Top Banner
QUAESTI0NE8 CR1TICAE DE HESIODI THEOGONIA. 147 QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA. (Continuatur.) Vs. 866. tTjxetat év ^dovi őq] ócp’ *H<paíaxoo rcaXájjwflotv. Versum eiiciunt: Paley, Flach, Bzach — defendunt: Welcker, Schoemann. Si cum versu 860 : oSpeoc év pVjooTflotv át$v*gc 7 raL 7 raXoéaar}<; et cum versibus 862— 864 : e t tj x e t o xaaoítepcx; T®XV1 Í1 ^7C> atCirjwv 67tó t’ eötprjtoi) xoc*voto 0-a X <p& e í <;, tjé aí57]po<;, sp xpatepwtató? éouv comparamus vs. 865— 866: oopeos év pTfjaaiQOL §a|iaCó|isvo? 7cupl XY]Xé(j) t Y j x s t a t év x^ovi Síig 6 <p ’ 'H cpa £a t o o waXá^TQotv duas diversas recensiones hoc loco consutas esse facile animadver- timus. Inepte enim repetitur vs. 865 oöpsos év p-rjaaigaiv, quod legi- mus etiam vs. 860; post #aX<p£eí<; vs. 864 supervacuum est iropt xtjXécj) vs. 865. Prseterea prorsus inusitatum est vs. 866 '/Oovi 5 £ tq , quod epithetou apud epicos semper ad setherem pertinet, nunquam ad terram. Quibus argumentis usus iám Hermann versus 865 et 866 alius esse recensionis pro versibus 863 et 864 affirmavit; deinde Paley viros doctos admonuit, té/viQ óic’ afcqwv vs. 863 cum verbis ó<p ’ 'Hcpaíotoo ;caXá|i,igoiv vs. 866 non apte con- venire, qua de causa versum 866 eiecit probante Flachio. Séd certius indicium est, cur hunc locum pro spurio putemus, vs. 862 xaoaítepoc ax;. Dindorí seribit, quod scrupulum inie- cit Goettlingio, quippe qui scivit particulam <*>< ; procliticum esse, si non ad substantivum xaooítepo<;, séd ad verbum djxetat vs. 866 pertineret. (Confer ipsius verba: Nolui xaooítepoc w? seribere, quod recte haberet, si praecederet t-^xetat, non sequeretur.) Séd versu 862 nil aliud nisi & < ; dici potuit. Scilicet in ultimo hexa- Digitized by
16

QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

Apr 19, 2020

Download

Documents

dariahiddleston
Welcome message from author
This document is posted to help you gain knowledge. Please leave a comment to let me know what you think about it! Share it to your friends and learn new things together.
Transcript
Page 1: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

QUAESTI0NE8 CR1TICAE DE HESIODI THEOGONIA. 1 4 7

QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.

(Continuatur.)

Vs. 866.

tTjxetat év ^dovi őq] ócp’ *H<paíaxoo rcaXájjwflotv.

Versum eiiciunt: Paley, Flach, Bzach — defendunt: Welcker, Schoemann.

Si cum versu 860 :

oSpeoc év pVjooTflotv át$v*gc 7raL7raXoéaar}<;

et cum versibus 862— 864 :

e t tj x e t o xaaoítepcx;T®XV1Í1 ^7C> atCirjwv 67tó t’ eötprjtoi) xoc*voto0-a X <p & e í <;, tjé aí57]po<;, sp xpatepwtató? éouv

comparamus vs. 865— 866:

oopeos év pTfjaaiQOL §a|iaCó|isvo? 7cupl XY]Xé(j)t Yj x s t a t év x^ovi Síig 6 <p’ 'H cp a £ a t o o waXá TQotv

duas diversas recensiones hoc loco consutas esse facile animadver- timus. Inepte enim repetitur vs. 865 oöpsos év p-rjaaigaiv, quod legi- mus etiam vs. 860; post #aX<p£eí<; vs. 864 supervacuum est iropt xtjXécj) vs. 865. Prseterea prorsus inusitatum est vs. 8 6 6 '/Oovi 5 £ tq , quod epithetou apud epicos semper ad setherem pertinet, nunquam ad terram. Quibus argumentis usus iám Hermann versus 865 et 8 6 6 alius esse recensionis pro versibus 863 et 864 affirmavit; deinde Paley viros doctos admonuit, té/viQ óic’ afcqwv vs. 863 cum verbis ó<p’ 'Hcpaíotoo ;caXá|i,igoiv vs. 8 6 6 non apte con- venire, qua de causa versum 8 6 6 eiecit probante Flachio.

Séd certius indicium est, cur hunc locum pro spurio putemus, vs. 862 xaoaítepoc ax;. Dindorí seribit, quod scrupulum inie- cit Goettlingio, quippe qui scivit particulam <*><; procliticum esse, si non ad substantivum xaooítepo<;, séd ad verbum djxetat vs. 8 6 6

pertineret. (Confer ipsius verba: Nolui xaooítepoc w? seribere, quod recte haberet, si praecederet t-^xetat, non sequeretur.) Séd versu 862 nil aliud nisi & <; dici potuit. Scilicet in ultimo hexa-

Digitized by

Page 2: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

148 GEYZA NÉMETHY.

metri pede verbo proclitico nunquam utuntur poétáé veteres, qui mcorruptum habébant rhythmi sensnm; deinde ultima vocis xaoottspoc syllaba in arsi pedis sexti produci non posset, nisi seque- retur & c accentuatum.*) Versus enim, qualis est 369. libri VI. Od.: olvorcotáCet á^ávatoc S <;, innumerabiles inveniuntur; con- trarium (o>c) autem nusquam exstat exemplum. Iám, si S ; ad xaootTepo? pertinet, verbum T7jxetai. vs. 8 6 6 cum praecedentibus cohaerere desinit atque interpolatio manifesta fit.

Quae cum ita sint, versu 892 scribimus xaoatxepo; & ver­sum 8 6 6 , ut procul dubio spurium eiicimus, praecedentem autem in suspicionem vocamus, quamvis tautologiam, de qua supra dixi- mus, certum interpolationis indicium esse non concedimus.

II. De locis nonnullis falso suspectis.

Vs. 186.

tsúysat Xajjüuojiévo?);, SóXr/’ lYysa yepaív Rovtát;.

Locum eiiciunt Goettling, Paley, Weise, Koechly, Flach; — defendunt Schoemann, Welcker, Rzach.

Goettliog, qui primus haec verba eliminavit, allatis versibus 510. 511.11. XVIII:

Ty)v 8’ étépTjv rcóXív áji/pl őóoo OTpatol eiato Xawvt e ó / s a i Xa{iró|j(.svot, Bíya. Sé arptaiv TjvSavs po’jXrj

versum 186 a rhapsodis recentioribus, phrasis Homericae remi- niscentibus textui ineertum esse dixit. Quod argumenti genus tam fűti le est, ut refutatione vix dignum sit. Si enim omnes phrases, quae Hesiodo cum Homero communes sunt, e textu removemus, certe exigua pars carminis genuina nobis remanebit. Séd, ne in rebus minimé dubiis nimium longi simus, satis érit provocare ad egre- giam Kauschii dissertationem: «Quatenus Hesiodi in Theogonia elocutio ab exemplo Homeri pendeat» (Regimontani 1876) et commemorare sententiam Petersenii, qui de eadem re h »c fáre dicit: «Not<mdum est, decimam fere Theogoniíe partém ad verbum

*) Vide Rzach: Neue Beitráge zűr Technik des nachhom. Hexam. pag. 79.

Digitized by v ^ o o g i e

Page 3: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

QUAESTIONES CRITICAE DE HESIODI THEOGONIA. 149

apud Homerum inyeniri. Séd hi versus semiversusque communes tam insequaliter eunt dispersi, ut nonnullis locis quartam fere par­tém effíciant. Quae similitudines duorum epicie poéeis generum communi origini, hoc est poési veterrimae sunt tribuendie, ex qua ambo exorta esse satis constat. Versus igitur Hesiodei Homericis similes ex hoc communi fonté cadant necesse est. (Ursprung und Altér dér Hes. Theogonie, 1862, p. 2 1 .)

Séd Goettlingio ne id quidem piacet, quod Gigantes statim post ortum armati appareant. Contra Schoemann exempli gra- tia affért Spartos Boeotios, e dentibus draconis a Cadmo occisi ortos, et Gigantes ab Iasone in Colchide superatos, qui pariter e dentibus draconis in terra a*bsconditis exsurgant statimque post ortum armati incedant. Flach autem, qui in tertia editione Goettlingiana nos monet, generatores hominum cum illis Giganti- bus tetris comparari non posse, nil aliud dixit, nisi, quod om- nes scivimus, Gigantes Hesiodeos et monstra illa mytbica non e6se eadem, séd similitudinem fabularum in dubium vocare non potest.

Sine causa Goettling in prima editione affirmat de Giganti- bus armatis in mythologia Graeca nullám esse mentionem, quod Hermann in recensione editionis Goettlingiana iám pridem refu- tavit, docens Gigantes Hesiodi et Homeri cum monstris recentio- rum poetarum confundi non posse; illos affines esse Phaeacum, quod ex Od. VII. 205., 206. eluceret:

ércet cxpisiv (d-sot?) éfTÓftev etyiv (úOTrep KóxXtojré;; te xat %.ypia cpoXa r ávTCüv,

et propter superbiam consilio deorum interisse, quod in eadem Odyssea (VII. 59—60) legeremus:

os icoO’ 6rcspd“ó(i.otot TtYávisaotv paoíXeosv, áXX’ 6 (táv &Xsas Xaöv átáofraXov, wXsto §’ autói.

Prseterea hős Gigantes in reliquiis plastices Gnecie homi­num more loricis hastisque armatos saepe videmus. (Vide C. 0. Müller Die antiké Kunst p. 208 et Antiké Denkmaler v. Gerhard, Vasenbilder num. 584., 605., 608., 1102.)

Iám illud ne minimi quidem momenti est, quod versum unus Bodleianus (Bar. in Theog. = Bibi. Bodl. Oxoniensis, chartaceus

Digitized by

Page 4: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

150 GEYZA NÉMETHY

saec. XV), deterioris notie codex non tradit, cuius librarium pru- ritu critico laborasse verisimile est;*) Gerbardi autem nugas nil moror, qui őiaaxeuaatá<; suas etiam huic versui affinxit.2)

Omnia igitur, quae a nonnullis ad hunc versum in suspicionem vocandum allata sint, refutari posse nec subesse causam cur me­móriám codicum spernamus, iure mihi videor affirmare.

Vs. 224.

N6£ éXoTj' jxetá tVjv 8 ’ *4itánrjv téxs xat <J>tXón]ta.Versum eiiciunt: Ruhnken, Wolf, Heyne, Gaisford, Paley,

Flach; — defendunt: Goettling, Schoemann, Welcker, Koechly, Bzach.

Locum primus in suspicionem vocavit Ruhnken, negans ’Arcánjv et 4>tXónf]ta versu 224 inter reliquos Noctis liberos comme- morari posse, quam sententiam viri docti usque ad Goettlingium probarunt. Nonnulli tamen ’A7rán)v Noctis filiam esse concesserunt et in verbo <J>iXótt]<; mendum latere putantes coniiciendo medelam afferre conati sunt, in quo Guietus eo temeritatis provectus est, ut versus 224. servandi causa, neglectis elementariis etymologiae Grsecífi prseceptis, monstrum vocis AoXótTjta effinxerit.8) Pepp- müller Kaxó-njta seribit, séd sine causa. Cur enim h»c potius, quam 4>iXótt]<;, Noctis filia sit, coniectura assequi non possum.

Id autem nemo bene sanus facile probabit, quod Flach affirmat, repetitionem No£ óXoyj molestam esse atque intolerabilem. Haec verba ad sensum supervacua esse libenter concedimus, séd hoc eriterio usi uncis secludere possemus omnes epicorum locos, ubi figura quaedam repetitionis occurrit. Verba inania sunt, quae

’ ) Vide Mützell De emendatione Theogoniae, p. 231 : Vs. 186 omissus est, quippe offendit bominem, Gigantes nasci splendentes armis hastisque longis.

*) Vide: Über die Hee. Theogonie, Berlin, 1856, p. 152: «Ein ziem- lich müssiger Vers, hervorgegangen, wie es scheint, aus derselben Bemü- hung den titanischen Naturmáchten nichts von dér ihnen gegönnten Éhre entgehen zu lasaen, ist auch dér als 186 zűr Erwahnung dér Titánén ge- fügte.* Séd qui sciat Gerhard, fuisse őiaaxtvaax^v aliquem, qui Titanibus vires natúr se signifioantibus prsecipue indulgeret, coniectura assequi non possum.

s) E vocabulo Só?x>q ductum est öokióztjg, quod invenimus in ver­sioné Testamenti veteris, a septuaginta viris facta.

Digitized by Google

Page 5: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

QUAESTIONES CRITICAE DE HESIODI THEOGONIA. 151

idem Flach ín Systemate Cosmogoniee Hesiodeae (p. 62) dicit: hős versus pro genuinis haberi non posse ab eo, qui hanc Noctem, qualis sit, atque liberos eius signifícatione ethica praeditos recte animo perspiciat.

Antiquitatem huius versus immerito in suspicionem vocati testatur Cicero de nat. deor. ÜL 17. 44, ubi natos Noctis nomina- tim enumerat, quorum nominum maxima pars invenitur in Hesiodo: •Aether et Dies (Theog. vs. 124) eorumque fratres et sorores, qui a genealogicis antiquis sic nominantur, Ámor, Dolus (vs. 224) Metus, Labor (IIóvoc vs. 226), Invidentia, Fatum (Mópos vs. 2 1 1 ), Senec- tus (rijpa? ooXójtevov vs. 225), Mors (öávatoc vs. 212), Tenebrse, Miseria (’Ol'Ctk vs. 214), Querela, Gratia,Fraus, Parc® (Moípa vs. 217), Hesperides (vs. 215), Somnia (yOvetpo? vs. 2 1 2 ), quos omnes Erebo et Nocte natos feruntu.

Iám versibus 205 et 206, ubi poéta de munere Veneris mén- tionem facit:

taótrjv 8’ e£ áp’X C £‘/ei tqSs XéXo*p/s piotpav év áv^ptt)itotot xaí áfravátotai ■ö-eolai, jüap^evíoo? t’ óápotx; jj£i8TÍj[Jiata t* é £ a 7táta<; te tépt[>iv te YXoxep v <p i X ó t yj t á ts (jieiXi ÍTrjv te

iuxta se posita sunt verba é£űwc<xttq et <piXót7]c, quod nemini mirum videri potest, cum satis constet inimicissum fuisse mulieribus Hesio- dum, quippe qui in Theogonia et Operibus ortum mulieris maxi­inam calamitatem generi humapo attulisse dixerit. Vs. 589 Theo- goniae, et 83. Operum mulierem SóXov alxóv appellat; vs. 6 6

Operum dicit: év 8é ^éjtev xóveóv te vóov xal ércíxXoirov r^o?, paulo iníerius vs. 78: <|>et>8éa atptoXíotx; te Xófoos xai érctxXoTcov ; vs. 591— 592 Theogonise: cpöXa fovaixwv Trijjta [ié*fa ftvTjtoiai icap*ávípáat vatetáoootv, vs. 89 Operum de Pandora: ote 8 xaxöv zly£ évóijaev.

Si recte intellegimus hoc locos ceterosque similes, ubi poéta aperte dicit, quid de feminiB et de amore sentiat, nil certe est, quod admiremur, inter liberos Noctis hominibus pestiferos,*) inter mor- tem, amorem, miseriam, nemesim, senectutem atque rixam com-

*) Sermo erat sápra de Furiis, quibus in homines atque deos pariter potestatem esse veteres crediderunt; hoc loco poéta de malis humanis loqui ccBpit: t íz re óé xal Népeoiv, 7tr,(xa &vrjxoToi PqoxoToiv.

Digitized by v ^ o o g i e

Page 6: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

152 GEYZA NÉMETHY.

memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc­tis et amoris illius, de quo Hesiodus loquitur, coniunctionem videre facile sít;*) deinde nullo modo nos offendere potest, quod Arcáttj una cum tXónjTt. commemoratur, cum A^árrj illecebras amatorias commode significet. (Quamobrem rhapsodia XIV. Iliadis, in qua Iuno zóna Venerea Iovem fallit, Ató? arcán] inscribitur.)

Vs. 271— 272.

ex 7 svst <; zoXtá<;, ta? Syj Fpaías xaXéooatv ádávatot xs &soi yatiai sp/ójxsvoí t* &vfrpu>rcoi.

Versus eiiciunt: Paley, Flach — defendunt: Goettling, Welcker, Schoemann, Koechly, Rzach.

Critici versum 271 comparantes cum 270:

4>ópxoV §’ at> Kyjtü) Fpaía? téxs xaXXcjrap^oix;

iegre ferunt «ineptam» vocis rpaíag repetitionem, quam ut tollant, alii coniecturam alii atheteBin adhibent.

Goettling versu 270 seribit rcaiSac, Koechly autem xoópas, scilicet ut stylum reddant elegantiorem, quod iis contigisse omnes fatemur, neque tamen credimus, hoc loco coniectura opus esse. Wieseler*) Seleuco assentiens, de cuius coniectura in commenta- riÍ8 h©c legimus: ápietvov ypáyeiv x a X X t rc á p tq o <;, Tv’ *5 érci t Ktjtoöc tó íicí^etov, a><; XéXsrjx&c. áXXax; te xai iv toíc srcávtú ríjv Kyjto) xaXXwcápiQOv eircsv, versu 270 pro xaXXt7üapi(jOü<; seribit xaXXtrcápTfloc, ut adiectivum ad Cetonem pertineat; tűm usus testimonio Aeschyli:

at 4>opxtőe<; vaíoooi ŐTjvatai xópai tpstí xoxvópiopepot, xotvóv Őjjljjl’ éxr/]{iévai {jiovóSovtes (Prometh. 794— 796)

et Apollodori: Tjoav §s aotai Ypaíat éx YevstT)?, Iva te itpdaXjióv aí tpetc xai sva óőóvra et/ov (II. 4. 2.) versu 270 pro Fpatac seribit iryjpá<;,quod adiectivum Graeas unum oculum unumque dentem ha- buisse commode significet. Séd qui scit Wieseler Graeas Hesiodi talem habuisse formám, qualem Aeschyli ? Hoc unum, quod tra-

*) Confer ed. Schcemanni p. 135: voluptas amatoria, prse-sertim noctuma in lecto communi.

*) Vide: Observationea in Theogoniam Hesiodeam. Goettingse 1863; Coniecturse in H. Tb. 1872.

Digitized by Google

Page 7: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

gicus trés deas commemorat, Hesiodus autem du&e, prodit diversae faisse eorum de his personis mythicie opiniones. Adde, quod, etiamsi recipimus coniecturam Seleuci, versus 273: IIs<pp7]Őw t* e o x s n X o v ’Evocó te xpoxórcercXov satis deciarat Greas poétáé nostri non fuisse sine ulla púlchritudine. Wieseler tamen fabulam seriorem in textum poétáé Boeotii inferendam esse putat, nulla alia causa, nisi, ut tollat repetitionem aures l*dentem. Mirabile criti- ces genus, dicerem perversum, nisi idem fere facerent multi aetatis nostrae critici. «Crimine ab unó disce omnes.»

Versus 271— 272 suis fictis Siaoxeoaotau; tribuit Gerhard, qnem secutus est Flach (System dér Hes. Kosmogonie p. 79).: •Versus 271— 272 cum Robinsono et Paleyo recentiorem interpo- lationem esse puto, quae, sicut descriptio Cyclopum, aut e cantile- nis veteribus aut e fabulis orientalibus minus pulchris in mytholo- giam Graecam sensim irrepentibus originem ducit*. Séd quld est in hac descriptione reprehendendum, utpote minus pulchrum ? An displicuerunt Graeae a primo ortu canse ? Nos, quamquam cum Flachio, retento ordine verboruin Hesiodeo,1) Seleuci coniecturam spemimus, inter epitheta xaXXwrapTfjoos et éx evst-rj? iroXtác nullám videmus controversiam, praesertim, cum ad appositionem rcoXiás explicandam etymologia, quam popularem recentiores grammatici vocant, nomini Tpata adhaerens, tűm id, quod hce deas verisimili- ter spumam gurgitis marini significent,2) satis sit, cumque Graeae, etiamsi canos habuerint capillos, pulchro serenoque vultu esse potuerint, ut reliquae maris deae. Postea naturali deorum signifi- catione sensim evanescente Graeae anus vulgares, immo monstra factae sunt, qualia Aeschylus describit, quod possumus cum Fia-

QUAEBTIONES CBITICAE DE. HESIODI THEOGONIA- 153

*) Vide vs. 907 : Tqsiq ótoi EvQWÓ(írj Xágix ag xéxt x ak).i7taQÍovg vs. 378: 'AazQaUp 6* 'Hág avéfjiovg zéxt xuQzego&vfjiovg v b . 337 : Tq&vg Ó* 'Qxeavqj 7ioz afxovg zéxe óivijtvxag vs. 313: Tó xqLxov "Yöpijv av&ig iytivaxo kvyQ eióvíav va. 217: Kai Moígag xai Ktjyag iytivaxo vrjXtonoívovg

Ordinis verborum contrarii, qualem coniectura Seleuci in textum infert, nullum exstat exemplum.

*) Secundum Schoemannum Graete gurgites Óceáni perniciosos signifícant. Exegesis vetus in Theogoniam haec dicit: fj Kr/rd óé ovvtl&ovoa xw <Pó()xvvi hytvvTjot zág Fpaíag» órjXovóxt xovg a<pQOvq. zovzo óé hint óta zo fii/ navxóxs nhjaiov xtjg yijq, áX}.á xai tv xoig ftáS-tai yiyvto&ai xovg utpQOvq. Grseas etiam posterióres albas finxerunt, quod B atis demostrat locus Aeschy- leufl süpra commemoratus, ubi de® xvxvófWQ<poi nominantur.

Philologiai Közlöny. XI. 2. 11

Digitized by v ^ o o g l e

Page 8: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

154 GEYZA NÉMETHY.

chio, si piacet, fabulis orientalibus in mythologiam Graecam irre- pentibus tribuere, dummodo nolimus pnfcare tale qnid in Theogonia inveniri.

Stylnm propter repetitas rpaía; páram esse elegantem liben- ter confitemur, séd nos, id quod saepius annotabimus, non sumus ii, qui Hesiodum semper et ubique préssé politeque scrípsisse pu- tent. Poéta enim in eo, quod commemorat

tá? 8 Tpaía? xaXéoootv á&xvatoí te O o't yafiai épyó[isvöt t ’ avO-ptüTcot

morém epicorum sequitur. Nam, cum Homerus saepius commemo- ret unam alteramve personam mythicam alio nomine appellari a diis, alio ab hominibus, cur non liceat Hesiodo dicere, Graeas a diis et ab hominibus unó nomine appellari ? Quae cum ita sint, versus 271— 272 retinendos arbitramur.

Annotatio. Nonnulli post versum 273 lacunam latere suspi- cantur ob eam causam, quod Hesiodus de duabas Graeis loquatur, apud alios auctores autem de tribus legamus. Séd, cum testem veterem habeamus nullum, qui e Graeis Hesiodi plures nominet, quam Pephredonem et Enyonem, non videó, cur fabula Aeschylea recentior ab antiquiore Hesiodea differre non potuerit *?

Vs. 496.

vixrjfteic zéyy-QGt pírjcpt te naidoQ éoto.

Versum eiiciunt: Goettling, Paley, Flach, Rzach — defendunt: Wel- cker, Schoemann.

Locum praeter editores commemoratos pro spurio putant Hermann et Gerhard, Koechly autem versus 494 et 496 diversis recensionibus tribuit.

Nemini dubium esse potest, quin versus 494

Tatijc evveatTQot iroXtKppaSéeaat öoXwfreÉí;

versui 496 contradicat; altér enim Terram, altér Iovem inducit dolo efficientem, ut Satumus liberos devoratos evomat. Schoe- mann quidem, qui (p. 59 et 203 editionis) hős versus inter se conciliare solus tentavit, interpretationem suam probare nemini potuit. Ipse dicit in annotatione ad versum 496: «Dass dieser Vers ein spaterer und unpassender Zusatz sei, scheint vielleicht unver-

Digitized by v j o o g i e

Page 9: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

QUAESTIONES GBITIOAE DE HESIODI THEOGONIA. 155

kennbar», postea tamen hoc modo locnm interpretarí conatur: •Doch ist nicht umnöglich, dass v. 494 das ŐoX«>$sí<; sich lediglioh auf die Táuschung beziehe, durch welche dem Eronos das neu- geborae Kind von dér Gaia lángere Zeit hindnrch entzogen war, und alsó mit dem folgenden 8v yóvov ottp ávérjxe nichte zu thnn habé, sondem dies als etwas von dem bereits erwachsenen Zeus Bewirktes dargestellt werden sollte, somit auch die Erzáhlung bei Ápollodor II, 2 gut zusammenstimmt*. In quo Schoemann vehe- menter errat. Quisquis enim Theogoniam légit, versus 494 et 495 utpote causam et effectum inter se cohaerere sentit, neque fieri potest, ut poéta hoc loco de lőve a Terra abecondito loquatur, cum de dolo Terne supra copiose dictum sit atque haec poématis pars id enarrare coeperit, quomodo Iuppiter in latebris adoluerit. Quamobrem aut versum 494 aut 496 eiiciamus necesse est.

Iám narratio Apollodori, qui dolum, quo Satumus liberos evomere coactus sit, lövi et uxori eius, Meti tribuit, criticum monet, ut versum 496 retineat. Apollodorus enim lib. II. cap. 2. haec narrat: ’EirstSif) 8é Zst>? sYevvTfjíb] téXstoi;, Xajt ávet MtJtiv t^v ’fíxsavoö oovspfóv, ■?) 8í8<aai Kpóvcp xacarcisív cfápjiax ov, wp5 00 éxeívos áva-ptaa^si? rcpwtov (iiv s£s[iei tóv ) íO-ov, ímiTOL tóik; iraíSac, ou; xaTéirte. Quae fabula auxilio est nobis in versu 496 interpretando. Nam, si Satur- num revera uxoris auxiliis Iuppiter decepit, Hesiodus, cum haec verba narrationi inseruit, huic fabulae,* quam omnibus cognitam putavit, paucis alludere voluit. Hoc significat zéyy^i, Pty<pt autem certe Satumum in Tartarum deiectum esse deciarat.

Ad vereum 494 interpretandum autem nullám habemus sub- sidium excepto Triclinii loco : 77) aovep st Tcj> xpóvtp sfc tó é£s|iiaaixai sÉaYafstv arcep xaTécpafS xai Stécpdetpe. Tá 7 áp 6rcó zob ypóvou 71VÓ- jisva orcó tob /póvoo rcáXtv ácpavíCsrat, w; gyei tó rcapá Eo'poxXious prj&év

arcav#5 ó fiaxpö; xávap£ft{A7]TO? ypóvo;9 óét t’ áÖ7]Xa xai cpavévta xpórcreTat

átXXá SteXfróvro? toö */póvo0 aoíh<; Tá cpdapévra ávapXaarávei. Quab statim produnt Byzantinum nasutum allegoriam physicam aut moralem ubique quaerentem et facientem, séd nil auxilii afferunt ad versum 494 interpretandum, pnesertim, cum fabula, quae huic versui apta sit, exetet nulla.

Bed ut ad incepta redeamus, contextus ipse satis demonstrat11*

Digitized by v ^ o o g i e

Page 10: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

156 GEYZA NÉMETHY.

versum 496 retinendum esse. Nam exordium huius partiéul® (vó. 492. 493):

Kap7caXt[i*>< 83 átp’ íratta (livoc xai cpaíStpux -fota yfiiszo toÍo ávaxioí

de lőve ágit, cuius membra viresque ín dies crevisse, postea autem Satumum a deo iuvene devictum esse poéta narrat. Quamobrem veri similius est, Iovem, qui iám suis viribus suoque consilio fra- tres liberare atque rerum potiri potuit, fuisse causam calamitatis Satumi, quam Terram. Quod ni ita esset, quorsum spectarent príma huius partiéul® verba?

Deinde versum 496 ut necessarium postulat tota Theogoni® compositio. Nusquam enim Hesiodus aperte dicit, Satumum a lőve devictum regalique throno deiectum esse, fortasse ob eam causam, quod poét® propria erga deos pietas vetuit inducere Iovem cum sene patre dimicantem. Quoniamque hunc unum versum habemus, ubi de victoria Iovis mentio est, oraculum Urani et Terr®: oovexá oí iréicptoto étj> Ó7cö rcatSi Sajifjvat, nisi versum 496 retinere- mus, verum esse non posset: calamitas enim Saturni ab illő tem- pore incipit, quo filii liberati lövi liberatori auxilium ferunt. Iám, si Satumum Terr® dolus coégisset, ut filios evomeret, non Iuppi- ter, séd Terra eum devicisset. Versus igitur necessaria est ad Theo- goniam intellegendam.

Ut breviter omnia complectar, quoniam fabulam, qu® ad versum 496 pertinet, cognitam habemus, malumus retinere hunc, quem interpretari facíle possumus, quemque propterea contextus et tota Theogoni® compositio commendat, quam versum 494, qui hoc loco intellegi non potest.

Versus 494 fortasse ob eam causam in textum irrepsit, quod rhapsodi illő pr®sertim tempore, quo hoc carmen per óra homi- num volitabat, meminerant Terram, quotiescumque dolo opus esset, a poéta semper commemoratam esse, ut vs. 160: SoXítjv 8é xax^v écppáooaio té^v^v, vs. 475 : xai oí rcetppaSé'njv, vs. 626 : Taírjc tppaőjioaóviflotv, vs. 884: Svaaaev ratys cppaőjj.oaóviflaiv, qua re ad- ducti hoc quoque loco Terram finxerunt dőli machinatricem. Séd fieri potest, ut versus 494 olim post 487 lectus sit:

töv xód-5 éXwv %sípeaaiv éVjv saxáx^eto vtjSuv FatY]<; tppaSjiooóviQoi iroXtxppaŐéeaot SoXcűO-eíc a/étXto?

Digitized by v ^ o o g i e

Page 11: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

QUAESTIONES CBITIGAE DE HESIODI THEOGONIA. 157

Alium in Theogonia locum ad hunc versum intercalandum accommodatum non habemus.

Vs. 501-506.

Aöae 8é rcatpoxaat*jfVT?}toos b iko m árcö Se a pia) v OapavtSas, oö? 8*í)ae irarrjp áeattppoaóviQotv, ot oí áTtepiv aavTO x^ptv e6epfeatáü>v, őá>xav 8é ppovtVjV TjS’ a&aXóevta xepauvöv xai azsporqv tö, rcpiv Sé neXápi] Tata xexeó^et. tót? ittatívoc $V7]totot xai á&avátotatv áváaaet.

Locum eiiciunt: Goettling, Paley, Flach, Rzach — defendunt: fichoemann, Welcker.

Goettling propter vocabulum Oopavtöa?, quod hoc loco de Cyclopibus intellegendum est, hős sex versus eiecit. Ex eo enim, &it vir doctissimus, quod versus 139: feívato 8 ’ ao KóxXfiorcas, tópPtov yjzop ^ovta<; de patre Cyclopum nullám mentionem facit, sponte sequitur, haec monstra ex Terra sine patre esse nata. Séd non animadvertit virginalem deorum partum, rém certe admi- rabilem, ab Hesiodo semper diserte commemorari (oőttvt xol(jlt]- fetoa 0-eá téxe Nó£ éps svvfj vs. 213, HpTj 85‘Hcpatatov xXotöv o& tptXónrjtt tLiyeiaa fsívato vs. 927), quod versu 139 non fit; immo, cum paulo ante de Titanibus, Urani et Terrae filiis poéta loquatur, Uranum fuisse etiam Cyclopum patrem probabile est. Quod cer- tissimum fit, dummodo iudicium nostrum liberum sit, ex OápavÉőac versu 506. Quo magis abominanda est Goettlingii audacia, qui mavult hoc manifestum testimonium reiicere, dummodo suspicioni satisfaciat.

Iám Flach aliud habét, quod reprehendat. Affirmat enim versibus 153— 157 :

Soaot 8 ’ ap TaÍTjí te xai O&pavoö éie^évovto Se tv ó t a t o t Jtatőwv, ocpetéptp 8* Tj^&ovto z o x iji' é£ áp^f)?. xai ttöv [iiv Sitok ttg icpőna ^évotto, rcávta? árcoxpórctaaxe xai és cpáo? odx ávteaxe TatTf]? év xeo-ö-fiwvt . . . ..............06pavó?

verba Sstvótatot rcatőcov ad Hecatonchires solos pertinere; hős solos a patre inclusos, a lőve liberatos esse, quod appareat ex vs. 624— 626:

Digitized by v ^ o o g i e

Page 12: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

158 GEYZA NÉMETHY.

áXXá acpsac Kpov£8i]<; te xai ád-ávatot deol áXXot, o5? téxev Óxo[jlo<; 'Psta Kpóvtp év tpiAÓTTjtt,T a tT ]? <ppa8jtoaóvngoiv á v ^ fa Y O v é? cpáos aiSuc

in fabula autem genuina Hesiodea de Cyclopibus inclusis mentio- nem esse nullám. Ergo fabulam versibus 501— 500 enarratam ab Hesiodea discrepare; Hesiodum Hecatonchires solos ab Urano inclusos finxisse, nisi Cyclopes et Hecatonchires alios alio tempore liberatos esse credamus, quod absurdum sit. (System dér Hes. Kos- mogonie p. 34.)

Séd mea quidem sententia his versibus non continetur fabula ab Hesiodea discrepans. Ex eo, quod poéta versibus 137— 138 dicit:

too<; 8é [isiK ojrXóiatoí yévszo Kpóvo? á*pu>Xo{nf]'n]s, 8etvótato<; jtatSwv, ftaXepóv 8 ’ fjxfhjps toxija,

deinde, quod post Cyclopes et Hecatonchires commemoratos versi* bús 154— 155 hrec legimus:

Saoot 8* ao Fairje is xai Oopavoö etsyévovzo Setvótatot 7iat8ü)v, ocpsxépti) 8 ’ fjyd-ovzo zoxffi

concludo verba Setvótatoi icaí8a>v ad eoe pertinere, qui Urano ab- initio inimici fuerunt quosque páter timuit, sdlicet ad Satumum, ad Cyclopes et ad Hecatonchires. Hős tenuit, opinor, Uranus in Terra inclusos, séd Satumus, postquam patrem membro virili pri- vavit, effugit fratres in carcere relinquens. Postea Iuppiter eos libe- ravifc, primum Cyclopes, a quibus etatim post Satumum regno eiectum fulmina, potestatis divinse insignia accepit; Hecatonchires autem, quos Iuppiter ipse timuit, id temporis in terra manserunt nec prius libertatém nacti sunt, quam iis in pugna cum Titanibus opus fűit.

Quibus ita expositis iám manifestum fit id, quod Flach non vidít, scilicet satis iustam esse causam, cur poéta haec monstra non unó tempore liberata finxerit.

Petersen autem (Ursprung u. Altér d. Hes. Theog. p. 35) vehementer errat, qui OüpavíSag de Titanibus intellegit. Primum poéta de Titanibus ab Urano inclusis nusquam loquitur, deinde ii, de quibus poéta haec dicit:

oi ot áTcs vTjoavto ^áptv etjepfeatáoDV,

Digitized by v ^ o o g i e

Page 13: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

5ö>xav 8é ppóviTjv YjS’ a&aXósvxa xepaovóv xai axspoTrqv

certe Cyclopes sunt, de quibus versu 111 legimus:

ot Ztjví ppovTTjv x’ ISoaav xeö£áv re xepaovóv.

Ut breviter omnia percurramus, commemoramus sententiam Paleyi, qui cum propter contextum perturbatum versus in suspi­cionem vocatos eiecit, non vidit Cyclopibus fulmina fabricantibus dominationem Iovis signifícari (xoí<; ttlod voc ^ vrjxotot xai áftaváxototv áváoaet), quod si scimus, hős versus post calamitatem Satumi enarratam aptum habere locum fateamur necesse est. Neque ex eo, quod Dió Chrysostomus dicit de servit. I. p. 443: o ys xö>v $e»v f&otXeóc 6 rcpa>xo<; xai itpea(táxaxo<; ŐéŐexat, a>c <paotv, el /pV) Tttaxeóetv 'Ható&p te xai 'Ojt ptp xai áXXotc aocpot<; ávőpáatv, o? 7repi Kpóvoo xaöxa XéTooatv, statim sequitur setate Bcriptoris nostra ampliorem fuisse Theogoniam. Dió enim, qui légit versum 496:

vtxfjO-eig xé/vTgot pt7]tpt xe rcatőóc éotoet 8ol i

Tix7jvé<; fr’ oxoxapxáptot Kpóvov á(itpic éóvxec

iám Satumum a lőve devictum esse intellexit, etiamsi verbum SéSexat in textu non invenit. Notandum est prseterea, scriptorem memoriter ex Homero et Hesiodo citasse.

Quae cum ita sint, versus 501— 506 genuinos iudicamus neque lacunam in textu latere concedimus.

Vs. 591.

rjj< yap ÓXaüóv eaxt yévoc xai cpöXa Yovatx&v.

Preeter Welckerum, qui nimis religiose sólet servare codi- cum memóriám, omnes editores consentiunt aut versum 591: éx xi)s fáp 7évo<; saxi Yovatxwv tbjXoxepáwv aut hunc haud dubie elimi- nandum esse. Hi duó enim idem isdem fere verbis dicunt.

Multo diffícilius est diiudicare, uter spurius sit. Goettling, Paley et Hermann versum 590 eiiciunt. Gerhard (Über die Hes. Theog. Berlin 1856) suspicatur versum eo proposito textui insertum esse, ut vs. 591 genitivum xifc dumm quiddam sonantem opprimeret. Contra Flach et Bzach versum 591 eliminant, praeeunte Schoemanno, qui tamen in editione sua, uter spurius

QUAESTIONES CB1TICAE DE HESIODI THEOGONIA. 159

Digitized by v ^ o o g i e

Page 14: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

160 GEYZA NÉMETHY.

sít, diindicari non posse queritur. Koechly hős versus, ut sólet, diversis recensionibus tribuit.

Hoc loco mea quidem sententia quaestionem solvit versus 592, dummodo formám eius traditam retineamus. Quamquam enim coniectura Hermanni, qui pro 7ri)fí.a |xéfa seribit írijjia at, singularem laudem adepta, in editionibus Schoemanni, Flachii et Rzachii etiam in textum recepta est, nos codicum memóriám ser- varé satius ducimus, cum nulla subsit causa, cur seripturam mu- temus. Nam si hac interpunctione utimur, quae etiam in nonnullis edd, vett. legitur:

ríjs 7«p óXwl'óv sort févo;, xai cpöXa Yovaixtöv 7U7)jj,a jiéfa ftvTjtoíoi rcap’ ávőpáoi vatetaouaiv,

habemus constructionem dilucidam: tpöXa enim subiectum, vatstá- otxstv praedicatum,*) írijjia (xé a appositionem ad <pöXa fovatxöv esSe facile intellegimus.

Praeterea e memória codicum luculenter apparet, versum 590 non esse genuinum. Nam hic et forma tradita versus 592 nullo modo inter se cohaerent. Eiecto scilicet versu 591, antecedente autem retento irijjia in aére pendet. Denique melius respondet versus 591, quam antecedens, versui589; adiectivum enim óXwl'ov statim indicat, cur nobile Vulcani opus SóXoc od?ri>; ápj/avoc ávO-ptí)' icotot fuerit.

Vs. 642.

<*K véxtap 8’ ércáoavto xai á(ippoatrjv épaTStvVjv

Versum eiieiunt: Guietus, Wolf, Paley, Flach — defendunt: Wel- cker, Schoemann, Goettling, Rzach.

Locus, qui tantum scrupulum criticis inicit, sic codicibus traditur:

639 áXX’ <ke SVj xeívotot jcapéc/ed-ev ápfieva rcávta, véx’uap x’ á|ippoo£7jv te, xázep deoi a&toi ISooot, rcávTíüv év onfj^saacv áé£eto ítojjiöc á^vcap.

*) Quod subiectum plnrale neutram non habét praedicatum nőm. sing., apud epicos neminem potest offendere. Vide tritum illud Homeri aniQta Xékvvtm.

Digitized by v ^ o o g i e

Page 15: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

QUAESTIONES CRITICAE DE HESIODI THEOGONIA. 161

642 <*)£ véxtap 8* éitáoavto xai á[i.ppooÍ7]v épatetWjv,Bri tóts tol<; jietéeMre jrarrjp ávÖpwv te frswv ts *)

Qnse tam sunt inconcinne dicta, ait Hermann (De Theogonia? forma antiquissima p. 16), ut certum videatur aptius ea elocutum esse antiquum poétám. En opinio pneiudicata philologorum ! Ex eo enim, quod alicubi in Theogonia stylus parum est elegáns, non- dum sequitur, eum locum non esse profectum ab Hesiodo, poéta mediocri, qui cam Homero in elocutione poetica comparari non potest. Séd videamus, qüa medela criticus minima re ad reprehen- dendum oontentus locum sanare velit.

Antea duas recensiones hoc loco agnoscere sibi visus est, quarum altéra vs. 639. 640. 643., altéra autem vs. 639. 641. 642. 643 continerentur. Séd iám Goettling sensit recensionem prímám magnó vitio laborare. Nam in ea, versu 641 omisso, non exprimi- tur, cur Iuppiter Gigantibus nectar ambrosiamque praebuerit, quod ipse Hermann confessus manus dedit. Iám in dissertatione, in qua De Theogoniae forma antiquissima somniat, prsesertim, quo- niam vs. 639— 643 elegantem pentadem efficiunt, versus in suspi­cionem vocatos alio ordine describit, versu 642 xai pro ú; conicit, totum locum quasi nova speciosaque veste induit:

639 áXk' ote 89} xeívotot rcapéaye&ev áp| eva rcávta,642 xai véxtap t’ éiráoavto xai á|ippoat7jv épatstvVjv,640 véxtap t’ á{ippoaÍY]v ts, tówcep ^eoi aótoi l'Soootv,641 itávtwv év ooj^sootv áé£sto fto|iöc á^víop.

Certe, si diutius vixisset, in novo opusculo iterum aliter vexavieset locnm infelicem! Quod artis criticae genus praestigia philologica rectius appellabimus.

Alii versu 642 idem dici, quod 640 affírmant. Paley igitur in 641 rcávtöjv t* pro jrávtwv seribit, ut tota sententia a coniunctione őre pendeat, versum autem 642 omittit, ut verbum regens in 643 jtstéswrs sit:

*) Sermo est de Briareo, Cotto et Gye, quoa Iuppiter e Tartaro in lucem protulit, ad cenam invitavit, demum ad arma vocavit, ut sibi in pugna contra Titanes auxilio essent.

áXX’ Ste 89} xeívotot 7rapéoye^ev ápjieva Tcávta, véxtap t’ á|i(3poanr]v te, tárcsp freoi a&toi lőoootv,

Digitized by

Page 16: QUJESTIONES CRITICiE DE HESIODI THEOGONIA.epa.oszk.hu/02300/02392/00037/pdf/EPA02392_egy...152 GEYZA NÉMETHY. memorari amorem nihilo minus pestiferum, praesertim, cum noc tis et amoris

162 OETZA NÉMETHT.

7rávtcúv t ’ év a n rjfreo o iv á é£ eto á ^ v w p ,tó t é t o u ; jtstéewce*

In qno Flach, ut multis locis, Paleyum sequitur, cuius con­iecturam et in suam editionem et in tertiam Goettlingianam recepit.*)

Séd quorsum haec tam múlta ? Ut intellegamus criticos nil aliud moliri, nisi/ut textus Hesiodeus tautológia liberatus elegan- táorem induat formám, quod et Hermanno et Paleyo et Flachio contigisse libenter concedimus, séd, ut vera fateamur, non hoc munus putamus proprium artis criticae. Cum textum exornas, non semper emendas. Hic autem locus servata codicum memória repre- hendi nullo modo potest, quod versio nostra parum elegáns, séd certe fida, luculenter demonstrat:

Postquam apposuit iis omnia, quae iucunda sunt, nectar et ambrosiam, quibus ipsi dii vescuntur, in pectore cuiusque auctum est cor virile. Postquam autem comederunt nectar et optabilem ambro­siam, sic eos allocutus est páter hominum atque deorum.

Hoc loco de tautológia loqui non possumus: versu enim 639 cibi apponuntur, 642 comeduntur, nectar autem et ambrosia pri­mum allatis, dein positis remotis commemorantur emphasis causa. Nil est igitur, cur textum traditum spemamus. Qua de causa versum 642 genuinum esse arbitramur.

(Continuabitur)G eyza N ém eth t .

*) Séd aliquid etiam Flach commutat. Goettlingium secutus, qui in príma editione versu 639 verbum naptoxe&ev personam tertiam plur. aor. pasa. esse putat, versu 640 codicibus contemptis áfi^Qoaítj seribit. Goett­ling in editione secunda seribit naQéaxe&ov, cuius subiectum sit &eol ükXoi; Wieseler xeivotq Zevg 7idp{jxt&e, Stadtmüller Kqovíótjq o<pi nctQéox*-

quae omnia parum sunt necessaria. Supra versu 624 commemoratur Kpovíát/q, tűm vs. 643 naxijQ uvóqwv te 8-fwv t e servata igitur codicum memória formám nuQéoxe&ev tertiam personam sing. act. esse putamus, sub- iectum autem facile addimus Iovem.

Digitized by v ^ o o g i e