, quid facies illi,
qui
dederit damnum aut malum; Cicero: ‘S i ille consul,
fustuarium
meruerunt legiones quae consulem
reliquerunt ’ (Cic. Phil . 3, 14).
7)
a coniunctis, autem fides petitur, cum, quae singula infirma
sunt, ea coniuncta vim veritatis assumunt, ut ‘ Quid si
accedit, ut
tenuis antea fueris? Quid si ut avarus? Quid si ut audax?
Quid
si ut eius, qui occisus est, inimicus?’ (Cic.
Rosc. 86) singula
haec quia non sufficiunt, idcirco congregata ponuntur.
8)
ab antecedentibus, Cicero: ‘C um ille non dubitaverit
aperire
quid cogitaret, vos potestis dubitare, quid fecerit?’
(Cic. Mil .45) praecessit enim praedictio, ubi est
argumentum; secutum est
factum, unde est quaestio.
9) a consequentibus, vero conversim, ut quaestio in
antecedentibus sit, argumentum in sequentibus, ut, si hoc
secutum est, illud praecesserit, ut: ‘S i peperit, cum
viro
concubuit ’ (Cic. inv. 1, 73). exemplum de
Verrinis: ‘S i finemedicto praetoris afferunt Kalendae
Ianuariae, cur non initium
quoque nascitur a kalendis Ianuariis?’ (Cic.
Verr . 2, 1, 109).
10)
a repugnantibus, cum ostenditur duo sibi cohaerere non
posse,verbi causa, ut et parasitus quis sit et ridiculus non sit,
quae per
negationem simul esse non posse praedicantur hoc modo:
‘N on
et parasitus est gnatho et ridiculus non est’ . Eius loci
exemplum
est in re magis ipsa quam forma verborum: ‘I s igitur
non modo
a te periculo liberatus, sed etiam honore amplissimo ornatus
arguitur domi suae te interficere
voluisse’ (Cic. Deiot . 15).
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
15/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
15
11) a causis, quorum locus late patet et multa
disputatione
tractatur; sed nunc formam eius satis fuerit demonstrare sub
hoc
exemplo: ‘S ed cum ob tua decreta, ob iudicia, ob
imperiadabantur, non est ita quaerendum, cuius manu
numerarentur,
sed cuius iniuria cogerentur’ (Cic. Verr . 2, 2, 26).
Sic et
Vergilius: ‘M ene fugis?’ (Verg. Aen. 4,
314).
12)
ab effectis, fit argumentum, cum in causa dubitatio est, ut
fatum probetur ex eo, quod homines etiam inviti servabantur
in
vita. fatum enim est causa vel vitae vel mortis; illa vero
effecta
sunt fati, vivere posse vel mori. Cicero hinc probat Auli
Hirtii
vitam populo caram esse, quod ei populus plaudit (Cic. Phil.
36-
37). hoc est Vergilii: ‘Degeneres animos timor arguit’
(Verg.
Aen. 4, 13), nam timor est causa, ut degener sit animus,
quod
timoris effectum est.
13)
a comparatione
a) a comparatione maiorum: ‘Quis dubitet a Siculis
petisse pecuniam Verrem, cum a Marco Octavio
Ligure postularit?’ (Cic. Verr . 2, 2, 119),
Vergilius: ‘Tu potes
unanimos armare in proelia fratres’ (Verg. Aen.
7, 335).
b) a minorum comparatione, ut: ‘ Publius Scipio
pontifex
maximus Tiberium Gracchum mediocriter labefactantem
statum rei publicae privatus interfecit’ ; deinde
iungit
quaestionem, ubi maius est quiddam: ‘ Catilinam orbemterrae
caede atque incendiis vastare cupientem nos
consules perferemus?’ (Cic. Cat . 1, 3) ex hoc
Terentius
loco illud: ‘H ic parvae consuetudinis causa huius
mortem tam fert familiariter ’(Ter. Andr .
111).c)
a parium comparatione, ut Cicero: ‘E t si non
minus
iucundi atque illustres sunt ii dies, quibus conservamur,
quam illi, quibus nascimur’ (Cic. Cat . 3, 2).
et in
Pisonem, nihil interesse ‘ utrum ipse consul improbis
contionibus, perniciosis legibus rem publicam vexet, an
alios vexare patiatur’ (Cic. Pis. 10).
Illa, quae non excogitantur ab oratore, sed a causa aut a
reis
suggeruntur: (§ 498-501)
1) in scriptura, ut tabularum, cum ad dubiae rei
probationem vel
chirographum vel testamentum vel transactionis tabulaerecitantur
ceteraque huius modi, quae ita nota sunt, ut exempla
de oratione non quaerant;2)
in auctoritate, ut testium, ut Africanum dixisse iure caesum
esse Tiberium Gracchum, aut cum testimonium, quo veritas
nudetur, affertur, ut Gnaeum Pompeium de misso frumento
celeriter testem nobis inducit ; auctoritas igitur aut
iudicantis aut
testis est. Huic parti adiunguntur oracula ceteraque id
genus;
3)
in necessitate, ut tormentorum, quae dat fidem ex tormentis
aut
somno aut furore aut vinolentia, quae
vocem alicuius rei
extorquet invitis.
- Quae omnia, cum addas coniecturam in
causa, persona, facto, id estipso testimonio vel
confessione vel scripto, capiunt fidem vel amittunt.
Ea, quae conciliant aut permovent auditores. Conciliantur
igitur
animi dignitate personae (§ 502-505):
1) auditoris: ut ‘Qualem te antea populo Romano
praebuisti, cum
huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te nobis et
populo
Romano hoc tempore impertias’ (Cic. Rosc.
11);
2) rei: ut pro Deiotaro: ‘Quem ornare antea cuncto cum
senatu
solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam
meritis’
(Cic. Deiot . 2);
3) ipsius oratoris: cum de se non superbe, sed
moderate loquitur,
quale illud est: ‘C um quaestor in Sicilia fuissem,
iudices, itaque
ex ea provincia decessissem, ut Siculis omnibus
iucundamdiuturnamque memoriam quaesturae nominisque mei
relinquerem, factumst ut cum summum in veteribus patronis
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
16/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
16
multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum arbitrarentur’ (Cic. div. in Cael .
2);
4) adversarii, dum illius iniquitate aut arrogantia
demonstrata
nostra modestia commendatur.
Commoventur igitur auditores:1)
miseratione: a cum calamitates alicuius magno dolore
tractamus, cum iniquitatem temporis vel periculi
magnitudinem
memoramus, ut in septima Verrinarum: ‘P atres hi, quos
videtis,
iudices, iacebant in limine primo, matresque miserae
pernoctabant ante ostium carceris, ab extremo
conspectu
liberum exclusae, quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum
suorum postremum spiritum ore excipere
liceret’ (Cic. Verr . 2,
5, 118);
2) odio: cum adversarii factum vel viris bonis vel
iudicibus
ostenditur exsecrandum, ut cum iudicum corruptio docetur aVerre
iactari. Item: ‘cum in avaritia, scelere, periurio vos sui
similes esse arbitratur’ (Cic. Verr . 1,
1, 42);
3) invidia: quae quodam livore inficit auditores, ut est:
‘Quod ad
tuam ipsius amicitiam ceterorumque hominum magnorum atque
nobilium faciliorem aditum istius habet nequitia et audacia
quam cuiusquam nostrum virtus et integrita’ (Cic. Verr . 2,
3, 7)
item: ‘I stum rebus omnibus undique ereptis impune
eludentem
circumfluere et abundare’ (Cic. Verr . 2, 3, 9). Potest
quidem et
illa res auditorum mentes incendere, ut si alicuius
exaggerestyrannicum spiritum aut potentiam non ferendam;
4)
metu: excitaris vel propriis vel communibus periculis:
propriis,ut: ‘H oc est iudicium, in quo vos de reo, populus
Romanus devobis iudicabit’ (Cic. Verr. 1, 1, 47);
communibus autem, ut est:
‘V ideor mihi videre hanc urbem, lucem orbis terrarum,
arcem
omnium gentium, subito uno incendio
concidentem’ (Cic. Cat . 4,
11);
5) spe: quoque animi perturbantur, cum beneficia aut
obsequia
promittuntur, ut cum fidem Milonis Pompeio pollicetur,
et
‘ Caelii in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis
vestrishabebitis’ (cfr. Cic. Cael . 80);
6)
ira: etiam vehementer animos turbat, ut cum exaggerat
Tullius
et exclamat in curia sedere socios Catilinae: ‘O dii
immortales!
Ubinam gentium sumus? Quam rem publicam habemus? In qua
urbe vivimus? Hic, hic sunt nostro in numero, patres
conscripti’
(Cic. Cat . 1, 9);
7)
ceterisque similibus affectibus qui cum ad
persuadendum
plurimum valeant, extra causam tamen sunt, nec apparere
in
oratore manifestius debent, ne insidiis iudicem capere, non
ratione ducere videatur.
DE DISPOSITIONE (§ 506-507)
Huius rei duplex est ratio:
1) naturalis, cum post principium narratio,
partitio, propositio,
argumentatio, conclusio epilogusque consequitur
2) artificio oratoris, cum per membra orationis, quae
dicenda
sunt, digerimus et hoc ex causae utilitate, non ex temporis
serie
coaptamus, ut pro Milone (Cic. Mil .) factum, cum
quaestiones
quasdam ante narrationem, ut praeiudicia refutaret,
induxit,
quod non ex ordine naturae, sed ex causae utilitate mutavit.
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
17/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
17
DE ELOCVTIONE (§ 508-537)
Cuius Cicero duo quasi fundamenta, duo dicit esse fastigia (§
508-512):
- fundamenta Latine loqui planeque dicere, quorum
unum Grammatice
loquente didicistis, cum eius vobis insinuata subtilitas.
- fastigia vero sunt ornate copioseque dicere, quod
non ingenii, sed
laboris est maximi, exercitationis etiam diuturnae, qua non
solum
uberior, sed illustrior quoque facultas acquiritur.
DE FI GVRIS RHETORICIS
Huius rei duplex ratio est (§ 509-513):
1) una, qua in singulis verbis lumen appareat:
a) proprium; propria sunt vetusta praecipue; nam cum
et
proceres vel nescirent haec dicendi ornamenta vel
appetere
non auderent, propriis utebantur. Sed quia verborumveterum iam
exolevit usus, non sunt audacius usurpanda illa,
quae cum aetate mutata sunt;
b) translatum mutuatumque, cum res aut sua non
invenit
verba aut cum volumus splendidius aliquid explicari.
- Huic diligentiae subiungitur translatorum cura
verborum (N.B. id est metaphora), cum res aut sua
non
invenit verba aut cum volumus splendidius aliquid
explicari. Ergo aut inopiae aut decoris causatransferuntur:
a.
inopiae , cum dicimus gemmare vitem et
luxuriare segetes, laetasque perhibemus; desunt enim propria
etcommodantur ascita,
b.
decoris vero, ut bellum subito exarsit , cum
potuerit dici
exstitit ,
- allegoria quam poetae praecipue nexuerunt, et
Cicero
cum dicit: ‘C um senatum a gubernaculis deiecisses,
populum Romanum e navi exturbasses, ipse archipiratacum
grege praedonum impurissimo plenissimis velis
navigares’ ; et in Pisonem: ‘U t qui in maximis
tempestatibus ac fluctibus rei publicae navem
gubernassem salvamque in portu collocassem, frontis
tuaenubeculam et collegae tui contaminatum spiritum
pertimescerem?’. Usurpatis ergo haec simul
pluribus
verbis elocutus est, quae suis fortasse angustius aut
humilius diceret,
- synecdoche: item translata quodammodo sunt, quae aut
ex parte totum aut ex toto partem aut ex uno plures
monstrant aut ex pluribus singula; sive ex parte totum ,
ut
in puppim (i.e. in navem) ferit ,
- N. B. metonymia sive denominatio, quae est nominis
pro nomine positio,a. rei inventae ab
inventore: ut ‘ Cererem corruptam
undis’ (Verg. Aen. 1, 177;
i.e. frumentum corruptum
undis);
b. ex eo quod continet id quod continetur: bene
moratae urbes, poculum epotum;
c. a possessore quod possidetur: ut hominem
devorari, cuius patrimonium consumatur, et carminaVergili
Vergilium;
d. id quod efficit ex eo quod efficitur: ‘pallida
mors’
(Hor. Od . 1, 4, 13; = μεταλ ήψις sive
transumptio).- N.B. antonomasia est pronominatio, quae
aliquid pro
nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per
epitheton, quod detracto eo cui adponitur valet pro nomine
Tydides, Pelides (i.e. Achilleus, filius Thetidis et
Pelei), et
ex iis quae in quoque sunt praecipua: divum pater atque
hominum rex (i.e. Iuppiter).
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
18/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
18
- N.B. catachresis est abusio, quae non habentibus
nomen
suum accommodat quod in proximo est. Mille sunt haec:
acetabula (: vas in quo acetum ponitur) quidquid habent
et
pyxides (: vasculum e buxo excavatum; buxus =
πύξις)cuiuscumque materiae sunt et parricida (<
patrem
caedere) matris quoque aut fratris interfector (Quint.
inst .
Orat. 8.6.34-36).
2) altera, ut dignitas eloquendi copulationis ipsius
decore
servetur.
a) figurae sententiarum,
b) figurae elocutionis.
Figurae sententiarum (§ 523-525)
- εἰρωνεία est simulatio, frequens apud Ciceronem ac
nobilisfigura, in qua aliud verbis significamus, aliud re ipsa
sentimus,
ut est principium pro Ligario: ‘Novum crimen, Gai
Caesar...’(Cic. Lig . 1, 1).
- παράλειψις est praeteritio, cum quasi
praetermittentes quaedamnihilominus dicimus. N.B. ‘ Nam
illa nimis antiqua praetero,
quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium, novis rebus studentem,
manu sua occidit...’ (Cic. Cat . 1, 2, 3).
- ἀποστροφή est in aliquem districta conversio, hoc
est cum inaliquem sic convertimus actionem, ut ex ea iudices
doceamus.
N.B. etiam exclamatio, in qua convertimur:
a. in adversarios: ‘ Quid enim tuus ille, Tubero, in
acie
Pharsalica?’ (Cic. Lig .
9), b.
ad invocationem: ‘V os enim iam ego, Albani tumuli
atque luci’ (Cic. Mil . 85),
c. ad invidiosam inplorationem: ‘O leges Porciae
legesque Semproniae!’ (Quint. inst . 9, 2, 38-39),
‘O
tempora, o mores!’ (Cic. Cat . 1, 1, 2).
- διαπόρησις est addubitatio, qua figura utimur, cum
velutidubitantes ab ipsis iudicibus inchoamenti consilium
postulamus,
ut est pro Cluentio: ‘Equidem quo me vertam, iudices,
nescio’
(Cic. Cluent. 4), et pro Cornelio: ‘P ugnem contra
nobilissimorum hominum studia? Consilia rationesque eorum
aperiam?’ (Cic. or. deperd. 8, fr. 1) et cetera.
- ἐρώτημα est interrogatio, qua figura utimur, cum
interrogandoaliquid acervamus et exaggeramus eius invidiam;
N.B. ‘ Cumigitur haec omnia faceres, diceres,
administrares, utrum animos
sociorum ab re publica removebas et abalienabas, an non?
Etutrum aliquem exornarei oportuit, qui istaec prohiberet ac
fieri
non sineret, an non?’ ( Ad Her. 4, 15, 22)
- πύσμα est quaesitum, quae figura a superiore eo
differt, quodinterrogato una voce tantum responderi potest,
quaesito autem
nisi pluribus responderi non potest, ut cum dicimus: ‘Qua
igitur
ratione bellum geremus?Quae auxilia nobis parata erunt? Quis
erit, qui subvenire velit, cum tam acerbe socios
tractaverimus?’.
- διατύπωσις est descriptio vel deformatio, cum
rebus personisque subiectis et formas ipsas et habitus
exprimimus, ut
Tullius pro Milone: ‘S i haec, quae nunc gesta audistis,
facta
videretis’ (Cic. Mil . 20, 54), et deformat
Milonem in raedasedentem paenulatum cum uxore, item Clodium cum
equo et
delectis villa egredientem, et cetera.
- ἀ ντεισαγωγή contraria inductio; haec figura
est, cum aliquiddifficile et contrarium esse confitemur, sed contra
alia non
minus firma conferimus, ut Cicero de rege Ptolomaeo:
‘Difficilis
ratio belli gerundi, at plena fidei, plena pietatis’
(Cic. or.deperd. fr. 10) et cetera.
- διασυρμός est elevatio vel irrisio; in hac figura
ludentes quaedicuntur ab adversariis dissolvimus, qualis est in
Mureniana
totus ille in Sulpicium locus de iure civili. N.B.
‘ Et quoniam
mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari
tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio
quid
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
19/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
19
quod tanto opere didicisti praeclarum aliquid esse
arbitrere.
Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis,
iustitiae, fidei,
ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper
dignissimumiudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam
operam
perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista
disciplina
munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis
populi Romani studia concilient, et admirabilem dignitatem
et pergratam utilitatem debent habere’ (Cic. Mur .
10, 23).
- μετάστασις est transmotio quaedam, hoc est, cum rem
a nobisalio transmovemus, sed non ita, ut ibi totam causam
constituamus; alioquin status incipit esse, non figura.
N.B. ‘ et
cum vidisset eum ait: “Tune es ille qui conturba s Israhel?
Etille ait: “Non turbavi Israhel sed tu et domus patris tui qui
dereliquistis mandata Domini et secuti estis Baalim”
’ (III Reg.
17-18).
- N.B. hyperbole est superlatio, ut:
‘ Luce sunt clariora nobis tua
consilia omnia’ (Cic. Cat . 1, 3, 7; sed re vera non tam
claranobis sunt, Cicero consulto modum excessit);
- N.B. litotes est extenutatio, diminutio, ut:
‘N on sine aliqua spe
et cogitatione venerunt’ (Cic. Deiot . 8; i.e.
profecto cum aliqua
spe et cogitatione venerunt!);
- N.B. oxymoron est acutifatuum, ut ‘Cum tacent,
clamant!’
(Cic. Cat . 1, 8, 21; tacere ↔ clamare);
- N.B. paradoxon est paradoxum vel inopinatum, ut
‘ P.
Scipionem, Marce fili, eum, qui primus Africanus appellatus
est,
dicere solitum scripsit Cato, qui fuit eius fere aequalis,
numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus, nec
minus solum, quam cum solus esset‘ (Cic. off. 3, 1).
Elocutionis genera (§ 526-529):
1) Est igitur familiaris omni narrationis generi, quam
Graeci
εἰρομέ νην λ έξιν appellant, quae ita
conectitur, ut superioremelocutionem semper proxima equatur. Ea et
historiae convenit et
narrationi, quae non conversum neque circumscriptum
eloquendi genus desiderat, sed fusum atque continuum, ut
illa
sunt in Miloniana: ‘Occidi, occidi non Spurium Maelium, qui
annona levanda iacturi sque’ (Quint. inst .
5, 11, 12) et cetera.
2)
Est alia, quae ex ambitu constat, quam περίοδον
Graeciappellant, quae sententiam quadam circumscriptione
definit
atque determinat, quale est in Caeciniana: ‘S i quantum in
agrolocisque desertis audacia potest, tantum in foro
iudiciisque
impudentia valeret, non minus nunc Aulus Caecina cederet
Sexti
Aebutii impudentiae, quam tum in vi faciunda cessit
audaciae’
(Cic. Caec. 1, 1). Qui ambitus constat ex
a) membris, quae κῶλα Graeci dicunt: membrum
est parsorationis ex pluribus verbis absolute aliquid
significans,hoc modo: ‘ Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro
fortissimoviro dicere incipientem
timere’ (Cic. Mil . 1, 1);
b) caesis , quae
κ ό μματα appellant. caesum autem est
pars
orationis ex duobus aut pluribus verbis dum
quicquam absolute significans. quamquam caesam
dicamus orationem, cum singula verba quodvis
significantia proferuntur, ut est: ‘Quis est Lollius? Qui
sine
ferro ne nunc quidem tecum est. Quis est iste Sergius?
Armiger Catilinae, stipator tui corporis, concitator
tabernariorum, percussor, lapidator curiae, foridepopulator,
obsessor curiae’ (Cic. de domo s. 13, 7) et in
Verrinis: ‘C omites illi delecti manus erant tuae;
accensi,
medici, aruspices, scribae manus erant tuae’ (Cic.
Verr . 2,2, 27).
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
20/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
20
Periodos constat ex duobus membris et ex tribus et
ex quattuor
interdum, quamvis ex uno membro putent nonnulli posse
compleri,
quam μονό κωλον περί οδον
appellant, cum sit colon potius. Optima
igitur oratio fiet, si nunc ex ambitu periodico, nunc ex illa
continuatione
perpetuae elocutionis aptetur, nonnumquam caesis
interrupta fuerit,
aliquando cola consociet.
Figurae elocutionis (§ 530-537)
Differt autem figura elocutionis a figura sententiae hoc, quod
sententiae
figura immutato verborum ordine manet nihilominus, elocutionis
autem
immutato verborum ordine manere non poterit, quamvis
plerumque
fieri potest, ut sententiae figura coniungatur cum elocutionis
figura.
- ἀ ντίθετον, id est oppositum ex contrariis
(N.B. vel compositumex contrariis), cum verba pugnantia inter
se paribus vocibus
colliduntur, vel paria paribus opponuntur, ut est Ciceronis:
‘Domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at
egebas’
(Cic. Scaur . 45m.1), aut si dicas: ‘I n pace ad
vexandos civesacerrimus, in bello ad depugnandos hostes
inertissimus’ (Cic.
fr. or. 15);
- ἰσόκωλον exaequatum membris, quod fit non
pugnantibus interse verbis, sed paribus exaequatis, ut si dicas:
‘C lassem
speciosissimam et robustissimam instruxit; exercitum
pulcherrimum et fortissimum legit; sociorum maximam et
fidelissimam manum comparavit’ ;
- πάρισον prope aequatum; haec figura differt a
superiore, quodibi omnia membrorum verba paria sunt numero, hic uno
vel
altero addito in quovis loco cetera pariter excurrunt;
N.B. parallelismus (verborum, phrasium, sententiarum);
‘T antam in
nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis
auctoritatem,
tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus
bonisconsensionem...’ (Cic. Cat . 1, 12, 32);
- ὁμοιόπτωτον simile casibus; nam ex eo nomen
accepit, quodcola omnia in eosdem casus cadunt, ut est: ‘H uic
socios vestros
criminanti et ad bellum vos cohortanti et omnibus modis ut
in
tumultu essetis molienti’ ;
- ὁμοιοτέλευτον simili modo determinatum: differt a
superiore,quod illud et casu et sono simili postrema verba
determinat, hoc
vero soni tantum similitudine sub quacumque verbi
enuntiatione
componitur. N.B. ‘Quid... egeris, ubi fueris, quos
convocaveris,
quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris?’
(Cic.
Cat . 1, 1, 1).
- παρονομασία levis immutatio verbi ac nominis
(N.B. veladnominatio), id est, cum syllaba aut littera mutata
diversa
significat, ut si dicas: ‘Praetor iste vel potius praedo’ ;
N. B. Aliter quoque voces aut eaedem diversa in
significatione
ponuntur aut productione tantum vel correptione mutatae:
quod
etiam in iocis frigidum equidem tradi inter praecepta miror,
eorumque exempla vitandi potius quam imitandi gratia pono:
amārī iucundum est, si curetur ne quid insit amārī ,
avium
dulcedo ad āvium ducit , et apud Ovidium ludentem:
‘C ur egonon dicam, Furia, te furiam?’ (Quint.
inst . 9, 3, 69-70; Ov.
epigr . fr. 4)
- πλοκή, id est copulatio (N.B. vel
refractio, ἀ ντανάκλασις) , inqua idem verbum aut
nomen continuo positum diversa
significat, ut est: ‘S ed tamen ad illam diem Memmius
erat
Memmius’ (Cic. or. inc. fr. 16);
- παλιλλογία iteratio; haec figura repetito verbo aut
nomine nondiversa vult intellegi, sed vehementius repetita
significat, ut est:
‘ N os, nos, dico aperte, consules desumus’ (Cic.
Cat . 1, 2, 3);
- ἐπανάληψις repetitio (N.B. vel resumptio);
haec figura asuperiore distat, quod illa eadem parte orationis
repetita
coniungitur aut uno alterove verbo interposito, at haec non
una parte orationis, sed prout libuerit sociatis verbis, ut
est: ‘N on
potest, iam non potest haec libera civitas
esse’ ;
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
21/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
21
- ἀ ναδίπλωσις, est reduplicatio, optima, cum ea,
quae in prioremembro postrema ponuntur, in posteriore prima
repetuntur, ut
est illud Terentii:
‘negat hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam?’ (Ter. Phorm. 353)
-
προσαπόδοσις redditio orationis, id est, cum nomen
in postrema parte membri (aut eadem quaecumque pars
orationis)redditur, ex quo idem membrum coepit, ut si dicas:
Tibi
calamitates imputare debet res publica, tibi’ ;
- ἐπαναφορά relatio (N.B. = ἀ ναφορά,
repetitio), quotiens persingula membra eadem pars orationis
repetitur, hoc modo:
‘ Verres calumniatores apponebat, Verres de causa
cognoscebat,
Verres pronuntiabat’ (Cic. Verr . ?);
- ἀ ντιστροφή conversio; haec figura hoc differt
a superiore, quodillic ab eadem parte orationis saepius incipitur,
hic in eadem
terminatur, ut est pro Fonteio: ‘F rumenti maximus numerus
e
Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites
numero
plurimi e Gallia’ (Cic. Font. fr. 8);
N.B. = ἐπιφορά;
- συμπλοκή complexio; nam et incipit saepius ab una
parteorationis et totiens in unam atque eandem desinit, ut est:
‘Quislegem tulit? Rullus. quis tribus sortitus est? Rullus.
Quis
decemviros, quos voluit, creavit? Idem Rullus’ ; N.B.
ἐπἀ ναφορά + ἐπιφορά;
- πολ ύπτωτον ex pluribus casibus: cum saepius
initium ab eadem parte orationis fiat, illa ipsa pars
declinationibus aut numeris
immutatur per casus, ut est: ‘ Senatus iussit, senatui
placuit,
senatum certum est praecepisse, a senatu delectus
est’ ;
- συνωνυμία est communio nominis (N.B. vel
interpretatio),quotiens uno verbo non satis dignitatem rei aut
magnitudinem
demonstramus, ideoque ad eandem significationem plura
conferimus; N.B. genus
epimones – commorationis in re:
‘N onlocus ullus asper aut arduus erat’ (Sall. Cat .
7);
- ταυτολογία est eadem pluribus verbis significatio;
hoc differt asuperiore, quod ibi singulis verbis eadem res, in hac
pluribus
significatur; N.B. hoc loco genus epimones sive
commorationis
in re; ‘ Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia
nostra?
quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem
sese
effrenata iactabit audacia?’ (Cic. Cat. 1, 1, 1)
- κλ ῖ μαξ est ascensus (N.B.
vel gradatio), ut est Ciceronis proMilone: ‘N eque vero se
populo solum, sed etiam senatuicommisit, neque senatui modo, sed
etiam publicis praesidiis et
armis, neque his tantum, verum etiam eius potestati, cui
senatustotam rem publicam commiserat’ (Cic. Mil .
61);
- ἀσύ νδετον est (dis)solutum, cum ademptis
coniunctionibus,quibus verba aut nomina conectuntur, singillatim
unumquodque
enuntiamus, ut est: ‘E xspecto vim edicti,
severitatem praetoris;
faveo aratori; cupio octupli damnari Apronium’ (Cic.
Verr . 2, 3,
28);
- διεζευγμέ νον disiunctum appellamus, cum
diversisredditionibus verborum cola disiungimus, sive duo sive
plura,
hoc modo: ‘ Capuam colonis deductis occupabunt; Atellam
praesidio communient; Nuceriam, Cumas multitudine
suorum
obtinebunt; cetera oppida praesidiis
devincient’ (Cic. Leg. Agr.
1, fr.2);
- ἀ ντεζευγμέ νον iniunctum: haec figura a
superiore differt, quodibi singulis membris singula diversa
redduntur, hic plura in uno
coniungimus, ut est: ‘Quorum ordo ab humili, fortuna a
sordida, natura a turpi ratione abhorret’ (Cic. fr. or.
17, 1). Hoc
enim postremum ‘abhorret’, praedicta
coniunxit; - πλεονασμός est plus necessario, cum
verba quaedam adicimus
non enuntiandae rei necessaria, sed magnitudini cumulandae,
ut
si dicas: ‘Cato ille’ (Cic. de rep. 3, 40): cum suffecerit
nomen
dixisse, ad amplitudinem adicimus ille;
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
22/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
22
- ἔλλειψις est detractio, contraria superiori
figura, cum verboaliquo minus dicto rem sentiendam potius
praeterimus, ipsa
celeritate gratissimi;
- N.B. hen dia dyoin: ‘Quoad a Gnaeo Pompeio ad eum
legati
litteraeque venerunt’ (Cic. Deiot . 11; i.e. legati
cum litteris);
-
N.B. zeugma sive adnexio, iunctio: ‘Pacem an bellum
gerens’(Sall. Iug. 46; sine zeugma: pacem agens an bellum
gerens);
- N.B. enallage: ‘H esterna felicitate pugnae
ferox’ (Liv. 2, 51, 7;
sine enallage: felicitate hesternae pugnae);
- N.B. prolepsis sive anticipatio, praesumptio:
‘C entum quisque
parabat inicere anguipedum captivo bracchia
caelo’ (Ov. Met.
1, 183; i.e. ut caperent caelum, nondum erat captum);
- N.B. brachylogia: ‘N ostri Graece fere nesciunt nec
Graeci
Latine’ (Cic. Tusc. 5, 116; sine brachylogia: nostri
Graece fere
nesciunt nec Graeci Latine sciunt – ex primo
membro plane
intellegitur quid subaudiuendum sit);
- N.B. aposiopesis sive reticentia:
‘ Quos ego.. – sed motos
praestat componere fluctus!’ (Verg. Aen.
1, 135), ‘ Cominius...autem – tametsi
ignoscite mihi iudices’ (Cic. or. dep. 7, fr. 47);
- N.B. hysteron proteron sive praeposteratio: ‘Quod iste
certe
statuerat ac deliberaverat non adesse’ (Cic. Verr .
II, 1, 1; i.e.
deliberaverat ac statuerat);
- N.B. chiasmus: ‘Domum aliu s, alius agros cupere’
(Sall. Cat .
11, 4; i.e. sine chiasmo: alius domum, alius agros cupere).
- N. B. figura etymologica: ‘dum tale facinus
faceret’ (Sall. Iug.
7,6); ‘ruri rurant homines’ (Plaut. Capt.
84). Hae sunt elocutionis figurae, quas quidem non oportet
velut
studiose copulatas in unius conceptionis sententiam
conglobari.
N.B. Ad elocutionem etiam figurae genera pertinent: grave,
medium vel mediocre, extenuatum sive exile, vide p.
61-63.
DE NVMERIS ORATORI IS APVD CICERONEM
VSITATISSIMIS(Mart. Cap. § 519-522, hoc loco Martiani
enarratione omissa, quaesequuntur, Mauri Augusti Elementis
doctrinae rhetoricae sumpsi)
Duae sunt igitur res quae permulceant aures, sonus et
numerus.
Omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris
collocavit(Cic. or. 163, 173).
- INITIA
creticus Quod
precā(tus) (Cic. Red. Pop. 1, 1)
anapaestus
Animad(vertī iūdicēs) (Cic. Cluent .
1, 1)
dactylus Prīncipiō
generī animantium (Cic. off . 1, 4, 11)
paean Credo ego
(Cic. S. Rosc. 1, 1 ??, exempl. dubium)
spondeus
Tantum prōfē(cī) (Cic. Cat . 1, 11, 27)
molossus
Sed cūr tam (diū) (Cic. Cat . 2, 8, 1)
iambus Nihilne tē (Cic.
Cat . 1, 1, 1)
- CLAUSULAE
ditrochaeus
‘Fontibus eōrum iūdiciō arbitriōque nostrō,quantum quoque
modō vidēbitur, hauriēmus’ (Cic. off. 1, 2, 6)
creticus
‘Nihil agis , nihil molīris, nihil cōgitās, quod ego
nōn modo audiam, sed etiam videam plānēque sentiam’ (Cic.
Cat . 1, 3, 8)paean primus sive procatarcticus
‘ Mihi servō
importūnus ac ferreus, quī nōn dolōre et crūciātū nocentis
suumdolōrem crūciātumque lēnierit’ (Cic Cat. 4, 6, 12; vim
additexclamationi)
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
23/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
23
paean quartus sive catalecticus
‘Quae mē igitur rēs praeter cēterōs impulit
ut causam Sextī Rosciī reciperem?’ (Cic.S.
Rosc. 1, 2; vim addit interrogationi).
dochmius
‘ suspīciōnēs perhorrēscimus’
(Cic Mil . 25, 67)
iambus ‘quid mihi placeat vidēs’
(Cic. off. 2, 16, 57)
tribrachus ‘Quod Amerīnīs ūsque eō
vīsum e st indignum, uturbe tōtā flētus gemitusque fieret’
(Cic. S. Rosc. 9, 24)
dactylus ‘ Haec
tōt a et alia plūra nōnne inūtile est
vitiōrum subīre nōmina?’ (Cic. off . 3, 13, 57)
- PEDUM COMMISSURAE
dichoreus
‘māchināris’ (Cic. Cat . 1, 1, 2)
creticus spondeus
‘vultūsque
mōvērunt’ (Cic. Cat . 1,1, 1)
dicreticus
‘cōnsulēs
perferēmus’ (Cic. Cat . 1, 2, 3)paean
procatarcticus spondeus
‘esse
videātur’
(Cic. Cat. 1, 10, 27) , ‘iūra tenuēunt’ (ibidem
11, 28)
dispondeus
‘ sēiungātur’ (Cic. Cat .1, 9, 22)
creticus dischoreus
‘reī gerendae
querēmur’ (Cic. Phil . 6, 9)
creticus dischoreus
‘ pūblicam
conclāmāstis’(Cic. Phil . 6, 2)
spondeus creticus
‘posteritāt em impendeat’ (Cic.
Cat . 1, 22) paean catalecticus spondeus
‘ cōn silia nōn
sentīs’ (Cic. Cat . 1, 1, 1)
paean catalecticus creticus
‘ scelere
nōn possumus’ (Cic. Phil 6, 8)
N. B. Cavendum est! (Cic. or . 229, 231): ‘ Sed magnam
exercitationem
res flagitat, ne quid eorum qui genus hoc secuti non tenuerunt
simile
faciamus: ne aut verba traiciamus aperte
(N.B. traiectio = hyperbaton) ,quo melius aut cadat aut
volvatur oratio… Quae vitia qui fugerit, ut
neque verbum ita traiciat, ut id de industria factum
intellegatur, neque
inferciens verba quasi rimas expleat nec minutos numeros
sequens
concidat delumbetque sententias nec sine ulla commutatione in
eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia
vitaverit.’
DE VITII S IN ELOCVTIONE VITANDIS (§
514-518)
Maxime vitanda sunt haec (N.B. cacophonia):
1) hiulca, cum in ea parte, quam diximus, similes vocales
ac
similiter longae collisam hiantemque structuram faciant, ut
si
quis dicat suscepisse se liberos secundo omine, et ut
Tullius pro
Milone ait ‘auctoritate publica armare’ (Cic.
Mil . 3); quod
quidem artem dissimulans plerumque appetit voluntate.
2)
aspera quae inter paene ultimum ultimumque verborum
maxime vitandae, cuius exemplum est, si dicas:
‘ phalerasablatas gratis’ , aut si iuret auriga
‘ per lora, per fla gella, per frena’ .
3) iotacismus, ut si dicas: ‘Iunio Iuno Iovis iure
irascitur’ .
4) mytacismus, cum verborum coniunctio m litterae
assiduitate
colliditur, ut si dicas: ‘M ammam ipsam amo quasi meam
animam’ .
5) labdacismus, ubi l plurimum dissonat, ut si
dicas: ‘S ol et luna
luce lucent alba leni lactea’.
6)
homoeoprophoron (N.B. sive alliteratio), cum dicitur: ‘O
Tite
tute Tati tibi tanta tyranne tulisti’ (Enn. Ann.
1, 104).
7) dysprophoron, ut si quis dicat: ‘ Persuasitrices
praestigiatricesatque inductrices striges’.
8) polysigma, ubi s littera crebrius geminatur, ut
‘ Sosia in solario
soleas sarciebat suas’.
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
24/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
24
9) cuiuslibet litterae assiduitas in odium repetita, ut:
‘ sale saxa
sonabant ' et 'casus Cassandra canebat’ .
Vitanda etiam
1) cacemphaton vel interpositione vel commutatione
verborum.
inhonesta enim exempla sunt, ut: ‘Arrige aures, Pamphile’
(Ter.?), ut est: ‘Atque ereptae virginis ira’ (Virg. Aen. 2, 413);
in his
enim sordescit oratio. N.B. Quintilianus affert exemplum
intercapedinis; quae vox in nominativo casu verbo
pedandi in
prima persona similis esse potest (Quint. inst . 8,
3, 44-47). Sunt
etiam alia huius vitii exempla, ea quidem parum pudica;
2)
freni, qui fiunt ex asperrimis litteris in unum concurrentibus,
ut
est Terentii in Hecyra:
‘Per pol quam paucos reperias meret ricibus
fidelis evenire amatores, Syra’ (Ter. Hec.
58);
3) ab isdem litteris incipientia, ut est: ‘N on fuit
illud iudicium
iudicii simile, iudices’ (Quint. inst . 8, 3,
51);4) in easdem desinentia, ut: ‘ fortissimorum,
proximorum
fidelissimorumque sociorum’ (Cic. Div. in
Cael. 12);
5) breves syllabas continuare quamplures, ut est illud
Sereni:
‘Perit, abit avipedis animula leporis’ (Sept. Ser. fr. 17);
N. B. etiam, cum primum verbum in eandem syllabam desinit,
a qua
insequens incipit: ‘Dorica castra’ (Verg. Aen. 2, 27; 6,
87) ,‘tota tamen’ (ibidem 5, 186)
De numeris vitandis
Vitandum similiter, ne in notissimos versus et maxime
heroicosstructura fundatur iambicosve versus, quamvis eos Cicero
non evitet,
cum dicit:
/ / /
/ /
/ / ‘senātus haec
intellegit, cōnsul videt’ (Cic. Cat. 1, 1, 2),
et heroici versus finem vel initium non declinet, cum
dicit
/ /
// /
/
‘ ō miserum, cui peccāre licēbat’ (Cic. fr., cf. Cat .
nōn fateātur 1, 11,
28),
et in Academicis: ‘latent ista omnia, Varro, magnīs obscūrāta
et
circumfūsa tenebrīs’ (cf. Cic. Luc.122),
et in Verrinis plenum versum una quidem syllaba mutilum fuderit,
cum
dicit
/ /
/ /
// /
/
‘C um loquerer, tantī flētūs gemitūsque fiēbant’ (Cic.
Verr . 2, 4, 110).
Nec finem vitavit elegi, sicut ait:
// /
/ / ‘ōderat ille bonōs’ (Cic.
?).
Incurrit etiam in hendecasyllabi phalaecii petulantiam, dum
dicit:
/ /
/ /
/ /
‘successit tibi Lūcius Metellus’ (Cic. Verr . 2,
3, 43).
Hic tamen vir et longo opere et ipsa sui maiestate defenditur.
Ceterum
heroicum in clausulis vitiosissimum reperitur.
N.B. In universum fugiendi sunt soloecismus et barbarismus:
‘Soloecismus plurimorum verborum inter se inconveniens,
sicut
barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta
legeconiuncta soloecismus est, ut si quis dicat inter
nobis pro inter nos, aut
date veniam sceleratorum pro sceleratis. Dictus
autem soloecismus a
Cilicibus, qui ex urbe Soloe, quae nunc Pompeiopolis
appellatur,
profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum
linguam vitiose
inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde
et
similiter loquentes soloecismos facere dicuntur’
(Isid. Etym. 1, 33)- Cf. lingua Latina qua Gregorius
Toronensis vel Fredegarus leudesque,
qui opus ipsius perrexerint, scripserint.
-
8/17/2019 Artis Rhetoricae Enchiridion
25/26
Academia Vivarii novi – ars Latine scribendi (G.
A. Čepelák) Artis rhetoricae enchiridion
25
N.B. Estne vitium an ornamentum?
In vitium converti potest omnis numerus oratorius vel
figura
rhetorica non apte, non proprie vel nimis saepe adhibita; quod
dici
potest de omnibus numeris, pleonasmo, catachresi,
tautologia, cet.
Altera ex parte etiam vitia, quae supra commemoravimus,
finequodam praestituto, optime possunt usurpari atque
orationemexornare, velut homoeroprophoron, cacophonia, numeri
poetici, cet.
Omnia igitur ornamenta in vitia, omnia denique vitia in
ornamenta
converti possunt.
Excursus: De usu figurarum, rhytmi, clausularum
media, quae dicitur, aetate
Figurae rhetoricae media aetate appellabantur:
1) ornatus facilis (quae olim schemata),
2) ornatus difficilis (quae olim tropi).
DE HOMOIOTELEUTIS
- Creberrime adhibebantur homoioteleuta a Cicerone in
sermonem
Latinum inducta, quae postea praesertim in carminibus
sermoneque
vulgari adeo invaluerunt ut non modo in soluta, sed etiam in
vincta
oratione adhiberentur. Cf.
Nōn amo tē, Sabidī, nec possum dīcere quār ē